Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Lettere

IntraText CT - Lettura del testo
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

235. Alla S. Congregazione del Concilio.1

Prima Relazione ad limina2

Sant'Agata dei Goti, 8 luglio 1765.

Ad hanc Sanctagathensem cathedralem ecclesiam, licet immerito, de mense junii anni millesimi septingentesimi secundi, nonnisi Dei et Apostolicae Sedis gratia promotus, [cum] pro quinquagesimo nono quod currebat triennio, praesens Romae ratione promotionis, sacrorum liminum visitationi fecerim satis; in praesentiarum decurrente sexagesimo triennali circulo Sixtinae visitationis jam fere triennio, cognito ovile visisque concreditis ovibus, quantum humano infirmoque judicio noscere datum est, fidelem hujusce ecclesiae statum, cum jam gravescente aetate et diutina pene infirmitate pressus hoc munus de persona non valuerem, per nuncium3 Eminentiis Vestris, humili qua decet devotione, referre sum necessitate coactus.

Status ecclesiae materialis.

Civitatem hanc super planitie rupis sitam, montibus circumvallatam, praeruptos ab utroque latere torrentes habentem, non ignobilem, ab incolis Gothis avito tempore ad eam refugis nomen habuisse traditur, ipsamque neapolitanae ditioni ac utili dominio illustris ducis Magdalunensium, necnon intra provinciam Principatus-Ultra extare locumque in medio dioecesis habere prospicitur.

Inter insignes sacras reliquias decenter in suis respectivis argenteis thecis collocatas, quibus ditata est cathedralis ecclesia, numerantur medius digitus S. Agathae virginis et martyris, particula ex ossibus S. Stephani protomartyris praecipuorum patronorum et titularium, ac tandem major corporis pars et integrum brachium S. Mennae anachoretae etiam tutelaris affatae civitatis; cathedralis memorata est sub titulo Beatae Mariae Virginis in Coelum Assum[p]tae, et consecratione decorata fuit anno 17634, subjacetque juri metropolico Beneventano.

Ipsamet praelaudata ecclesia tenet medium civitatis situm aptiorem, affabre eleganterque a decessoribus meis constructa, in tres naves magnifice distributa, praeter interiores cappellas symmetrico ordine dispositas cum suis altaribus, partim ex marmore perpolito et partim ex opere plastico inibi excitatis; et est pro nunc sufficienti sacra suppellectili instructa et in posterum promptus [sum] de opulentiore providere.

Eidem cathedrali ecclesiae adjacet episcopium non indecorum, et integra contignatio cum fuerit ruinis proxima, huic malo occurrere anno jam acto promptus fui, cum in reliquis pro nunc alia non indigeat reaptatione.

Quoad congruam episcopi subtentationem, non est cur haec mensa aliis invideat: onerata tantum exstat pensione sexaginta scutorum monetae romanae in beneficium abatis domini Blasii Fioravanti quotannis persolvenda, ultra illud intrinsecum onus reparandi in casu indigentiae cathedralem illamque in omnibus necessariis manutenendi, ac sacristiam de sufficienti sacra suppellectile providendi, cum tam praefata cathedralis quam memorata sacristia nullos habeat reditus assignatos in tale opus erogandos5.

Ultra civitatem, oppida et castra tredecim dioecesim componunt: nimirum Argentium in Campanea Felici situm, inter coetera oppida primum praetendens locum, cum suis casalibus; Arpadium cum ejus pago ex Furcis Caudinis nuncupato Forchia; Ayrola, paucis ab hinc annis titulo civitatis illustrata, suos habetque pagos, Modianum nempe, Lutianum, Buccianum et Pastoranum; quartum oppidum nominatur Fraxium; alterum Vallis et tandem Duratianum cum adjunctis pagis Cervini et Furcularum. Suntque tria castra: primum Balneolum, secundum Ducenta, tertium Cancellum prope affatum oppidum Argentii, unumquodque proprium habet curatum archipresbyterum, cui respective demandata est animarum cura rusticorum villicorumque inibi cum suis familiis habitantium, illo tamen Cancelli excepto, ut suo loco dicetur.

Inter praescripta tria castra primum tenet locum Balneolum, cuius utilis dominus et baro est episcopus, qui deputat annuatim gubernatorem pro exercitio jurisdictionis civilis et mixtae, nam in reliquis quae poenam sanguinis respiciunt ad illustrem ducem Magdalunensium pertinent.

Status ecclesiarum et locorum piorum.

Capitulum hujusce cathedralis ex triginta et uno capitularibus assurgitur, rocheto et cappa magna decoratis, ex quibus quinque existunt dignitates, nempe archidiaconus, decanus, duo primicerii et thesaurarius; et dignitates praefatae et canonici, paucis exceptis, praebendas habent a massa communi separatas, inserviunt choro alternis tamen hebdomadibus, omesque insimul diebus dominicis et festis et adventus et quadragesimae temporibus, et de dicta communi massa lucrantur praesentes et punctuantur absentes, vigetque laudabilis consuetudo ut omnes capitulares sint presbyteri. Poenitentiarii munus exercetur a decano, cui dignitati est adnexa poenitentiaria, idemque praesto est ad sacramentales confessiones audiendas pro opportunitate fidelium, juxta sacrorum canonum dispositionem. Adest pariter canonicus theologus, qui statis temporibus et diebus ad episcopi praescriptum Sacrae Scripturae lectiones persolvit. Memoratis canonicis accessere quatuordecim cappellani chorales, qui etiam alternative in hebdomada insimul cum canonicis choro et ecclesiae inserviunt. Quotidie a capitularibus fit satis oneri missae pro benefactoribus. Denique, ejusdem cathedralis servitio sunt etiam sacrista et quatuor clerici, qui quinquaginta explent inservientium numerum.

Praeter cathedralem ecclesiam adsunt duae vicariae perpetuae in civitate, quibus praesunt respectivi vicarii cum cura animarum quoad designatos limites, quorum unus est proprius ipsius cathedralis, in qua sacramenta administrat ceteraque munia ad curam animarum pertinentia explet, cum ecclesiam separatam non habeat; convenitque alter in eadem cathedrali ad sacramenta et sacramentalia exercenda, nec non excipiendas sacramentales confessiones, ut[i]turque propria ecclesia sub titulo S. Mariae de Monte Carmelo, intra moenia dictae civitatis existente, tantummodo pro sacrificio missae diebus dominicis et festivis ac evangelii explanatione. Praefatae duae vicariae perpetuae, etsi in vacatione conferuntur praevia nominatione capituli dictae cathedralis, penes quod annis jam actis erat omnis pene animarum cura, sunt tamen subjectae regulae reservationis mensium, quoad eorum collationem6.

In uno ex casalibus dictae civitatis, duobus fere milliaribus ab eadem procul, extabat tantummodo vicaria perpetua S. Thomae Aquinatis in montano loco exstructa quaeque maximam curae extensionem continebat, intra cujus limites varios dissitos hinc inde pagos complectens, ex quo non sine maximo incommodo poterant parochiani eandem adire ad divinum verbum audiendum ac sacramenta percipienda, et multo minus senes necnon puellae et rudes ad se reddendos in rudimentis fidei instructos, nec vicarius curatus praesto necessitati animarum parochianorum occurrere; quocirca meus decessor bonae memoriae episcopus Gaeta duas alias vicarias curatas, ad mentem Sacri Concilii Tridentini7, in locis aptioribus intra fines dictae vicariae S. Thomae erexit cum unione aliquorum beneficiorum simplicium, unam sub titulo S. Petri a Romagnano, alteram vero S. Michaelis Archangeli, sed minime eorum effectum habuere, quia ecclesiae ad tale salutare opus designatae reaptatione magna indigebant, quemadmodum debito ornatu ac integra suppellectile sacra; cui tam opportuno dignoque operi jam manus festine porrexi ad illud perficiendum, divinae providentiae ope fretus, reaptando ecclesiam S. Petri et illam S. Michaelis Archangeli a fundamentis jam excitatam ad perfectionem reducendo, ac ex paucis earum reditibus actu existentibus eas moderata supellectile instruere curavi, deputando in ecclesiis praefatis vicarios curatos, praevia nominatione capituli hujusque cathedralis ad quod pertinet, ad instar vicariae curatae S. Thomae, in qua, quoties casus vacationis occurrerit, cum nominatione ipsius capituli et approbatione episcopi providetur de vicario curato, et in praebendatis duabus vicariis noviter erectis jam, Deo favente, explanatur diebus festis evangelium ac parantur sacramenta, ubi confluunt cum eorum commodo parochiani ad ipsa percipenda aliaque pietatis opera exercenda. At, cum mediis memoratis duabus vicariis, ut supra, erectis non fuerit satis consultum necessitati cunctarum animarum curae vicariae S. Thomae addictarum, ob alias villas et pagos ab ea duobus et fere tribus milliaribus semotos habentes ac etiam viarum asperitatem, praesertim hyemis tempore, maximamque ex hoc patiebantur eorum parochiani difficultatem adeundi dictam vicariam S. Thomae, ideoque pari cura tertiam vicarim curatam sub titulo Sanctissimae Annunciationis, in ecclesia sub eadem invocatione in loco apto constructa de jurepatronato universitatis hujusce civitatis, cum consensu ejusdem, praevio publico civium consilio, erexi cum unione redituum aliquorum beneficiorum simplicium pro tempore vacandorum, in qua actu quoque sacramenta administrantur a vicario curato, media etiam nominatione capituli a me approbata. In enunciatis omnibus vicariis perpetuis adimpletur, diebus dominicis et festis cujuslibet anni, onus celebrandi missam pro populo.

In affata ecclesia Sanctissimae Annunciationis de jurepatronatu dictae universitatis, ubi novam erexi parochiam, sexdecim exstant cappellani perpetui per laicos oeconomos, a quibus gubernatur dicta ecclesia, eligendi et per episcopum pro tempore confirmandi, qui quotidie obligationi sunt obstricti faciendi satis missarum planarum et anniversariorum oneri ad tabellarum formam, et psallendi in choro juxta fundationis leges, diebus nedum festis, verum etiam ferialibus.

Praeter praelaudatas parochiales in eadem civitate ejusque pagis existentes, extant in civitate praefata laicorum confraternitates numero novem peculiaribus vestibus interdistinctae, quarum duae propria gaudent ecclesia, una nimirum sub invocatione S. Mariae Gratiarum, altera Beatae Mariae Septem Dolorum in ecclesia S. Angeli de Munculanis erecta; reliquae vero sub respectivis invocationibus, et praesertim illa Sanctissimi Corporis Christi, constructas habent cappellas in cathedrali praelaudata, ac pariter in enunciata ecclesia Sanctissimae Annunciationis, quemadmodum in illa Patrum Minorum Conventualium S. Francisci, eorumque sodales publicis intersunt processionibus, cunctique singulis diebus festis in praedicta ecclesia S. Angeli de Munculanis conveniunt, sub disciplina directoris spiritualis ab episcopo deputati, ad varia pietatis opera exercenda.

Suntque quoque quamplurimae rurales ecclesiae ad villicorum commodum in toto civitatis ac etiam dioecesis territorio constructae, in quibus diebus festis sacrosanctum peragitur sacrificium, et unicuique inservit eremita solitariam vitam ac saeculi voluptatibus semotam ducere exoptans, ab episcopo, habita prius de bonis ejus vita fama et moribus certitudine, selectus, ab oculis tamen vicinioris parochi et vicarii foranei respective locorum dicecesis non subductus; et qui[sque] eorum in festivitate S. Mennae Anachoretae ad cathedralem confluit ecclesiam, testimonium suorum operum redditurus, et se sacra synaxi refecturum.

Inter loca pia dictae civitatis, duo numerantur tantummodo montes in pauperum levamen erecti sub titulo S. Annae, quorum unus nominatur delli pegni, ejusque oeconomus a capitulo dictae cathedralis de ejus gremio quotannis creatur; alter vero maritagiorum, cujus redditus ducatorum octoginta circiter annuatim administrantur a canonico primicerio affatae cathedralis, cui incumbit onus quolibet anno distribuendi quinque maritagia puellis civibus pauperibus, honestatem tamen servantibus.

Erant annis jam actis erecti duo alii montes ad pauperum quoque aegestatem sublevandam, unus frumentarius ex proprio aerea bonae memoriae episcopo Gaeta, qui ducenta dumtaxat attingebat modia, alter vero sub titulo Pietatis, cujus administrator eligebatur ab universitate hujusce civitatis et ab episcopo confirmabatur, modo tamen omnino dimissi.

Seminarium, episcopio adhaerens, ampliori et meliori forma fere ab imis fundamentis modo construitur, erogatis hucusque quinque mille aureis circiter monetae hujus Regni, ac paucorum annorum curriculo, Deo adjuvante, arbitror hoc opus insigne ad perfectionem reduci pro majori convictorum commodo, commorantibusm interim ipsis in quibusdam episcopalibus aedibus ad instar seminarii redactis ac a mea meaeque familiae habitatione omnino separatis8; ipsisque convictoribus septuaginta numero circiter, praevio examine ex civitate et dioecesi collectis, praesunt variarum facultatum selecti magistri ad illos reddendos quoad ecclesiasticam disciplinam scientiasque praesertim theologiae scholasticae, dogmaticae et moralis bene instructos; habetque redditus annuos ducatorum mille et bis centum monetae hujus Regni,praeter convictorum solutiones tertiatim persolvendas.

Ad seminarium praelaudatum inopinate multoties accedere non omitto, tanquam pater familias rationem requirens quoad oeconomicum ipsius statum, scientiarum profectum, constitutionum sive regularum observantiam, ut in ecclesiastica disciplina convictores instruantur, peculiari investigans modo an sit spes fructum habendi temporibus suis, ac, cum consilio duorum canonicorum a me electorum, quae necessaria et magis utilia existimantur pro bono regimine statuo; necnon scholasticis et dogmaticis conclusionibus saepe saepius ab iisdem habitis interesse non dedignor.

Plurima numerantur in civitate et dioecesi regularium monasteria: nimirum duo in civitate praefata, unum S. Francisci Minorum Conventualium debita familia oneratum, alterum vero S. Joannis de Deo, cui est adnexum et incorporatum nosocomium in fundo mensae episcopalis constructum et episcopo media bulla felicis recordationis PP. Gregorii IX reservatum et omnino prcesertim quoad visitationem subjectum, ejusque cura demandata videtur Fratribus Hospitalitatis S. Joannis de Deo, inibique exstat altare erectum et diebus signanter festis ad infirmorum commodum sacrosanctum missae sacrificium minime intermittitur.

Exstatque in civitate praefata conservatorium S. Mariae Constantinopolitanae, mei regiminis tempore ad perfectionem reductum cum necessariis mansionibus et officinis ad formam dispositis insimul cum ecclesia ei adjacente excitata, pluribus ad tale opus perficiendum ex ejusdem conservatorii reditibus supra vires erogatis centenis aureis, puellas tamen hactenus non claudens, cum paulo ante extabat jam imperfectum9. Illud tamen restat, et quidem non parvi negotii, ut Sacra Congregatio Episcoporum et Regularium assensum et beneplacitum super petita adnexatione redituum quorundam piorum locorum hujusce civitatis impartiatur, cum annui reditus memorati conservatorii actu existentes ex seipsis haud respondeant oneribus supportandis, quemadmodum licentiam pro ingressu sororum monialium ac reducendi illud in clausuram sub regula ab ipsa Sacra Congregatione approbanda ad preces universitatis civitatis memoratae eidem Sacrae Congregationi jam  porrectas elargiatur. Quae quidem res maximo totius populi desiderio exspectatur, et sicut speratur quam citius, favente Deo, ita pari omnium gaudio ex animo exciperetur.

Sicuti civitas praedicta duobus tantummodo regularium monasteriis supraenunciatis decoratur, ita dioecesis ipsorum pluribus, porro numero undecim, nimirum quinque in insigni oppido Argentii, quorum primum est Ordinis S. Augustini intra moenia existens, secundum Congregationis Montis Virginis cum proprio abate, tertium Ordinis Praedicatorum, quartum Carmelitarum et tandem Cappuccinorum. Quatuor vero exstant in civitate Ayrolae, scilicet Congregationis Olivetanae et Montis Virginis cum respectivis abatibus, et Ordinis Praedicatorum, et denique Patrum Strictioris Observantiae Discalceatorum S. Francisci. Estque unum regularium monasterium in oppido Duratiani Ordinis Praedicatorum Provinciae Utriusque Lombardiae, ac ulterius aliud in oppido Arpadii Patrum Minorum S. Francisci de Observantia. Omnia memorata monasteria sub materiali clausura et onerata debita familia ab episcopali jurisdictione immunia, excepto illo Carmelitarum omnino subiecto, cujus familia vix quatuor pertingit. Omnibus praefatis observantius laudo Discalceatorum Ordinis.

Duobus sororum monialium monasteriis episcopo subjectis et totidem puellarum conservatoriis, quibus civitas destituitur dioecesis decoratur: duo sunt in citato oppido Argentii, unum monialium monasterium Sanctissimae Annuntiationis sub regula Canonicorum Lateranensium, et alterum conservatorium ad instar clausurae cum ecclesia adjacente S. Philippi Nerii, in quo virgines viginti tres degunt sub habitu et regula Patrum Servitarum Passionis Deiparae, sub omnimoda episcopi jurisdictione. Alterum monasterium exstat in affata civitate Ayrolae sub regula Tertii Ordinis seu S. Elisabeth, et denique puellarum conservatorium in oppido Fraxii cum ecclesia cohaerente sub regula Venerabilis Mariae Seraphinae de Deo sub regia protectione, omnibus tamen monialibus et puellis praefatis religiose viventibus suasque constitutiones servantibus, ac pro majori regulari observantia aliqua addere, mediis propriis, minime praetermisi. Clausura dictorum monasteriorum inviolate custoditur et redditus eorundem fideliter administrantur, implicatis dotibus in bonorum stabilium frugiferorum vel annuorum reddituum emptionem.

Tres numerantur in dioecesi collegiatae ecclesiae: duae insignes, una in oppido Argentii sub titulo S. Andreae Apostoli, quae viginti canonicis componitur; altera in illo Arpadii, antiquior supradicta, numerum quinque canonicorum non excedens, in qua duae sunt dumtaxat dignitates, prima archipresbyter, secunda vero primicerius, et omnino desunt praebendae viviturque ex massa communi vulgo grossa [dicta] quam maxime tenue, temporum injuria sic diminuta, et incessanter divina persolvitur psalmodia. In illa vero Argentii quatuor exstant dignitates, et prima recensetur archipresbyter, secunda primicerius, tertia theologus cum onere statis temporibus Sacrae Scripturae lectionem explanandi, postremo thesaurarius: hae dignitates tantummodo potiuntur praebendis a massa separatis,  et insimul cum canonicis alternis hebdomadibus inserviunt choro et ecclesiae, omnesque ipsarum collegiatarum canonici sunt mozzetta insigniti, et in vacationibus subduntur regulae reservatioriae mensium. Est et alia collegiata in terra Fraxii, triginta habens canonicos pari mozzetta insignitos, cujus caput est archipresbyter, et percipiunt tenues annuos redditus ex massa communi ad summam usque ducatorum decem et octo monetae hujus Regni ascendentes, inserviuntque choro alternis hebdomadibus.

Praeter enunciatas collegiatas ecclesias, in hujusce dioecesis locis, nimirum in affato oppido Fraxii, in alio Duratiani, in civitate Ayrolae ac in illo Vallis reperiuntur erectae praesbyteriales ecclesiae, ultra tres alias jam enuntiatas in castris Balneoli, Ducentae et Cancelli, cujus archipresbyter potitur tantummodo titulo, et cura animarum exercetur a parocho vicinioris casalis S. Felicis dictae terrae Argentii, qui anno proxime elapso fuit a me coactus ad deputandum inibi oeconomum curatum ad effectum magis consulendi necessitati animarum illorum villicorum. Necnon exstant parochiae quam plurimae in affatis dioecesis locis eorumque pagis, sub eorum respective titulis, proprios parochos habentes cum suis oeconomis curatis, quae subduntur regulae reservatoriae mensium, dum vacationis casus acciderit, omnesque archipresbyterales et praefatae parochiae sunt sufficienti ornatu, debitaque sacra suppellectile provisae.

Innumerae etiam adsunt erectae in tota dioecesi sodalitates sub praecipue sanctorum invocationibus, quas omnes sigillatim describere supervacaneum puto, cum, etsi reali visitationi se subjaceant, in reliquis vero omnes fere sunt sub regia protectione, ac parvipendere ut plurimum conantur ordinariam authoritatem, vixque in debita disciplina contineri possunt, regiis insinuationibus facile impetrandis innixae, quamquam non omiserim, cum opus fuerit, in faciem obsistere10.

Praeterea referre non omitto in praefata terra Argentii novam actu construi parochialem ecclesiam sub titulo S. Nicolai, in aptiori loco et pro majori parochianorum commodo amplioris formae et politioris structurae, et hoc inter tot tantoque civium et universitatis dissidias, quas ad sedandas non parum laboravi, ac, Deo favente, infra alterius biennii spatium eandem ad perfectionem reduci probabiliter arbitror, relicta antiqua parochiali tamquam nimis antiquata et angusta, quemadmodum in eadem terra alteram parochialem ecclesiam sub titulo S. Agnetis et aliam etiam S. Petri ad Talaricum reaptari fabrica ac nova contignatione muniri totam curam impendi.

In memorata terra vero Fraxii praeter memoratam archipresbyteralem ecclesiam, cui est animarum cura adnexa, post non paucas dissentiones cum actuali archipresbytero dictae ecclesiae habitas, et, Deo adjuvante, mediis propriis sine judiciario strepito jam vinctas, alteram ecclesiam sive cappellam, in loco aptiori pro majori parochianorum commodo in vicis ab ipsa archipresbyterali remotioribus habitantium, construendam statui filialem dictae archipresbyteralis cum oeconomo a me deputando ad nutum tamen admovibile, ad hoc ut parochiani commode accedere possint ad dictam novam ecclesiam, praesertim adversis temporibus, ad verbum divinum audiendum et sacramenta percipienda, cum causae magni incommodi sive difficultatis pro dismembratione plene aperteque, ad mentem constitutionis Alexandri PP III Ad audientiam11 et Sacri Concilii Tridentini cap. 4, sess. 2112, haud in hoc proposito concurrere videbantur.

Animarum numerus in hac civitate et suburbiis attingit quinque mille et bis centum; in oppido Argentii ejusque pagis et [ETML-M:U="[]"]v[i]llis decem mille et ultra; in Arpadii oppido et casale Furcularum mille et sexcentum; in civitate Ayrolae ejusque casalibus sex mille et bis centum; in oppido Fraxii bis mille et sex centum; in illo Vallis mille et centum; in castris nimirum Balneoli bis centum quinquaginta, Ducentae tercentum et ultra, tandem Cancelli bis centum circiter.

Clerus secularis in hac civitate et suburbiis ad numerum ascendit octoginta; in memorato oppido Argentii ejusque casalibus et villis centumviginti; in enunciata civitate Ayrolae et ejus pagis octoginta circiter; in nominato oppido Fraxii quinquaginta; in illo Duratiani ejusque pagis quadraginta et in altero Vallis triginta circiter; in descriptis castris, excepto illo Balneoli in quo unus adest sacerdos nuper ordinatus, omnino desunt sacerdotes ac in sacris constituti, nec in praesentiarum extant clerici nec pro nunc clericali militiae addicturi, omnibus rustice et villicorum more viventibus.

Quo vero ad reliqua, etsi non magni momenti, materialem ecclesiarum dioecesis statum respicientia praetereunda censeo, ne sigillatim referendo taedio Eminentias Vestras afficerem, nam, hucusque mediis relationibus a meo praedecessore satis recensita, hactenus immutata non extant.

Status formalis ecclesiae

Pro administratione justitiae habeo vicarium generalem exterum ab initio meae promotionis assumptum, cujus peritia, fama et mores sunt commendatione digna. Promotorem autem fiscalem, fisci et pauperum patronum ac cancellarium dioecesanos. Quoad causas fidei nulli adsunt officiales, cum ex lege Regni lata de anno 1746 a regia delegatione prohibe[a]ntur episcopi etiam via ordinaria procedere absque praevia remissione processus ad ipsam regiam delegationem, [et absque praevia] licentia et approbatione ejusdem adhuc respectu simplicis citationis rei vigore informativi et multo minus ad probationem sententiae13; quod quidem in causa est ut alia ten[e]antur ad praesens viae ab episcopis ad sarctam tectam reddendam ortodoxam fidem, penitus tamen Inquisitionis judicio eliminato tamquam in hoc Regno satis adverso14.

Clerum universum, exceptis paucis, docilitate animi pollere potius hactenus novi, moribus tamen universim non integrum, quamvis impraesentiarum, mediis exercitiis spiritualibus, quae quo tannis subire sensim sine sensu coegi, ac monitionibus paternis quibus adjicere etiam moderatas coercitiones dummodo monitiones non proficiant, minime praetermisi, Deo favente, moribus correctum ac pietate cultiorem videam, etsi melius expotaremLitterarum sacrarumque facultatum et praesertim theologiae moralis necessaria scientia, plurimum indigentem, demptis nonnullis nedum in civitate hac sed etiam in dioecesi vere dignis, eundem non parum patior, quo circa huic malo occurrens quantum in me est, accademias theologiae moralis pro instruendis illis hujusmodi facultate destitutis, quibus praeficiunt doctiores presbyteri a me selecti, constituere minime praetermisi15.

Praeter accademias, extant hebdomadariae casuum moralium conferentiae ac etiam sacrorum rituum in affata civitate et quolibet dicecesis loco, quae adamussim explentur, ubi conveniunt omnes de clero etiam aetate provecti.

Populus universus, divina favente gratia, intra mei regiminis tempus redditus est ob frequentes et repetitas missiones in civitate et tota dioecesi, a Patribus meae Congregationis Sanctissimi Redemptoris et a vere dignis evangelii operariis Congregationis pii patris Pa[v]one Neapoli institutae et alterius Piorum Operariorum. Callet fidei rudimenta, nec dolendus quoad frequentiam ecclesiae et sacramentorum.

Parochorum onus diu exercitatum teneo, omnesque, quantum mihi videre est, satis muneri suo faciunt, explanando diebus dominicis et festis evangelium parochianis, ac docendo pueros, puellas et rudes fidei rudimenta et in administrandis ecclesiastico ritu sacramentis maxime infirmis, ceteraque munia parochialia pro viribus explendo.

Verbum Dei quotidie populo porgitur [ETML-M:U=”[]”]qua[d]ra[g]esimae tempore in cathedrali, collegiatis et archipresbyteralibus ecclesiis dioecesis. In casalibus vero diebus tantummodo festis, et concionator providetur universim uno anno ab episcopo, alio vero nominatur a magistratibus de regimine, et ab eodem episcopo confirmatur et sic alternatim constanter observatur, excepta cathedrali, cujus provisio omnino stat penes ipsummet episcopum16. Seliguntur tantum concionatores ad tale munus explendum, qui familiari prorsus  eloquio absque verborum fucu verbum Dei praedicant, ut id unum intendant omnes praedicandum Jesum Christum et hunc crucifixum.

Abusus sive corruptelae aut vanae observantiae procul sunt a civitate et dioecesi, et, si contingat aliquos potius ignorantia aut simplicitate pressos reperiri addictos, accurritur et eliminantur.

Morem laudabilem universim, dico universim in tota dioecesi, potius nuper invectum cum gaudio referam, nimirum quotidie praevio signo sonitus campanae populum ad ecclesiam matricem convocari, et aperto sacri tabernaculi ostiolo debitisque candelis accensis, mediis aliquibus precibus ac piis meditationibus, adorari et venerari sanctissimae Eucharistiae sacramentum, et fere quotidie hujuscemodi publicae adorationi in cathedrali interesse non effugio, ut clero et populo essem exemplo illosque sedulos in praelaudata adoratione continerem, ex quo uberrimus fructus videtur et speratur.

A meae promotionis tempore, ubique promoventur a parochis exercitium orationis mentalis in missis matutinis et cultus Beatae Mariae Virginis maxime in sabatho cujuslibet hebdomadae, peracto pariter eodem die ab aliquo pio et docto presbytero, a me ad id deputato, sermone in laudem ejusdem Deiparae ad majorem fidelium devotionem erga eandem excitandum17.

Status operum  patratorum.

Munus episcopalis ordinis praecipuum saepius concionandi ad clerum et ad populum, obsecrando, increpando et arguendo in omni doctrina, quaemadmodum omni die sabathi, dummodo aegra valetudine non sim detentus, in laudem Deiparae Matris sermocinandi ut magis atque magis in christifidelium cordibus devotionis fervor augeretur, per meipsum non incassum, Deo dante, mitto.

Quotannis per me ipsum, insimul cum praefato meo vicario generali, munus adhuc sanctae visitationis pro medietate dioecesis expleo, et, juxta mentem Concilii, priusquam effluxerit, eandem dicta sancta visitatione perlustro, ac in adjutorium pastoralis ministerii operarios affatae meae Congregationis Missionariorum Sanctissimi Redem[p]toris accire et avocare non omitto, qui vicibus repetitis civitatem et praesertim dioecesim, morum docilitatem magis redolentem, ad pietatem plurimum excoluere.

In civitate, et fere in tota dioecesi, erectae et institutae reperiuntur sodalitates sanctissimi Sacramenti, quorum redditibus providetur de omnibus necessariis ad ornatum altarium et ejusdem administrationem; moribus tamen receptum non est, nec regulis praescriptum, ut Sanctissimum Viaticum sacco induti associentur, cum ex villicis et fabris sint adunatae, et pr[a]esto esse non possunt in casibus quotidianae delationis praelaudati Sanctissimi Viatici. Est tamen onus a me clericis impositum huic associationi interesse, et minime deficere.

Non extant sodalitates Doctrinae Christianae, difficillimae erectionis in hisce oppidis, supplet tamen cura et diligentia parochorum et clericorum aliquorum, extra seminarium degentium usquedum in eo inter convictores admittantur, qui hoc onere  praecipue sunt gravati.

Universim non omisi probos sacerdotes et aetate et doctrina provectiores deputare, quibus est onus injunctum respective sermocinandi diebus festis familiari eloquio in desigantis ecclesiis pueris et puellis separatim, illosque instruendi in exercitio orationis mentalis, aliisque piis exercitiis passionem Domini respicientibus.

Nec penitus omisi in sanctis visitationibus in hac civitate et dioecesi habitis, pluribus vicibus Sacramentum Confirmationis ministrare. Et dummodo aegra valetudine, qua fere diu laboro, non sim pressus, non me taedet temporibus praescriptis pontificalia aliasque functiones episcopales obire; neque hactenus unquam abfui a residentia, et sum paratus imo ab ea imposterum minime abesse.

Quandoque canonicorum cathedralis et collegiatarum dioecesis choro interesse non effugi, ut ipsis exemplo essem eosque sedulos in debita divinarum horarum recitatione continerem. Publica si quae eveniant scandala, prius monitionibus et exhortationibus, dein grassantibus media contumacia anathematis gladio coercentur.

Actu paucae sunt locorum piorum administrationes, qu[ae] ecclesiasticae ditioni subjaceant, quas quandoque quoad generalia per meipsum recognovi, remissa alicui probo et perito presbytero quoad particularia computa cognitione et visione earundem, ut hic moris est.

Onera missarum earumque satisfactiones mei generalis vicarii convisitatoris judicio quotannis subjicent, et ubique locorum sunt paratae tabellae, debito ordine dispositae et refectae.

Magna res est, et prae omnibus pastoralibus sollicitudinibus gravior, manuum impositio, ideoque omnes ad ordines promovendos per me ipsum, adjunctis aliis doctis viris, examini quoad literas subjicio, praevia morum, quantum homini inter miseros miserrimo nosse datum est, stricta perquisitione, commendationibus aliisque humanis respectibus Deo propitio posthabitis proculque abjectis18.

Quotidie pro grege mihi concredito Sacrosanctum Missae Sacrificium indignus aggredior, ac, ad reddituum mensuram, pauperes maxime aegrotantes et honore periclitantes impudicasque mulieres, ut a peccato removeantur qua publice, qua privatim fovere et alere non omitto.

Quoad Sacri Concilii Tridentini decretum, statuens non esse promovendos ad sacros ordines ad titulum patrimonii nisi vere necessarios et utiles servitio ecclesiae, ac ipsius Sacrae Congregationis monita in observantiam praelaudati conciliaris decreti ceteraque laudabilia praecepta Sacrae Congregationis Episcoporum quoad spiritualia exercitia ordinibus praesertim sacris praemittenda, ac tandem bulla Innocentii PP. XII incipientem Speculatores, adamussim exequi non parvipendeo19.

Satis scio inter munera episcopalia synodi celebrationem praecipuum tenere locum, ut medium aptius et efficacius ad excitandam puritatem ecclesiasticae disciplinae, vitia extirpanda, abusus removendos, mores reformandos, aliaque providenda universim ovium saluti conducentia, verum ob rationem temporum in praesentiarum decurrentium non est datum episcopi leges synodales ferre et edicere; in causa est cur hactenus abstinuerim, nihilominus praefatae necessitati synodicae celebrationis alia consului via, exemplo habito a vere dignis episcopis, nimirum emanasse generalia edicta sive decreta puritatem disciplinae respicientia.

Nihil quoad postulata pro meae ecclesiae regimine ac pro nunc proponenda habeo, nec mihi occurrunt emergentia ad ipsius Sacrae Congregationis notitiam deferre; si in posterum aliquid ob temporum vicissitudines forte evenerit, quod adjutorio ipsius praelaudatae Congregationis indigeam, non me taedet humiliter pro bono regimine referre.

Non est aliud quod ad praesens Eminentiis Vestris potissimum  referam, si quid super narratis repraehensionis est, paratum sum ex animo recipere, quoque decet obsequio cervicem inflectere. Et interim Sacrarum Purpurarum fimbrias humillime exosculor.  

 

Risposta della S. Congregazione del Concilio al vescovo20.

Roma, 20 agosto 1765.

Domino Alphonso episcopo S. Agathae Gothorum. Die 20 augusti 1765.

Gratae magnopere acciderunt Eminentissimis S. Concilii Tridentini Interpretibus litterae amplitudinis tuae, in quibus eos de istius ecclesiae statu tuique episcopalis regiminis ratione facis certiores. Ad utrumque quod spectat, maximas sibi suppetere gaudendi tibique gratulandi causas majorem in modum laetantur. Quid enim istic usquam est, quod non vel optime constitutum sit, vel tua cura operaque non perficiatur? Quid in gravissimo pastorali est munere, quod sollicitudo, pietas et diligentia tua non complectatur? Ac ut ea, quae etsi communia videri possint in magna tamen propter utilitatem sunt commendatione, praetereamus, prae coeteris nos in tui existimationem impulit, quod stationes pastorum, vigiliasque, parochiales videlicet ecclesias, ut animarum necessitas postulabat, mira animi contra plurimas difficultates contentione industriaque multiplicasti; quod seminarium tuo episcopio adhaerens meliori aptiorique forma a fundamentis excitas, juvenumque in eo convictu disciplinis praesertim ecclesiasticis instruendorum curam geris acerrimam, ut exinde optimus fieri ad sacram militiam animarumque gerendarum munus possit delectus; quod puellarum conservandarum domui extremam imponere manum satagis, viamque sternis ut isti perficiendo operi nihil ad perennitatem desit in quo ut postulatorum tuorum aequitatem agnoscat S. Episcoporum et Regularium Congregatio vehementer optamus; quod clero ad ecclesiasticam disciplinam sacramque eruditionem excolendo mirifice studes, inductis moralis theologiae accademiis, praeter eas quae crebro fieri sonsue[ve]runt de conscientiae casibus ac sacris ritibus collationes; quod tibi sanctam visitationem quotannis peragenti viam parari facis ac muniri, dimissis huc illuc evangelicorum virorum expeditionibus, qui verbo Dei, fidei doctrina caeterisque animarum lucrandarum piis artibus ad vitiorum fugam ac virtutum amorem populos undique in concionem coactos excitent ac impellant. Quid alios tui pastoralis zeli ac industriae referam usus, quibus divinum cultum pietatem charitatemque foves, omnisque tibi commissus grex ut salvus atque incolumis sit omnimoda ratione, exemplis scilicet, monitis, hortationibus, correptionibus ac numquam intermissa custodia ac sedulitate caves? Quos labores tuos cum laetis plerumque successibus, Deo auxiliante, compleri coronarique videas, eidem maxime gratus esse debes, nihilque magis cupere atque allaborare, quam quae ad illius gloriam faciunt, quae cum animarum salute praecipue conjungitur. Atque hic quidem te sponte currentem tuaque virtute animatum, etsi nostra etiam cohortatione incitare supervacanem arbitremur, facere tamen non possumus quin te ad ea quae vix ac ne vix quidem effici posse scribis, pro munere nostro inflammemus. Dioecesanam igitur synodum tibi proponi a nobis ut tuarum laudum pulcherrimam metam existima. Nihil tuo episcopali officio opportunius, nihil dioecesi tuoque clero utilius, nihil commendatius nobis ac gratius tibique glorios[i]us efficere hoc tempore poteris. Atque id, quamquam perdifficile tibi plurimisque septum impedimentis videatur, tamen cum divinam opem in caeteris hactenus praesentissimam expertus sis, cum praeclara ejusmodi in istis provinciis exempla non desint, omnem operam, cogitationem, prudentiam ac industriam tuam illuc convertere debes et quantum in te est tuisque viribus conniti multumque divino auxilio confidere ac demum in suprema voluntate de exitu, quicumque futurus sit, conquiescere. Hujusmodi de te spem, quam Eminentissimi Patres ex tuarum actionum praestantia percepere plurimam, frustrari ac concidere non sinas, eamque magis ac magis augeas laudationum, quas certatim in te contulere consensionem. Quam cum ipse sententia mea cumulaverim, idipsum significandum tibi duxi, ut meae in te benevolentiae, quibuscumque in rebus opus fuerit inniti possis.

Pubblicata da Giuseppe Orlandi C.Ss.R. in Spicilegium Historicum Congregationis SS.mi Redemptoris, Roma, 17 (1969) pp. 190-206




1 Fonti critiche di questo documento:. S.C.C.V., ff. 7-14. - AG. XXXIV/13. - Lettere III, pp. 602-6020.


2 La visita per il 60° triennio (1762-1765) fu compiuta per mezzo del procuratore abate Francesco Paolo Puoti, che visitò le basiliche degli Apostoli il 3 e il 4 agosto 1765.


3 La relazione del 1765 fu presentata dall'abate Francesco Paolo Puoti, nato ad Arienzo ma residente a Roma. Lettere I, p. 572, III, p. 324. Ebbe un fratello, Antonio, che tenne la sede arcivescovile di Amalfi dal 1758 al 1792 (Hier. cath. VI, p. 78; Lettere I, pp. 496, 621), ed uno zio, Alessandro Puoti, vescovo di Marsico Nuovo dal 1732 al 1744. Hier. cath. VI, p. 278.


4 La consacrazione della cattedrale fu compita nella primavera del 1736. R. Telleria, S. Alfonso M. de Ligorio,II, pp. 80-81.


5 La consistenza delle rendite della mensa vescovile di Sant'Agata nel 1762 era valutata a 2.000 ducati napoletani. Hier. cath.VI, p. 69. Nella lettera indirizzata a Pio VI nell'aprile del 1775 per chiedergli l'esonero dal vescovado, S. Alfonso affermava che negli ultimi quattro anni le entrate della mensa erano state di ducati 2.600. Lettere III, p. 342. F. Verzella affermò che durante l'episcopato di S. Alfonso la mensa rendeva meno di 3.000 ducati, mentre “rendeva più pell'innanzi, ma avendo Monsignore sbassati e rilasciati tanti dritti e rifiutando ogni regalo, non rendeva più quello di prima”. A. Sampers, Spic. hist., 9 (1961) 383.


6 Circa i mesi riservati nelle collazioni beneficiali cfr. anche Dict. droit. can. I, coll. 445-448; II, coll. 452, 472, 564-567.


7 Conc. Trid., Sess. XXI, De ref., c. 4; Sess. XXIV, De ref., c. 13; Sess. XXI, De ref., c. 4.


8 Tali locali erano stati approntati da Mgr. Gaeta che intendeva allogarvi  “un quasi convitto, che ideava di fare”. A. Sampers, Notitiae cit., p. 401.


9 Ibid., pp. 412-413; R. Telleria, Manuductio summaria ad archivum alfonsianum episcopii sanctagathensis, Spic. hist., 9 (1961), pp. 536-540.


10 Circa la visita dei luoghi pii amministrati dai laici da parte dei vescovi, cfr. il Concordato del 1741, cap. V, in A. Mercati, Raccolta di concordati su materie ecclesiastiche tra la Santa Sede e le autorità civili, Roma 1919, pp. 354-355. Cfr. anche V. Giliberti, La polizia ecclesiastica del Regno di Napoli, Napoli 1797, I, p. 191.


11 Cost. Ad audientiam nostram del 19 maggio 1169, in Bullarium romanum, II, Roma 1739, p. 398.


12 Conc. Trid., Sess. 21., De ref., c. 4.


13 Il Concordato del 1741 stabiliva i casi in cui i giudici ecclesiastici potevano procedere nei confronti dei laici.  A. Mercati, Raccolta cit., pp. 354-355.


14 Sulla crisi che nel 1746 contrappose la Deputazione del S. Ufficio a Carlo di Borbone, accusato di aver ceduto al cardinale Spinelli, arcivescovo di Napoli, che insisteva per il ristabilimento dell'Inquisizione, cfr. F. Venturi, Settecento riformatore: da Muratori a Beccaria, Torino 1969, pp. 86-89, 537-538. Cfr. anche G. Galanti, Nuova descrizione storica e geografica delle Sicilie, Napoli 1787, I, p. 206. F. Beccattini, Storia del regno di Carlo III di Borbone, I, Torino 1790, pp. 230-235.


15 A. Sampers, Notitiae cit., pp. 382-387.


16 Circa le norme riguardanti l'elezione dei predicatori, cfr. V. Giliberti, La polizia ecclesiastica cit. I, pp. 90-91, 131-134.


17 A. Sampers, Notitiae cit., pp. 428-429.


18 Il cap. 4 del Concordato del 1741 stabiliva i requisiti per i promovendi agli ordini sacri. A. Mercati, Raccolta cit., pp. 350-353. Cfr. anche A. Sampers, op. cit., pp. 408-409.


19 Sul titolo di ordinazione cfr. Conc. Trid., Sess. XXI, De ref., c. 2; Sess. XXIII, De ref., c. 13; cost. Speculatores, 4 nov. 1694, § 3; A. Mercati,  Raccolta cit., pp. 350-353; G. M. Galanti, Descrizione cit., I, p. 328.


20 S.C.C.V., ff. 5-6. - S.C.C., Lib. 30 Visit., ff. 112'-114'. - Lettere III, pp. 621-622.




Precedente - Successivo

Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) © 1996-2006 Èulogos