Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Lettere

IntraText CT - Lettura del testo
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 632 -


362. ALLA S. CONGREGAZIONE DEL CONCILIO.

Seconda relazione del Santo sullo stato della sua diocesi.

 

S. AGATHAE GOTHORUM, DIE 28a MENSIS APRILIS 1768.

 

Emi et Rmi Dni Dni et Pni colendissimi.

Expleturus Sacrorum Liminum sanctam visitationem, ad formam Sixtinae Constitutionis jam urgentem, decurrente sexagesimo primo triennali circulo, optarem ex animo, per meipsum, pastoralis meae villicationis, ad pedes EE. VV. humillime provolutus, rationem reddere. Verum curae permultae, ac praesertim aetas gravis et habitualis infirmitas, qua diu sum pressus, hoc omnino vetant. Patiantur igitur EE. VV. modo nuncium1 benigne excipere, justaeque meae indulgere excusationi, quemadmodum summae vestrae humanitati innixus, confidere non vereor.

 

Triennium fere elapsum est, ex quo, in prima relatione a me humiliter habita, satis aperui EE. VV. utrumque ecclesiae et dioecesis statum. Parum mihi superest subjungere.

In civitate Santagathensi fundatum exstat, duobus fere abhinc annis, novum monasterium Sororum monialium sub titulo S. Mariae Constantinopolitanae et regula SSmi Redemptoris, media S. Congregationis Episcoporum et Regularium licentia, hujusque praevio assensu super reddituum annexatione quorumdam locorum piorum, quoniam monasterii redditus non respondebant sustinendis omnibus oneribus. In ipso numerantur impraesentiarum, praeter tres moniales Sorores fundatrices, a monasterio Scalae ad praefatum noviter erectum propter praemissa translatas, undecim puellae, partim novitiae, quarum tres sunt professioni emittendae proximae, partim educandae. omnes ita religiose vivunt suasque constitutiones ita observant,ut maximae sint civibus aedificationi. Monasterii clausura inviolate servatur. Ubi nunc praelaudatum monasterium fundatum reperitur,


- 633 -


erat antea conservatorium sub eodem titulo, quod tamen puellas non claudebat, quia non erat integre constructum, et quia mei tantummodo regiminis tempore ad perfectionem redactum est, cum necessariis mansionibus et officinis pro convenienti monialium numero ad formam dispositis. Quod quidem opus, sicuti maximo omnium civium desiderio expectabatur, ita post non paucos labores, Deo favente, jam expletum, pari omnium oblectamento fuit ex animo acceptum.

 

Potissimum urget me cura perficiendi antiquum seminarium, quod pene ab imis fundamentis quatuor jam abhinc annis inchoatum est, ut in meliorem aptioremque formam pro necessario convictorum commodo reduceretur. Ob magnas vero in ejus fabricam hactenus erogatas impensas, superiori anno jam coactus fui, ne nimis idem seminarium alieno aere gravaretur, tale opus ad tempus magis opportunum protrahere. Sed divinae Providentiae ope fretus, constanter spero, mox mihi fore facultatem manum iterum admovendi tam digno operi, utpote quod erit ad excolendos juvenes in moribus et doctrina medium aptissimum; commorantibus interim convictoribus in quibusdam episcopii aedibus, ad instar seminarii redactis, a mea tamen meaeque familiae habitatione sejunctis.

 

Ecclesiarum decori simul et nitori, universim, in tota dioecesi consulitur; etenim antiquatis pulchrior ac decentior forma inducitur; inter quas est parochialis S. Agnetis in terra Argentii, fere in omnibus jam expleta. Attamen supereminebit, in eadem terra, altera parochialis S. Nicolai Magni, postquam fuerit ad perfectionem redacta; est enim amplitudine et structura sublimis; nec ad hoc opus perficiendum ullam ego curam impendere praetereo.

 

Ecclesiae SSmae Annuntiationis civitatis Ayrolae, elegantiori forma constructae, additur excellens campanile, quod actu extollitur: opus quidem ipsius ecclesiae decori omnino consentaneum;

Insuper cum parochialis ecclesia S. Joannis Baptistae, quae Bucciani, in casali antedictae civitatis Ayrolae, sita est, suos limites


- 634 -


ita extenderet, ut et duo alia distantia casalia et rura complecteretur; parochiani in enunciatis casalibus et ruribus habitantes, ob hujusmodi distantiam et viarum discrimen, praesertim hiemali tempore, et multo magis ob torrentes qui, tempore pluviae, viam inundare solent, minime ad eamdem parochialem ecclesiam accedere valebant, ad effectum inibi verbum Dei audiendi et ecclesiastica Sacramenta percipiendi; nec parochus, in casu spiritualis indigentiae, poterat eis succurrere.

 

Ex quo cum verisimiliter inconvenientia exoriri possent, prout multoties exorta jam fuerant, per quae nonnulli ex illis parochianis, in ultimo agone constituti, ab hac vita sine debita spirituali assistentia decesserant: necessarium visum erat, ad evitanda hujusmodi spiritualia damna, pro ecclesia, quae sub invocatione ejusdem S. Joannis Baptistae invocatione jam in uno ex duobus enunciatis casalibus constructa est, idoneum aliquem presbyterum, ab episcopo pro tempore hujus dioecesis S. Agathae Gothorum prius examinandum, et ad curam animarum exercendam approbandum, et ad nutum ipsius pro tempore episcopi existentis amovibilem, in oeconomum curatum deputare, qui cum congrua assignatione ducatorum quinquaginta monetae hujus Regni, ex fructibus dictae parochiae quotannis in sui beneficium persolvendorum, (reservata tamen debita ipsius parochi congrua) residere, et dictorum casalium et villarum incolis ecclesiastica sacramenta administrare, ac Evangelium diebus festivis explanare, eosque in Fidei rudimentis instruere, ac in extremo vitae periculo laborantibus spiritualem praebere assistentiam teneretur.

Idcirco, servatis servandis, ad instantiam parochianorum in praedictis casalibus et ruribus habitantium, tempore, quo praefata parochialis ecclesia per mortem parochi vacaverat, in mense S. Sedi Apostolicae reservato, quod necessarium aestimabatur, opere implere decrevi; et decreto hujusmodi publicato, concursum super dicta parochia vacante indixi, cum hac tamen conditione ut ille, cui de parochiali ecclesia, auctoritate Apostolica, provisum fuerit, eidem presbytero oeconomo curato, pro congrua sustentatione, dictam


- 635 -


summam quinquaginta ducatorum, quotannis solvere omnino teneretur; cum pro decenti ecclesiasticorum sacramentorum manutentione et custodia in ecclesia praefata, in uno ex dictis casalibus existente, jam per parochianos ipsos fuerit provisum.

 

In concursu, inter alios ab examinatoribus synodalibus approbatus et a me magis idoneus reputatus est presbyter D. Paschalis Diodato; isque a S. Sede Apostolica de praelaudata parochiali ecclesia vacanti provisus est, cum suprascripta conditione in Bullis Apostolicis expressa, quarum vigore ipse, elapso mense februario, in possessionem dictae parochiae immissus est, et pariter constitutus est oeconomus curatus, qui nunc in enunciata ecclesia jam residet, suoque muneri satisfacit.

 

Et sic pastoralis mei officii debito, hac in parte, quantum in Domino potui, cum maximo dictorum parochianorum gaudio satisfacere curavi.

 

Curam animarum sollicite, quantum modo a Deo meae imbecillitati datum est, prosequor; satisfaciendo per meipsum insimul cum meo Vicario generali, singulis annis, sanctae visitationi; adhibendo, quoad clerum, media rectae disciplinae conformia, et obviando vitiis, quae in populum irrepere solent.

 

In promovendis ad sacros ordines alumnis, remota est a me omnis festinantia; imo, spretis confluentium promovendorum votis, nonnisi convictoribus mei seminarii ordinarie indulgeo, praevio tamen examine coram me habito, praehabitaque sedula in eorum mores inquisitione.

Verbum vitae, dummodo habituali infirmitate, qua diu laboro, non impediar, per me ipsum populo praebere non praetereo, ac in adjutorium mei pastoralis ministerii, missionarios meae Congregationis SSmi Redemptoris aliosque operarios sedulus advoco, ut Fideles ferventiores in charitate Domini reddantur.

 

Parochos omnes saepe, tum verbo tum exemplo, excitare satago, ut in obeundis gravioris curae muneribus seduliores sollicitioresque se praebeant. Et revera pueri puellaeque videntur ad catecheses publicas confluere; sed et adultis providetur, tempore communionis paschalis; a qua arcentur ignari, donec erudiantur.


- 636 -


Publica tandem si qua eveniant scandala, primum monitionibus et exhortationibus; dein, si grassantur media contumacia anathematis gladio coercentur.

 

Haec habeo, quae EE. VV. potissimum referam. Si quid reprehensione dignum est, reprehensionem libenti animo recipiam, et interim sacrarum Purpurarum fimbrias humillime exosculor.

 EE. VV.

Humill. addictiss. et obsequentiss. servus verus

ALPHONSUS MARIA, episcopus S. Agathae Gothorum.

 

A questa relazione la S. Congregazione rispose così:

 

Domino episcopo S. Agathae Gothorum.

 

Die 27 julii 1768.

 

Epistolam Amplitudinis Tuae ad S. Congregationem Tridentini Concilii Interpretem, Emi Patres libentissime perlegerunt. Atque etsi cognoscere illa expectarent, quae ad utrumque istius dioecesis statum pertinent, quaeque ob superioris triennii descriptionem, a Te datam, praetermissa esse scribis, tamen ex iis, quae a Te exponuntur, perspectum satis habent in praecipuis ac primis episcopalis officii muneribus multam esse tuam pastoralem industriam ac diligentiam.

Ad exitum perductam esse monasterii Sanctae Mariae Constantinopolitanae constructionem, itemque caeterorumque sacrorum aedificiorum restaurationem atque ornatum tua cura partim suscipi, partim etiam perfici magnopere gaudent.

Sed quod maxime interest, brevi etiam sperant Te curaturum, ut seminarium quatuor abhinc annis inchoatum, quam primum fieri poterit, perfectum jam esse intelligant.

Saluberrimo nempe ac utilissimo hoc opere, stabilitum a Te erit praecipuum munimentum, ad rectam morum ac doctrinae institutionem in universa dioecesi propagandam.

Quod presbyterum oeconomum curatum in parochiali ecclesia S. Joannis in casali Bucciani deputari decreveris, qui casalibus a parochiali ecclesia distantibus sacramenta ministret et Evangelium explanet, egregie profecto animarum incolumitati consuluisti, et Sacrae Congregationi tuam, tum in hoc ipso, tum in coeteris episcopatus officiis, curam atque fidem probasti.

Non minus enim tua ipsius sedula atque assidua opera, quam eorum, quos in Vinea Domini habes administros, et quos tuo potissimum exemplo excitas, Te diligenter tuae dioecesis utilitati prospicere et praesto in omnibus esse vident.

 

Quamobrem praeclaram EE. PP. de te esse opinionem, Tibi persuadeas, quam in diem auctiorem feceris, praesertim si coeteras Apostolatus partes dioecesanae Synodi celebratione cumulaveris. Demum meum in Te privatim studium meumque Tibi addictissimum animum profiteor.

Conforme ad una copia.

 




1 Questo nunzio o messaggero era ancora l'abate D. Francesco Puoti.




Precedente - Successivo

Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) © 1996-2006 Èulogos