Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant'Alfonso Maria de Liguori
Confessore diretto…campagna

IntraText CT - Lettura del testo
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 674 -


PUNCTUM II De actibus turpibus consummatis naturalibus

 

4. Hi actus sunt: I. Fornicatio. II. Stuprum. III. Adulterium. IV. Incestus. V. Sacrilegium. Et I. Fornicatio est coitus inter marem et foeminam solutos ex mutuo consensu. Concubinatus autem est fornicatio continuata, habita modo uxorio in eadem, vel alia domo. Quae autem ad concubinarios spectent, v. Instr.3. An permittendae sint meretrices v. ib.4. An fornicatio sponsorum sit diversae speciei. Hoc probabiliter negatur5. II. Stuprum est defloratio virginis ipsa invita, et ideo praeter fornicationis habet etiam iniustitiae malitiam. An autem stuprum, consentiente virgine, sit speciale peccatum. Negatur cum communiori sententia Barbosae, Sanch., Bonac., etc.6. III. Adulterium est copula cum persona coniugata; estque duplex peccatum, luxuriae et iniustitiae, quamvis adsit consensus alterius coniugis. An autem, dissentiente coniuge, adsit duplex iniustitia. Probabiliter negat Viva cum Gaet. et Turriano, contra Lugon. et Lessium. Copula autem sodomitica cum uxore est etiam sine dubio adulterium7.

 

5. IV. Incestus est congressus illicitus cum consanguinea vel affine, usque ad quartum gradum ex copula licita, et usque ad secundum, si illa est affinis ex copula illicita. Quaeritur 1. An incenstus cum consanguinea differat specie ab incestu cum affine. Negatur probabilius cum s. Thoma sic docente: Eiusdem rationis inconvenientiam facit consanguinitas et affinitas8. Certe autem omnes incestus inter affines sunt eiusdem speciei, praeterquam inter privignum et novercam, vel socerum et nurum9. Quaeritur 2. An omnes incestus cum consanguineis sint eiusdem speciei. Probabiliter affirmant (contra alios) Pontius, Caiet., Soto, Navarr., Castrop., etc., excepto tamen primo gradu in linea recta. Incestus autem inter cognatos spirituales et legales (scil. ratione adoptionis) sunt equidem diversae speciei ab incestu inter consanguineos et affines10. Quaeritur 3. An cognati, obtenta et executa dispensatione ad ineundum matrimonium, committant incestum, si ante coniugium coeant. Communius et probabilius negatur cum Caiet., Sanch. Lugo, etc., quia sublata prohibitione matrimonii, cessat ratio incestus11.

 

6. V. Sacrilegium est, cum per actum venereum violantur sacra, nimirum persona, locus, aut res. Hinc I. circa personam peccat sacrilegio qui laedit castitatem habens votum castitatis, vel si coit cum habente illud12. II. circa locum committit sacrilegium, qui agit turpiter in ecclesia, vel oratorio, aut coemeterio benedicto ab episcopo Quaeritur 1. An sit sacrilegium copula maritalis, aut occulta, habita in ecclesia. Communius et probabilius de utraque affirmatur; tantum excusari possent coniuges coeuntes, si aliter sint in periculo proximo incontinentiae, vel si diu (nempe per mensem) cogantur in ecclesia permanere13. Quaeritur 2. An omnes actus impudici, nempe tactus, aspectus, aut verba obscoena habita in ecclesia, sint sacrilegia. Probabilius affirmatur cum Suar., Sanch., Salmant., etc., contra alios; negatur vero de actibus internis, nisi sint de peccando externe in ecclesia14. III. Circa rem denique committit sacrilegium, qui abutitur rebus sacris ad turpia, vel sacerdos qui turpiter peccat indutus ad missam, aut gestans eucharistiam, vel si


- 675 -


peccat infra mediam horam post communionem1.

 




3 N. 11.

 



4 N. 12.

 



5 N. 13.

 



6 N. 14.

 



7 N. 16

 



8 2. 2. q. 154. a. 9.

 



9 Instr. c. 9. n. 17.

 



10 N. 18.

 



11 N. 19.

 



12 N. 20.

 



13 N. 21.

 



14 N. 22.



1 Instr. c. 9. n. 23.

 






Precedente - Successivo

Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) © 1996-2006 Èulogos