Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant'Alfonso Maria de Liguori
Confessore diretto…campagna

IntraText CT - Lettura del testo
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 673 -


CAPUT IX. De sexto praecepto.

 

PUNCTUM I. De tactibus, aspectibus et verbis obscoenis.

 

1. Ante omnia advertendum, in materia luxuriae non dari parvitatem materiae, ex propos. 4. damnata ab Alexandro VII. Hinc omnes tactus, oscula, et amplexus cum delectatione carnali habiti extra matrimonium sunt peccata mortalia; et explicandum, an sint habiti cum persona eiusdem vel diversi sexus, et an cum coniugata, cognata, aut sacra. Tactus autem propriorum genitalium etiam est mortalis, nisi fiat ex necessitate, aut ex quadam levitate obiter sine mora, et sine commotione spirituum, scandalo, aut periculo delectationis. Sic pariter tactus verendorum alterius corporis vix unquam excusabitur a mortali, maxime diversi sexus, nisi fiat ob necessitatem, puta a chirurgo. Hinc peccat etiam mulier, vel adolescens, si non resistat tactibus alterius impudicis, aut osculis morosis, aut furtivis. Sic etiam peccant ducentes choreas cum tactibus aut gesticulationibus turpibus, vel periculosis7. An autem puella oppressa teneatur clamare, ut se liberet a viro invasore, et an teneatur pati potius occasionem, quam sui violationem permittere sine consensu in turpitudinem, vide Instruct.8.

 

2. Aspectus deliberatus verendorum personae diversi sexus non excusatur


- 674 -


a mortali. Aspicere concubitum humanum tanto magis erit mortale; brutorum vero, est valde periculosum; vix itaque permittendum tantum iis, quibus incumbit animalia coniungere ad generationem, modo absit periculum consensus in turpia. Aspicere pectus, crura, aut etiam faciem puellae morose, et affectu inordinato, vix etiam non erit mortale, Instr.1. De picturis obscoenis, v. ibid.

 

3. Verba inhonesta prolata cum delectatione in res prolatas sunt quidem mortalia. Prolata autem ex ira vel ioco, ut solent messores, excusantur a mortali; nisi sint nimis turpia, aut nisi adsit scandalum aliorum, puta si proferantur coram puellis, aut adolescentibus. Qui autem se iactat de peccato turpi, frequenter tria peccata committit, ut diximus cap. 3. n. 5. De audientibus autem sermones obscoenos, vel comoedias turpes, et de eas repraesentantibus, vide Instr.2.

 




7 C. 9. n. 3-5.

 



8 N. 6. 7.



1 C. 9. n. 8.

 



2 N. 10.

 






Precedente - Successivo

Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) © 1996-2006 Èulogos