Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Glorie di Maria

IntraText CT - Lettura del testo
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 693 -


21. *

Narra Cesario che un converso cisterciense non sapea dir altro che l'Ave Maria, e la recitava di continuo con gran divozione. Dopo la sua morte uscì dal luogo dov'era seppellito un albero, nelle cui frondi stava scritto: Ave Maria, gratia plena (App. Crass., t. 2, tr. 6, pr. 1).




* Esempio 21. - CRASSET, La vera divozione, parte 2, tratt. 6, prima pratica. Venezia, 1762, II, 592, 593. - THOMAS CANTIPRATANUS, Miraculorum et exemplorum memorabilium sui temporis (altri titoli dell'opera: Apum Respublica, Bonum universale), lib. 2, cap. 29, n. 9. Duaci, 1605, p. 281, 282. - Chrysostomus HENRIQUEZ, Ord. Cist., Menologium Cisterciense notationibus illustratum, Antverpiae, 1630, pag. 367-368, die 31 octobris:  «In Polonia, beatus Ladislaus Conversus, qui in simplicitate cordis diu in Ordine Cisterciensi Deo servivit, ex cuius post obitum corde pulcherrima arbor foliis Mariae nomine decoratis, videntibus et mirantibus cunctis, pullulavit.» Nota c), p. 368: «In catalogo Sanctorum Poloniae, hoc de ipso legitur: «Ladislaus, Cisterciensis Conversus, seu Frater laicus, Deiparam Virginem miro fervore coluit. Ex eius iam defuncti corde arbor prodire visa est, in cuius foliis dulce Mariae nomen aperte apparebat.» Historiam hanc latius prosequitur, licet suppresso nomine, CAESARIUS, parte 2 Homiliarum Dominicalium, hom. in Dominicam 9 post Pentecosten, his verbis: «In Polonia laicus quidam in Ordine nostro conversus est, nullam omnino sciens orationem. Est enim consuetudo gentis illius, ut cum intrant ecclesias, caput pavimento allidant et pectus tundant, sicque recedant. Cumque instruendus esset Conversus, neque Miserere mei Deus, neque Orationem Dominicam discere posset, proposita est ei Salutatio angelica, ad quod ita respondit: «Tam dulciter sonat, spero quia bene discam.» Quid plura? Citius illam dicit; quam sine cessatione diu noctuque, dummodo vigilaret, et cum delectatione multa, ruminavit. Nuper mortuus est homo, et sepultus; et ecce arbor pulcherrima, ramis et foliis decenter ornata, de illius tumulo egressa est. Mirantibus cunctis quidnam hoc esset vel quid portenderet, ad consilium plurimorum, etiam laicorum qui tunc aderant, qui scire desiderabat de quo loco radices eiusdem arboris exirent, reiecta terra, viderunt omnes quod pincipalis radix de corde hominis egrederetur. Nec ignorabant causam, qui eius noverant vitam; nam in singulis foliis, distinctis litteris Ave Maria apparuit, etc.» Et inferius: «Haec nobis narrata sunt a Domino Godefrido Abbate de Bergis, qui hoc anno in eadem Provincia visitavit.»






Precedente - Successivo

Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) © 1996-2006 Èulogos