Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Lettere

IntraText CT - Lettura del testo
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

304. Alla S. Congregazione del Concilio.1

Terza Relazione ad limina2

Sant'Agata dei Goti, [settembre?] 1771.

Triennio jam acto, in secunda relatione a me humiliter habita, ac ampliori forma distinctaque in prima sex ab hinc annis peracta, satis aperui Eminentiis Vestris utrumque ecclesiae Sanctagathensis materialis et formalis statum. Parum mihi nunc superest referre pro sacrorum liminum sancta visitatione ad formam Sixtinae constitutionis explenda, jam decurrente sexagesimo secundo triennali circulo. Cuperem per me ipsum pastoralis mei muneris rationem redditurum, at aetas gravis, cui adjungitur habitualis infirmitas qua diu laboro, omnino me praepediunt. Dignentur Eminentiae Vestrae propter praemissa nuncium exepere, justamque meam admittere excusationem, et sane de summa benignitate Vestra minime ambigo.

Illud est quod subiungam, quodque majoris sollicitudinis opus fuit in reparando imminentibus ruinis episcopii, et festinanter occurrere debui, quibus hactenus Deo dante feci satis.

In novo monasterio sororum monialium sub titulo S. Mariae Constantinopolitanae et regula Sanctissimi Redem[p]toris, in civitate Sanctagathensi quinque ab hinc annis circiter fundato, adauctus est numerus monialium praeter tres moniales sorores fundatrices, a monasterio Schalae ad praelaudatum noviter erectum translatas; nam extant hactenus quinque sorores iam professae et puellae septem, partim novitiae ceteraeque educandae, et quatuor quoque conversae, omnes exemplariter religioseque viventes, regulasque suas ejusdemque monasterii clausuram inviolate observantes. Monasterium praefatum in politiorem formam iam quinquennii circulo redactum, et potissimum ejus ecclesia ornamento ex opere plastico decorata inspicitur, imo altaria fere omnia elegantioris quidem structurae; et iam omnia extant parata pro ampliando choro et atrio ante ipsam ecclesiam excitando, aliaque, Deo adjuvante, ad integrum ecclesiae ornatum progressu quidem temporis perficienda.

Antiquo seminario, pene ab imis fundamentis aliquibus abhinc annis inchoato, hactenus manus porrigere nequivi ob impensas permultas in ejus fabricam erogatas, et aliquo opus est tempore ut alieno liberetur aere, quo nimis seminarium extat gravatum; sed spero quamcitius, divinae providentiae ope, illud prosequi et in meliorem pro necessario convictorum commodo formam reducere. Nihilominus convictores ipsi in quibusdam episcopi mansionibus ad instar seminarii interim commorantur aptisque quidem pro octoginta saltem convictoribus ipsis recipiendis.

Pro ecclesiarum decore et nitore totem curam impendere in tota dioecesi non praetereo. Et revera in terra Argentii extat iam parochialis S. Agnetis in omnibus fere expleta, et parum superest quoad ornatum dumtaxat ex opere plastico adimpleri, cum iam actu in ea sacramenta administrentur omniaque alia exerceantur munia parochialia ad verbum Dei audiendum et sacramenta percipienda. Altera vero parochialis S. Nicolai Magni ejusdem terrae, aliquibus abhinc annis ab imis fundamentis inchoata, structurae quidem magnificae extat quoad fabricam pene explanata, et passim ad reddituum mensuram prosequi non praetermittitur ut perficiatur; etsi pro decimis in ejus fabricam implicatis lis anno jam acto mota fuerit a civibus, victa tamen ope [ETML-M:U="[]"]divin[o].

Excellens campanile, ecclesiae Sanctissimae Annunciationis civitatis Aerolae addictum, peritorum judicio passim extollitur et parum remanet ut tale opus ad perfectionem reducatur.

Pro ecclesia filiali, quatuor abhinc annis a me erecta in casali Pastorani civitatis Aerolae pro parochianorum commodo inibi et in aliis finitimis ruribus habitantium, qui ob distantiam ac viarum discrimen et torrentes tempore pluviae viam inundantes convenire in propria parochiali S. Joannis Baptistae, in alio casale denominato Bucciano existente, minime valebant, a proprio parocho, post annum a possessione suae parochiae capta et post deputatum in eadem filiali ecclesia oeconomum curatum, etiam lis mota fuit coram Regio Ministro, instans filialem erectam non substineri omniaque  ad pristinum reduci, ac denique a designata solutione ducatorum quinquaginta hujus Regni, annuatim ipsi oeconomo curato inibi residenti persolvenda, absolvi; nihilominus, ipso contradicente, efficacioribus substinui rationibus, et feliciter finem tenuit, prosequente jam affato oeconomo in memorata filiali ecclesia proprium munus.

In terra Fraxii, altero meae dioecesis loco, aliam ecclesiam illius archipresbyteralis filialem statui, in loco aptiori pro filianis procul ab ista archipresbyterali habitantibus in pagis affatae terrae, qui non sine maximo eroum incommodo praesertim hjemali tempore eandem archipresbyteralem adire valeant, attamen opus tam necessarium, ob recursum ab illo archipresbytero ad regios ministros habitum, effectum hactenus sortiri nequivit; sed, ope divina fretus, firma mihi spes est quam citius omne e medio tolli impedimentum, ut mihi libera sit via manus porrigendi ad praefatum opus perficiendum.

Curae animarum muneri facere satis per me ipsum insimul cum meo vicario generali non praetereo, opportuna,, pro recta cleri disciplina et pro vitiis a populo evellendis, remedia praebendo. Parochosque pariter omnes excitando, ut in eorum curae muneribus sollicitiores reddantur. Publica si quae irrepserint scandala monitionibus prius deinde, perdurantibus, [mediis] efficacioribus et persaepe coercitionibus.

Singulis annis per meum vicarium generalem sanctae visitationi meae dioecesis fit satis, cum per meipsum [adimplere] infirmitate habituali quam patior sim praepeditus. Tandem verbum vitae populo praebere, habituale infirmitate non pressus, per me ipsum, ac in mei adjutorium saepe accire missionarios aliosque operarios pro tota dioecesi, haud omitto.

Examen confessariorum et ordinandorum semper coram me ipso, a primordiis mei pastoralis regiminis, pro lege habui peracturum; et non nisi in theologia morali sufficienter instructis et prudentioribus ecclesiasticis facultatem excipiendi confessiones quemadmodum ordines praesertim sacros ordinarie convictoribus mei seminarii3, aliisque qui in scientia idonei et bonis moribus imbuti, praehabita diligenti eorum morum inquisitione, quantum mihi datum est cognoscere ut fore concessurum.

Non est aliud quo[d] ad praesens emergat, quodque referam Eminentiis Vestris; si quae sint super narratis animadversiones quibus indigeam, in aedificationem animarum meae imbecillitati concreditarum, Eminentiis Vestris enixe rogo ut id, ea qua majori urgere valeant auctoritate, efficiant, paratus ex animo fasces submittere, quoque decet obsequio et demissione cordis cervicem inflectere, et tandem sacrarum purpurarum fimbrias humillime exosculor.

Risposta della S. Congregazione del Concilio al vescovo.4

Roma, 5 dic. 1771.

Domino episcopo Sanctae Agathae Gothorum. Die 5 decembris 1771.

Magnam in Domino voluptatem ex amplitudinis tuae litteris S. Congregatio Tridentinorum Canonum vindex percepit, quod quam optaverat adhibere te in Santagathensi ecclesia administranda diligentiam cognovit, de qua etsi dubitare minime poterat, quae tuam in episcopatu virtutem non semel antea perspexisset, tamen gravia nunc te etiam atque etiam ampliora solicitudinis atque fidei argumenta dedisse, non potuit non vehementer gaudere. Te igitur hortatur bene currentem, ut quo propius ad bravium salutis accedis, eo ardentius gregis saluti studeas.

Haec S. Congregationis nomine. Ego vero ubi se ferat occasio profecto ostentam quam sim ex animo tuus.

Pubblicata da Giuseppe Orlandi C.Ss.R. in Spicilegium Historicum Congregationis SS.mi Redemptoris, Roma, 17 (1969) pp. 211-214





1 Fonti critiche di questo documento: S.C.C.V., ff. 1-2'. - AG, XXXIV/13. - Lettere III, pp. 643-647.


2 La visita per il 62° triennio (1768-1771) fu compiuta per mezzo del procuratore sac. Federico Giuli, che visitò le basiliche degli Apostoli il 28 nov. 1771. L'attestato porta la data del 1° dicembre, e la risposta della S. Congregazione quella del 5 dic. 1771. S.C.C.,  Lib.31 Visit., f. 279.


3 Il Concordato del 1741 stabiliva (cap. 4, § 3), che coloro che venivano ammessi allo stato clericale dimostrassero di aver dimorato per almeno un triennio in un seminario o in un convitto ecclesiastico. Erano però ammesse delle eccezioni. A. Mercati, Raccolta cit., p. 350.


4 S.C.C., Lib. 31 Visit., ff. 279-279'. - S.C.C.V., f. 21. - Lettere III, p. 647.




Precedente - Successivo

Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) © 1996-2006 Èulogos