Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Lettere

IntraText CT - Lettura del testo
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

196. A Cosimo Massa.

1763, 16 giugno, S. Agata

Alphonsus Maria de Ligorio Dei et Apostolicae Sedis gratia Episcopus Sanctae Agathae Gothorum et Suessulae, Castri Balneoli Baro et Rector Major Congregationis S.mi Redemptoris

Dilecto Nobis in Christo AcolytoCosmae Massa Terrae Fraxii nostrae sanctagathensis diocesis, salute in Domino sempiternam. Vitae ac morum honestas, aliaque laudabilia probitatis, et virtutum merita, supra quibus apud Nos fide digno commendaris testimonio, Nos inducat, ut Tibi reddamur ad gratiam liberales. Vacante igitur simplici Ecclesiastico Beneficio sub titulo S. Mariae Gratiarum erecto et fundato intus Archip.lem Ecclesiam S. Juliane eiusdem Terrae de iurepatronato detti Pedimonte  per obitum Sacerdotis D. Nicolai Can. Massa ultimi, et immediati dicti Beneficii Rectoris, et possessoris; infra legitima tempora comparuisti in nostra Episcopali Curia asserens indicto beneficio fuisse nominatum et presentatum a legitimis Comp. Juspatronatus habentibus et in pacifica possessione sui quasi nominandi et parandi toties, quoties casus vacationis occurrerit existentis. Et expedito Edicto contra interesse pretendentes et ad valvas supradictae Arch.lis Ecclesiae affixo et in actis cum debita Relatione Reproducto, mediante difinitiva sententia, per eandem Episcopalem Curiam lata fuit pronunciatum Te petum Acolytum Cosma tamquam suprannominatum et presentatum ac habilem et idoneum instituendum fore, et esse ad dictum Beneficio.

Nos igitur praemissorum meritorum tuorum specialem gratiam facere volentes Beneficium predictum ut supra vacans tibi conferimus et de eodem pariter providemus, investientes  Te per particularem expeditionem ut moris et iuris est, committentes tibi illius curam, regimen et gubernationem pleno jure.

Quocirca nostrae Episcopalis Curiae Cancellario mandamus ut Teipsum, vel Procuratorem tuum tuo nomine in veram, realem, actualem et corporalem possessionem predicti Beneficii cum omnibus eius iuribus ac honoribus et oneribus ponat et inducat ac positum et inductum manuteneat et defendeat faciatque Tibi, vel Procuratori predicto de illius fructibus integre et plenarie responderi. Amoto exinde quolibet illicito detentore, quem Nos harum serie amovemus, amotumque denunciamus. Contradictores et Rebelles per Censuras ecclesiasticas, aliaque Juris Remedia compensando. Juribus tamen nostris et nostrae mensae Episcopalis semper salvis et expresse Reservatis, ac solutis per te, vel praestito cum fidejussione de solvendis predictis mediis fructibus iuxta nostrum arbitrium implicandis in Reparationem argumentationem et fabricam nostrae Cathedralis Ecclesiae, ac deinde de more facta fidei Professione. In quorum etc.

Datum S. Agathae Gothorum ex Episcopali Palatio hac die 16 mensis Junii 1763.

Pontificatus autem sanctissimi in Christo Patris et domini nostri Clementis Divinae Providentiae PP XIII anno eius V; Praesulatus vero nostri anno primo feliciter. Amen.

A. M. Episcopus Sanctagathensis

Attesto io qui sottoscritto Padre Procuratore Generale della Congregazione del SS.mo Redentore e Postulatore della causa di canonizzazione di S. Alfonso M. di Liguori, che la presente fu ordinata da esso santo, e firmata di suo proprio pugno.

In fede, Roma questo dì 12 ottobre 1840.

Giuseppe M. Mautone

Lettura del Documento fatta da Laura Torino nel marzo 2000.




Precedente - Successivo

Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) © 1996-2006 Èulogos