Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Lettere

IntraText CT - Lettura del testo
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

270. Alla S. Congregazione del Concilio.1

Seconda Relazione ad limina2

Sant'Agata dei Goti, 28 aprile 1768.

 

Expleturus sacrorum liminum sanctam visitationem ad formam Sixtinae c,onstitutionis jam urgentem, decurrente sexagesimo primo triennali circulo, optarem ex animo per meipsum pastoralis meae villicationis ad pedes Eminentiarum Vestrarum humillime provolutus rationem reddere; verum curae permultae ac praesertirn aetas gravis et habitualis infirmitas, qua diu sum pressus omnino vetant. Patiantur igitur Eminentiae Vestrae modo nuncium benigne excipere justaque indulgere excusatione, quemadmodum summae humanitati vestrae innixus confidere non vereor.

Triennio fere acto, in prima relatione a me humiliter habita, satis aperui Eminentiis Vestris utrumque ecclesiae et dioecesis statum. Parum mihi superest subjungere.

In civitate Sanctagathensi fundatum extat, duobus fere ab hinc annis, novum monasterium sororum monialium sub titulo Sanctae  Mariae Constantinopolitanae et regula Sanctissimi Redem[p]toris, media Sacrae Congregationis Episcoporum et Regularium licentia ac praevio ejus assensu super reddituum annexatione quorundam piorum locorum habito, quoniam ejusdem proprii redditus omnibus non respondebant oneribus supportandis. In ipso numerantur impraesentiarum, praeter tres moniales sorores fundatrices a monasterio Scalae ad praefatum noviter erectum propter praemissa translatas, undecim puellae partim novitiae, quarum tres sunt proximae ad professionem emittendam, ac alterae educandae, omnibus maxima civium aedificatione religiose viventibus suasque constitutiones observantibus, ejusdemque clausura inviolate servatur. Ubi nunc reperitur fundatum monasterium praelaudatum erat antea conservatorium sub eodem descripto titulo, quod puellas tamen non claudebat, quia non integre constructum, et mei regiminis tempore ad perfectionem redactum cum necessariis mansionibus et officinis pro convenienti monialium numero ad formam dispositis. Quod quidem opus sicuti maximo omnium civium desiderio expectabatur, ita non paucos post labores, Deo favente, jam expletum, pari omnium oblectamento fuit ex animo acceptum.

Potissimum urget me cura perficiendi antiquum seminarium, pene ab imis fundamentis quatuor jam elapsis annis inchoatum ut in meliorem amplioremque reduceretur formam pro necessario convictorum commodo; ob magnas vero impensas hactenus in ejus fabricam erogatas, ne nimis idem seminarium alieno graveretur aere, anno jam acto tale opus protrahere ad tempus magis opportunum coactus fui, cui tam digno operi, utpote medio aptiori ad excolendos in moribus et doctrina juvenes aetate fragiliori declinantes et frigescentes, jam manus quam citius porrigere, divinae providentiae ope fretus, constans mihi spes est. Commorantibus interim convictoribus in quibusdam episcopii aedibus ad instar seminarii redactis, tamen a mea meaeque familiae habitatione omnino sejunctis.

Ecclesiarum decori et nitori simul in tota dioecesi universim consulitur; etenim antiquatis pulchrior ac decentior inducitur forma, inter quas est parochialis S. Agnetis terrae Argentii fere in omnibus expleta, attamen supereminebit altera parochialis S. Nicolai Magni ejusdem terrae, postquam fuerit ad perfectionem redacta, structura quidem et amplitudine vero sublimis, cujus opus ut perficiatur totam impendere curam non praetereo.

Ecclesiae Sanctissimae Annunciationis civitatis Ayrolae, elegantiori forma constructae, additur excellens campanile quod actu extollitur, opus quidem ipsius ecclesiae decori omnino consentaneum.

Insuper, cum parochialis ecclesia S. Joannis Baptistae, in casale Bucciani antedictae civitatis Ayrolae existens, intra ejus limites complecteretur duo alia casalia et ruria a se distantia ob hujusmodi inquam distantiam et viarum discrimen praesertim hyemali tempore et multo magis ob torrentes, qui tempore pluviae viam inundare solent, dictae parochialis ecclesiae parochiani habitantes in enunciatis casalibus et ruribus ad eandem parochialem ecclesiam accedere minime valebant ad effectum inibi verbum Dei audiendi et ecclesiastica sacramenta percipiendi, nec parochus in casu spiritualis indigentiae eis occurrere nequiverat, ex quo verisimiliter exoriri poterant, prout multoties exorta jam fuerunt, inconvenientia, per quae nonnulli ex ipsis parochianis, in ultimo agone constiuti, ab hanc vita sine debita spirituali assistentia et absque ecclesiasticis sacramentis decedebant. Ad evitanda idcirco hujusmodi spiritualia damna, in ecclesia, jam in uno ex duobus enunciatis casalibus sub invocatione ejusdem S. Joannis Baptistae constructa, unum presbyterum idoneum oeconomum curatum, ab episcopo pro tempore hujus dioecesis Sanctae Agathae Gothorum prius examinandum et ad curam animarum exercendam approbandum et ad nutum ipsius pro tempore episcopi existentis amovibilem, qui cum congrua assignatione ducatorum quinquaginta monetae hujus Regni Neapolitani, ex fructibus dictae parochiae quotannis in sui beneficium persolvendorum, reservata tamen debita ipsius parochi congrua3, residere, et incolis dictorum casalium et rurum ecclesiastica sacramenta ministrare, ac evangelium diebus festis explanare, eosque in fidei rudimentis instruere, ac in extremo vitae periculo laborantibus spiritualem praebere assistentiam teneatur, deputari debere servatis servandis ad instantiam dictorum parochianorum in casalibus et ruribus praedictis habitantium, tempore quo vacaverat parochialis ecclesia praefata per mortem ejus parochi in mense Sanctae Sedi Apostolicae reservato, decrevi, decreto hujusmodi publicato, et post haec concursum super dicta parochia vacante, cum hoc tamen quod ille, cui de ipsa parochiali ecclesia authoritate apostolica provisum fuerit, eidem presbytero oeconomo curato pro sui congrua sustentatione dictam summam quinquaginta ducatorum annuatim solvere omnino teneatur indixi, cum pro decenti manutentione et custodia ecclesiasticorum sacramentorum in ecclesia praefata, in uno ex dictis casalibus existente, jam per parochianos ipsos fuerit provisum. Hinc autem evenit de praelaudata parochiali ecclesia vacante a S. Sede Apostolica presbyterum dominum Paschalem Diodato, in concursu inter alios ab examinatoribus synodalibus approbatum et a me magis idoneum reputatum, fuisse cum suprascripta conditione in bullis apostolicis expressa provisum, quarum vigore in possessionem dictae parochiae immissum de elapso mense februario et constitutum pariter oeconomum curatum actu in enunciata ecclesia residentem, ejus muneri faciendo satis; et sic mei pastoralis officii debito hac in parte, quantum in Domino potui, maximo dictorum parochianorum gaudio adimplere curavi.

Curam animarum, quantum modo a Deo meae imbecillitati datum est, sollicite prosequor, satis faciendo per me ipsum insimul cum meo generali vicario singulis annis sanctae visitationi, mediaque adhibendo quoad clerum rectae disciplinae conformia, obviandoque vitiis populo fortasse irreptis vel diu humane insurgentibus.

In promovendis ad sacros ordines alumnis remota est a me omnis festinantia, imo, spretis confluentium promovendorum votis, nonnisi convictoribus mei seminarii ordinarie indulgeo, praevio tamen examine coram me habito, praehabitaque sedula eorum morum inquisitione.

Verbum vitae populo praebere, dummodo infirmitate habituali qua diu laboro non sim impeditus, per meipsum non praetereo, ac in adjutorium mei pastoralis ministerii missionarios meae Congregationis Sanctissimi Redem[p]toris aliosque operarios advocare, ut ferventiores reddantur fideles in charitate Domini, omnem curam impendo.

Parochos omnes diutius excitare satago ceu verbo ceu exemplo, ut in obeundis gravioris muneribus seduliores solicitioresque se praebeant. Revera videntur pueri puellaeque ad cathecheses publicas confluere, provideturque etiam adultis tempore communionis paschalis, a qua arcantur ignari donec erudiantur.

Publica tandem si quae eveniant scandala, prius monitionibus et exhortationibus, dein, grassantibus, media contumacia, anathematis gladio coercentur.

Haec habeo quae Eminentiis Vestris potissimum referam, et interim sacrarum purpurarum fimbrias humillime exosculor.

La minuta della relazione4

S. Agata de' Goti per l'anno 1768.

Monsignor vescovo si rimette alla sua prima relazione tre anni sono mandata. Aggiunge di aver mandata ad effetto la fondazione del nuovo monastero di monache sotto il titolo di S. Maria di Costantinopoli, secondo la licenza già ottenuta dalla S. Congregazione de' Vescovi e Regolari; di aver dovuto lasciare di proseguire la fabrica del nuovo seminario per non aggravarlo di debiti; di aver procurato che si restaurassero alcune chiese che ne avevano bisogno; di aver obbligato il paroco della chiesa di S. Giovanni Battista del casale di Bucciano a mantenere un sacerdote idoneo col titolo di economo curato da approvarsi prima dal vescovo e ad arbitrio di questo amovibile, in uno dei casali ad esso spettanti, in cui per la troppa lontananza dalla suddetta chiesa parochiale solevano nascere degli inconvenienti circa l'amministrazione dei sagramenti; di aver visitata ogni anno la sua diocesi ed aver cercato di adempiere per quanto ha egli potuto al suo apostolico ministero. Del sinodo non si fa parola alcuna, siccome neppure di molte altre cose necessarie, delle quali suppongo che avrà diffusamente e distintamente parlato nell'altra sua relazione.

Risposta della S. Congregazione del Concilio al vescovo5.

Roma, 27 luglio 1768.

Domino episcopo Sanctae Agathae Gothorum. Die 27 julii 1768.

Epistolam amplitudinis tuae ad Sacram Congregationem Tridentini Concilii  Interpretum Eminentissimi Patres libentissime perlegerunt. Atque, etsi cognoscere illa expectarent, quae ad utrumque istius dioecesis statum pertinent quaeque ob superioris triennii descriptionem  a te datam praetermissa esse scribis, tamen ex iis quae a te exponuntur perspectum satis habent in praecipuis ac primis episcopalis officii muneribus multam esse tuam pastoralem industriam ac diligentiam; ad exitum perductam esse monasterii Sanctae Mariae Constantinopolitanae constructionem, itemque caeterorum sacrorum aedificiorum restaurationem atque ornatum tua cura partim suscipi, partim etiam perfici magnopere gaudent. Sed, quod maxime interest, brevi etiam sperant te curaturum ut seminarium, quatuor abhinc annis inchoatum, quamprimum fieri poterit, perfectum jam esse intelligant. Saluberrimo nempe atque utilissimo hoc opere, stabilitum a te erit praecipuum munimentum ad rectam morum ac doctrinae institutionem in universa dioecesi propagandam; quod presbyterum oeconomum curatum in parochiali ecclesia S. Joannis in casali Bucciani deputari decreveris, qui cas[al]ibus a parochiali ecclesia distanti[b]us sacramenta ministret et evangelium explanet, egregie profecto animarum incolumitati consuluisti, et Sacrae Congregationi tuam, tum in hoc ipso tum in caeteris episcopatus officiis, curam atque fidem probasti; non minus enim tua ipsius sedula atque assidua opera, quam eorum quos in vinea Domini habes administros et quos tuo potissimum exemplo excitas; te diligenter tuae dioecesis utilitati prospicere et praesto in omnibus esse vident.

Quamobrem praeclaram Eminentissimis Patribus de te esse opinionem tibi persuadeas, quam in dies auctiorem feceris, praesertim si caeteras apostolatus partes dioecesanae synodi celebratione cumulaveris. Demum, meum in te privatim studium meumque tibi addictissimum animum profiteor.

Pubblicata da Giuseppe Orlandi C.Ss.R. in Spicilegium Historicum Congregationis SS.mi Redemptoris, Roma, 17 (1969) pp. 206-211





1 Fonti critiche di questo documento: S.C.C.V., ff. 18-19', 21-22. - AG, XXXIV/13. - Lettere III, pp. 632-636.


2 Anche la visita del 1768 (1765-1768) fu compiuta per mezzo del procuratore Francesco Paolo Puoti, che visitò le basiliche degli Apostoli il 10 e 12 giugno 1768. La relazione da lui trasmessa porta la data del 28 aprile 1768, e l'attestato per il 61° triennio è del 16 giugno. S.C.C.,  Reg. 3. La risposta della S. Congregazione è del 27 luglio. S.C.C. Lib.Visit. 30, ff. 457-458.


3 V. Giliberti, La polizia ecclesiastica del Regno di Napoli, Napoli 1797, I, pp. 235-236.


4 Questa minuta fu scritta probabilmente dall'uditore incaricato dell'esame della relazione, e doveva servire da base per la risposta delle autorità romane al vescovo. - S.C.C.V., Rel. 1768, f. 17. - AG. XXXIV/13.


5 S.C.C.V., ff. 20-20'. - S.C.C., Lib. 30 Visit., ff. 457-458. - Lettere III, p. 636.




Precedente - Successivo

Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) © 1996-2006 Èulogos