Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant'Alfonso Maria de Liguori
Confessore diretto…campagna

IntraText CT - Lettura del testo
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 675 -


PUNCTUM III. De actibus turpibus consummatis contra naturam

 

7. Hi actus sunt tres, nempe sodomia, bestialitas, et pollutio. Et I. sodomia habet specialem deformitatem, estque concubitus ad indebitum sexum (potius quam, ut alii dicunt, ad indebitum vas), ut communius et probabilius sentit s. Thomas cum aliis. Hinc infertur 1., quod coitus masculi cum masculo, et feminae cum femina est perfecta sodomia, in quacumque parte corporis fiat congressus, si fit cum affectu ad indebitum sexum; quamvis ad incurrendum casum reservatum requiratur seminatio intra vas. Semper autem explicare debet poenitens, an ipse fuerit agens, vel patiens. Infertur 2., coitum viri in vase praepostero mulieris esse sodomiam imperfectam specie distinctam a perfecta. Si quis autem polluitur inter crura, brachia, aut aliam partem mulieris, duo peccata specie diversa committit, unum fornicationis inchoatae, alterum contra naturam. Hic notandum 1., quod qui polluitur tactibus alienis, peccat dupliciter, nempe consentiendo in pollutionem, et permittendo ut ab alio polluatur; non tenetur vero tunc explicare, an pollutus sit tactibus maris, vel feminae, debet autem explicare, si alter ille sit persona coniugata, vel habens votum castitatis. Notandum 2., cum probabiliori sententia, quod sodomiae (sicut et omnes tactus turpes) inter cognatos carnales, sive spirituales, induunt etiam malitiam incestus2. Notandum 3., quod sodomitae (sive sint agentes, sive patientes), si sunt laici, incurrunt poenam mortis, et combustionis cadaveris; si vero sunt clerici aut religiosi, privantur officiis, beneficiis, et privilegiis clericalibus, dummodo sodomia sit perfecta cum alio viro, et consummata intra vas, ac etiam frequentata. Hae autem poenae non incurruntur, nisi post sententiam, ut communius et probabilius tenent Suar., Navar., Less., Barbosa, Salmant., etc., contra alios3.

 

8. II. Bestialitas autem est coitus cum bestia. Non oportet explicare, an illa fuerit mas vel femella, quia tota deformitas huius sceleris est in accessu ad diversam speciem. Coitus cum daemone reducitur communissime a dd. ad culpam bestialitatis, addita vero malitia contra religionem, ac etiam affectivae fornicationis, aut sodomiae, prout daemon apparet in forma mulieris aut pueri; et etiam affectivi adulterii, vel incestus, si daemon apparet in forma nuptae vel cognatae4.

 

9. Pollutio demum est seminis effusio sine coitu; estque peccatum contra naturam ex propos. 49. damnata ab Innoc. XI., induitque malitiam sacrilegii, si fit ab habente votum castitatis: item adulterii, si fit a coniugato: item fornicationis affectivae, si quis se polluendo delectatur de pollutione tamquam de coitu cum femina, aut sodomiae, si delectatur tamquam de coitu cum puero5. Hîc notandum 1., quod distillatio, nempe fluxus humoris, qui est inter semen et urinam debet omnino vitari, si est cum aliqua delectatione venerea, aut commotione spirituum; si vero est sine ulla commotione et sensu, poterit tantum permitti, sed nunquam data opera et directe procurari. Notandum 2., non adesse obligationem per se impediendi pollutionem incoeptam in somno, quae postea in vigilia consummatur, ut communiter dd. docent; modo absit consensus in delectationem, aut proximum eius periculum; ita Navarr., Azor., Sanchez, Concina, Salmant., etc. Ceterum recte monet Ioannes Gerson semper expedire, ut homo conetur pollutionem impedire quantum potest, saltem ut sua mens eo tempore avertatur ab illa delectatione, saepius tunc invocando ss. nomina Iesus et Mariae. Nemo autem damnandus de mortali, si accidit ei pollutio (adhuc si ipse de illa delectetur aliquammodo) dum est in semiplena vigilia, quia in ea caret homo expedito usu rationis6.

 

10. Quaeritur demum, an homo teneatur omnes pollutionis causas vitare. Respondetur distinguendo: si causae sint graviter influentes, prout sunt illae, quae sunt graviter culpabiles in eadem materia turpi, sicut tactus, vel aspectus impudici, aut delectationes morosae, tenetur quidem homo eas vitare; alioquin imputabitur ei ad culpam pollutio subsequens, praevisa saltem in confuso. Excusatur autem chirurgus,


- 676 -


qui involuntarie polluitur, tangendo in necessitate partes mulieris aegrotantis, aut studendo de rebus medicis. Sic etiam excusatur confessarius qui, excipiendo confessiones, nolens pollutiones patitur; ita communiter Navar., Caiet., Petrocor., Sanchez, et alii plures cum s. Antonin., qui ait: Ubi pollutio sit omnino involuntaria, non est peccatum, sicut cum quis audit in confessione turpia, aut loquens cum mulieribus ex causa honesta. Quid vero si chirurgus, aut parochus aliquoties in pollutionem consenserint. Et an liceat ei, qui patitur magnum pruritum in verendis, tactu illum abigere, si pollutio subsequatur, vide Instruct.1. De cetero communiter dd. aiunt, non vetari alicui equitare ob honestam causam, aut decumbere in aliquo situ ad commodius quiescendum, aut cibos calidos moderate sumere, propter pollutiones quae absoleverint evenire, sed absque consensu2. Hinc autem (expletur altera pars distinctionis) si causae sint leviter per se influentes in pollutionem, communius dicunt s. Antonin., Suar., Silvest., Bonac., Ronc., Sanch., Anacl., Salmant., et alii, non adesse obligationem gravem eas vitandi; nisi (limitant) frequenter quis ob causas illas expertus fuerit pollui3. Expedit autem, ut homo huiusmodi calamitatem patiens, ab enumeratis causis ordinarie se avertat, nisi particularis aliqua adsit necessitas.

 




2 N. 24. 25.

 



3 N. 26.

 



4 N. 27. 28.

 



5 N. 29.

 



6 N. 32.



1 C. 9. n. 34.

 



2 Ibid.

 



3 N. 35.

 






Precedente - Successivo

Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) © 1996-2006 Èulogos