Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Lettere

IntraText CT - Lettura del testo
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

245. A Michele Canelli.

1766, … Arienzo

Alphonsus Maria de Ligorio Dei et Apostolicae Sedis Gratia Episcopus Sanctae Agathae Gothorum et Suessulae, Castri Balneoli Baro et Rector Major Congregationis S.mi Redemptoris

Dilecto Nobis in Christo Clerico Michaeli Canelli Terrae Fraxii nostrae Sanctagathensis Diocesis salute in Domino sempiterno. Vitae ac morum honestas, aliaque laudabilia tuae probitatis, et virtutum merita, supra quibus apud Nos fide digno commendaris testimonio, Nos inducat, ut Tibi reddamur ad gratiam liberales. Vacante igitur simplici Ecclesiastico Beneficio sub titulo S. Mariae Gratiarum erecto et fundato intus insignem Collegiatam Ecclesiam Sancti Corporis eiusdem terrae de iurepatronato de Iannucci per obitum canonici D. Dominici Mosiello ultimi, et immediati dicti Beneficii Rectoris, et possessoris. Infra legitima tempora comparuisti in nostra Episcopali Curia asserens in dicto Beneficio fuisse nominatum, et presentatum a legitimis Compatronis Juripatronatus habentibus, et in pacifica possessione seu quasi nominandi et presentandi toties quoties, casus vacationis occurrerit. Et expedito Edicto contra interesse praetendentes, et ad valvas supradictae Collegiatae Ecclesiae affixo ac in actis cum debita Relatione reproducto mediante difinitiva sententia per eandem Episcopalem Curiam  lata fuit pronunciatum Te praefatum Clericum Michaelem Tamquam supranominatum et presentatum habilem, et idoneum instituendum fore et esse ad dictum Beneficium.

Nos praemissorum meritorum tuorum specialem gratiam facere volentes, Beneficium predictum ut supra vacans Tibi conferimus et eodem  pariter providemus, investientes Te per particularem expeditionem, ut moris et juris est; Committentes tibi illius Curam, Regimen et gubernationem pleno jure. Quocirca nostrae Episcopalis Curiae Cancellario mandamus, ut Teipsum, vel Procuratorem tuum in tuo nomine in veram, realem, actualem et corporalem possessionem predicti Beneficii cum omnibus eius juribus ac honoribus et oneribus ponat et inducat ac positum et inductum manuteneat et defendeat faciatque Tibi, vel Procuratori tuo de illius fructibus integre e plenarie responderi.

Amoto exinde quolibet illicito detentore, quem Nos harum serie amoveamus, amotumque denunciamus. Contradictores et rebelles per Censuras Ecclesiasticas, aliaque Juris Remedia compensando; Juribus in nostris et nostrae mensae Episcopalis semper salvis, et expresse reservatis; ac solutis per Te, vel praestito juramento cum fidejussione de solvendis primis mediis fructibus juxta nostrum arbitrium implicandis in reparationem, argumentationem et fabricam dictae Cathedralis Ecclesiae, ac deinde de more facta fidei Professione. In quorum etc.

Datum Argentii ex Episcopali Palatio die        1766.

Pontificatus autem sanctissimi in Christo Patris et domini nostri Clementis Divinae Providentiae PP XIII anno eius VIII; Praesulatus vero nostri anno V feliciter. Amen.

Alph. M.a Episcopus S. Agathae

M. CanJermieri Cancell.

Attesto io qui sottoscritto Padre Procuratore Generale della Congregazione del SS.mo Redentore e Postulatore della causa di canonizzazione di S. Alfonso M. di Liguori, che la presente Patente fu ordinata da esso santo, e firmata di suo proprio pugno.

In fede, Roma questo dì 13 ottobre 1840.

Giuseppe M. Mautone

Lettura del Documento fatta da Laura Torino nel marzo 2000.




Precedente - Successivo

Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) © 1996-2006 Èulogos