Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Apparecchio e ringraziamento…messa

IntraText CT - Lettura del testo
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 830 -


PRECATIUNCULA sacerdotibus quotidie legenda, ut in Deo ferventius deserviant.

Ex Thom. a Kemp., de imitat. Christi.

 

Adiuva nos gratia tua, omnipotens Deus, ut qui officium sacerdotale suscepimus, digne ac devote tibi omni puritate, et in conscientia bona famulari valeamus.

 

Et si non possumus in tanta innocentia vitae conversari ut debemus, concede nobis tamen, digne flere mala quae gessimus, ut in spiritu humilitatis, ac bonae voluntatis proposito tibi ferventius deservire valeamus.

 

Alia post missam ad beatissimam Virginem Mariam precatio.

 

O serenissima et inclyta Virgo Maria, mater Domini nostri Iesu Christi, regina coeli et terrae, quae eumdem Creatorem omnium creaturarum in tuo sancto utero digna fuisti portare; cuius idem veracissimum corpus et sanguinem ego indignus sumere praesumpsi: rogo te per virginalem humilitatem tuam, et per passionem et mortem eiusdem Filii tui, ut apud ipsum pro me misero peccatore intercedere digneris: ut quidquid in hoc sacrosancto sacrificio irreverenter, ignoranter, negligenter vel incaute commisi aut etiam omisi, tuis sanctissimis precibus mihi dignetur indulgere. Amen.

 

Ad vulnera Christi oratio.

 

Rogo te, Domine Iesu, per illa salutifera vulnera tua quae passus es in cruce pro salute nostra, ex quibus emanavit ille pretiosus sanguis quo sumus redempti, vulnera hanc animam meam peccatricem, pro qua etiam mori dignatus es; vulnera eam igneo et potentissimo telo tuae nimiae caritatis. Confige cor meum iaculo tui amoris, ut dicat tibi anima


- 831 -


mea: caritate tua vulnerata sum: ita ut ex ipso vulnere amoris tui uberrimae fluant lacrimae die ac nocte. Percute, Domine, percute, obsecro, hanc durissimam mentem meam pia et valida cuspide dilectionis tuae, et altius ad intima penetra potenti virtute. Qui vivis et regnas, etc.

 

Salutationes ad omnia membra Christi, et sui ipsius ad eum commendatio.

 

Salve tremendum cunctis potestatibus caput Domini nostri Iesu Christi Salvatoris nostri, pro nobis coronatum et arundine percussum. Salve pretiosissima Salvatoris nostri Iesu Christi facies, pro nobis sputis et alapis caesa. Salvete benignissimi Domini Iesu Christi Salvatoris nostri oculi, pro nobis lacrymis perfusi. Salve mellifluum os, gutturque suavissimum Domini nostri Iesu Christi, pro nobis felle et aceto potatum. Salvete aures nobilissimae Domini Iesu Christi Salvatoris nostri, pro nobis contumeliis et opprobriis affectae. Salve collum humile Iesu Christi, pro nobis colaphizatum, dorsumque sanctissimum pro nobis flagellatum. Salvete venerabiles Domini nostri Iesu Christi manus, et brachia pro nobis in cruce extensa. Salve pectus mitissimum Domini nostri Iesu Christi Salvatoris nostri, pro nobis in passione conturbatum. Salve latus gloriosum Domini nostri Iesu Christi, pro nobis lancea militis perforatum. Salvete Domini Iesu Christi Salvatoris nostri sacra misericordiae genua, pro nobis in orationibus flexa. Salvete, Domini Iesu Chrisu Salvatoris nostri pedes adorandi, pro nobis clavis affixi. Salve totum corpus Iesu Christi pro nobis in cruce suspensum, vulneratum, mortuum et sepultum. Salve sanguis pretiosissime de corpore Domini Iesu Christi Salvatoris nostri, pro nobis effusus. Salve sanctissima Domini nostri Iesu Christi anima, in cruce pro nobis in manus Patris commendata. In eadem commendatione tibi commendo hodie, et quotidie, animam meam, vitam meam, cor et corpus meum, omnes sensus et actus meos; omnes amicos, benefactores et consanguineos meos; animas parentum, fratrum, sororum et omnium amicorum, ac inimicorum meorum, ut nos protegere, liberare et defendere digneris ab omnibus insidiis inimicorum nostrorum visibilium et invisibilium, nunc et in perpetuum. Amen.




Precedente - Successivo

Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) © 1996-2006 Èulogos