Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Lettere

IntraText CT - Lettura del testo
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

160. A Michele de Ruggiero Casalisalbori.1

Lo affilia alla Congregazione e lo rende partecipe, insieme alla sua famiglia, delle buone opere che si fanno nell'Istituto.

 

Nocera, 16. 03. 1761.

 

Alphonsus de Liguori Rector Major Ven.lis Cong.nis SS. Redem[p]toris

Nos, qui Dei miseratione in hanc S.mi Redem[p]toris Cong.nem vocati fuimus ad ejusdem proximius sectanda vestigia, qui, ut homines tanquam unius corporis membra arctissimo caritatis vinculo copularet, omnia merita sua in eos transfundere voluit nec transibat nisi benefaciendo, illius inhaerentes exemplo, Vos, Ill.me D.ne D. Michael de Ruggiero Casalisalbori, de nostra Congregatione ita optime meritos, eaque singulari voluntate erga illam perspectos, ut neminem Vobis amantiorem nostri vel majori studio nobis addictum noverimus, dum nullis pepercistis laboribus nihilque intentatum reliquistis ad nostra commoda promovenda, nostrisque favoribus, licet imparibus, ne ad partem quidem tantorum meritorum tuorum, quae maxima sunt et quae sermone comprehendi haud possunt, compensandam prosequi volentes, tenore praesentium et muneris nostri, quo fungimur auctoritate, Vos inter nostros Confratres assumimus atque aggregamus, nec non Vestram Familiam inter spiritualia Nostri Instituti participantes annumeramus, Vobisque omnibus omnium Missarum, Orationum, Praedicationum, Jejuniorum, Disciplinarum, Silentiorum, Obedientiarum, Itinerum, ceterorumque laborum ac cunctorum bonorum, quae per Nostros Collegiales in tota Cong.ne existentes Dei ope fiunt, tam in vita quam in morte communicationem libenter impertimur et concedimus.

Insuper volumus, ut quocumque domorum praedictae Cong.nis Vos vel aliquem Vestrorum contigerit advenire, vel ex proposito eo Vos contuleritis, omni quae meritis vestris debetur humanitate et officiosi animi argumentis, perinde ac illuc adventavissemus, peramanter excipiamini.

In quorum fidem has litteras manu nostra signatas atque sigillo nostro munitas dedimus ex hac nostrae habitationis domo.

Nuceriae, die 16 Martii 1761.

Alphonsus de Ligorio R. M.

Hieronymus Ferrari Cong.nis S.mi Red.ris Secretarius

[Sigillo CSSR cartaceo impresso nella cera rossa]

 

Solo la firma è autografa (Una mano ha annotato a tergo: Firma di S. Alfonso 1761); la lettera è scritta dal P. Girolamo Ferrara. Trascrizione secondo l'originale conservato in A G.

Analisi della lettera fatta dal P. Andreas Sampers.

Pubblicata in Spicilegium Historicum, Roma, 13 (1965), pp. 6-7.




1 Persona non meglio identificata. -Casalbore (terra) in prov. Principato Ultra, oggi prov. Avellino.






Precedente - Successivo

Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) © 1996-2006 Èulogos