Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Lettere

IntraText CT - Lettura del testo
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

365. A Terragnoli Melchiorre, avvocato.

Tre Atti ufficiali di rinuncia al vescovado: Mandato di procura; autentica della firma, rinuncia.

 

Arienzo, 27. 05. 1775; Roma, 25. 06. 1775; Roma 26. 06. 1775.

 

(1432-I) Documento notarile di rinuncia1

1775. V. 27, Arienzo.

Ill.mus et Re.mus D.nus Alphonsus de Ligorio, E.pus Civitatis S. Agathae Gothorum, constituit et deputavit in ejus verum et legitimum Procuratorem D.num Melchiorem Advoc. Terragnoli2, ipsius Ill.mi D.ni constituentis nomine et pro eo comparendum coram S.mo D.no N.ro Pio Papa VI vel legitima persona ad id potestatem ab eodem S.mo D.no Nostro habente, et in illius manibus antedictum Episcopatum illiusque munus libere dimittendum, et justis de causis resignandum, juraque sibi in dictu Episcopatu competentia renunciandum, supplicandumque eidem S.mo D.no Nostro, ut dignetur eandem resignationem admittere ac reservare favore ipsius Ill.mi et R.mi D.ni renunciantis pro ejus congrua substentatione annuam pensionem ipsi S.mo D.no Nostro Papae benevisam et arbitrandam, ac solvendam duobus terminis et ratis aequalibus quo usque naturaliter vixerit, et quascumque Litteras Apostolicas servationis huiusmodi annuae pensionis obtinendum ac expediri curandum, jurandumque in animam ipsius Ill.mi et Rev.mi Constituentis in hujusmodi resignatione ac futura reservatione pensionis non intervenisse nec intervenire ullam fraudem ac simoniae labem vel corruptelam, et quoscumque consensus desuper necessarios et opportunos praestandum ac Litterarum Apostolicarum desuper conficiendarum expeditioni consentiendum, et ab aliis quatenus opus erit similes consensus praestari curandum et petendum in forma solita et consueta; et generaliter faciendum et agendum totum id quod dictus R.D. E.pus agere posset, si praesens adesset, tribuens circa praemissa plenam potestatem cum clausula: Alter ego, promittens &c., reservansque &c. Ex sic facta cruce episcopali more &:c. juravit omni &c.

Datum Argentii ex Episcopali Palatio, die vigesima septima mensis Maji 1775

Ego Alph. M.a de Ligorio constituo ut [ETML-M:U=”[]”]s[upr]a, dico ego Episcopus S. Agathae Gothorum

Ita est; et in fidem ego [ETML-M:U="[]"]N[otariu]s Petrus [ETML-M:U="[]"]Ant[oniu]s Ruggiero a [ETML-M:U="[]"]Neap[oli] [ETML-M:U="[]"]req[uisitu]s [ETML-M:U="[]"]sig[na]vi

Segno notarile fatto a mano e firmato: Ruggiero.

Ego D. Christinus Carbone sum testis

Ego D. Virgilius Cemmino sum testis

Io D. Giuseppe M.a Melchionna conosco benissimo la sopraposta sottoscrizione essere di proprio carattere di Monsignore Ill.mo e R.mo Alfonso M.a de Liguoro, Vesc.o di S. Agata de' Goti, manu propria

Io D. Filippo Colombo conosco benissimo la sopraposta sottoscrizione essere di proprio carattere di Monsignore Ill.mo e R.mo Alfonso M.a de Liguoro, Vesc.o di S. Agata de' Goti, manu propria.

(1432-II) Documento notarile di verifica della firma del Santo nel documento notarile di rinuncia del 27-V-17753

1775-VI-25, Roma.

In Nomine Domini. Amen.

Fidem facio per praesentes Ego Curiae Causarum Camerae Apostolicae Notarius publicus infrascriptus, qualiter die 25 Junij 1775 in mei & praesentes et personaliter constituti suprascripti adm. RR.DD. Ioseph Maria Melchionna, filius quondam Nicolai, de Theora [= Teora] Concsanae [= Compsanae] Dioecesis, et D.nus Philippus Colombo, filius quondam Julij, Terrae Colliani pariter Concsanae Dioecesis, mihi & cogniti & sponte & ac alias omni & medio juramento tacto pectore more & recognoverunt et recognoscunt, et quilibet ex eis respective re[co]gnovit et recognoscit manum, litteras, caractherem et subscriptionem retroscripti Ill.mi et R.mi D.ni Alphonsi Mariae de Ligorio, E.pi S. Agathae Gothorum, in calce suprascripti chirographi m.ti [?] pro re & per eumdem in forma apposita, et hoc ex eo quia plenam notitiam, certamque scientiam manus et caractheris suprascripti Ill.mi D. Alphonsi Mariae de Ligorio habere et pluries scribentem vidisse simili juramento tacto & asseruerunt et affermarunt & et ita & non solum & sed et omni &. In quorum fidem &.

Romae ex Curia Innocentiana Montis Citatorij, hac die et anno pr[aedic]tis.

Ita est. Jo.es Alexander Pleanus, Causarum Curiae Camerae Apostolicae Notarius.

Sigillo notarile impresso

figura: leone eretto con ramo

iscrizione al sigillo: Pax et fortitudo

firma: I.A.P.N.P.

(1432-III) Atto ufficiale di dimissioni del Santo nella mani del Card. Bernardino Giraud.4

1775. VI. 26, Roma

Die 26 Junij 1775

Cum sit, prout mihi asseritur, quod R.P. D. Alphonsus Maria de Liguoro, E.pus S. Agathae Gothorum, justis de causis SS.mo D.no N.ro bene cognitis, supplicaverit eidem SS.mo D.no N.ro pro libera dimissione dictae suae Ecclesiae, quam tresdecim abhinc annis Apostolica possidet auctoritate, et facta relatione eadem Sanctitas Sua mandaverit admitti; hinc igitur est, quod in mei & praesens et personaliter constitutus D. Melchior Terragnoli, quondam Jacobi filius, Clericus Patritius Beneventanus, praefati E.pi Procurator ad haec specialiter deputatus, prout ex mandato procurae mihi infrascripto exhibito ac consignato ad effectum in praesenti instrumento inserendi tenoris, prout in eo ad quod & in SS.mi D.ni N.ri Papae manibus et pro eo in manibus E.mi et R.mi D. Bernardini S.R.E. Presbyteri Cardinalis Giraud, nuncupati Archiepiscopi Ferrariensis, SS.mi D.ni N ri Papae Pro-Auditoris, sponte & ac omni, et cuicumque juri vel actioni sibi ad dictam Ecclesiam quomodolibet competenti ac per eum praetenso nomine ejusdem Episcopi libere cedit et renuntiat, et sic tactis & ad Sancta Dei Evangelia in manibus Eminentiae suae juravit &. Quam quidem cessionem seu dimissionem idem E.mus et R.mus D. Cardinalis Pro-Auditor ut supra recepit et admisit praemisso ac alias onmi meliori modo & super quibus &.

Actum Romae in Palatio solitae habitationis Eminentiae suae ibidem praesentibus R. D. Antonio Franchi, quondam Andreae filio, Presbytero Anconitano, et D. Petro Angelini, quondam Joannis filio, Romano; testibus ad praemissa vocatis specialiter adhibitis atque rogatis.

Ita est. Petrus Spada, Procuratorum Consiliarium Notarius ac Secretarius.

 

Testo secondo un antica copia giacente nell'AG redentorista di Roma.

Analisi dei documenti fatta dal P. Andreas Sampers.

Pubblicata in Spicilegium Historicum, Roma, 10 (1962), pp. 25-28.

 




1 Il documento è scritto da Francesco Antonio Romito, fratello laico dell'Istituto redentorista e segretario di S. Alfonso; vi sono apposte le firme da S. Alfonso, dal notaio e dai testimoni. L'originale si trova in Arch. Vatic. Proc. Datariae vol. 152 fol. 235r-235v.



2 Le parole D.num Melchiorem Advoc. Terragnoli sono aggiunte in margine e da altra mano.



3 L'originale è in Arch. Vatic. Proc. Datariae vol. 152 fol. 235v-236r.



4 L'originale è in Arch. Vatic. Proc. Datariae vol. 152 fol. 234






Precedente - Successivo

Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) © 1996-2006 Èulogos