Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Glorie di Maria

IntraText CT - Lettura del testo
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 710 -


50. *

Molti Cristiani in Ispagna, essendo stati fatti schiavi da un saracino chiamato Petran, si raccomandarono alla S. Vergine. E Maria apparve al saracino e gli disse: Petran, come tu ardisci tenere schiavi i miei divoti? lasciali presto, ubbidisci. E chi siete voi che v'ho da ubbidire? rispose il moro. Sono, disse, la Madre di Dio; e perché quelli sono ricorsi a me, voglio che lor doni la libertà. Allora Petran


- 711 -


s'intese mutato. Va in fatti, libera i Cristiani, ed indi si offerì alla Vergine: e Maria istruendolo prima, ella stessa poi lo battezzò in una fonte, dove in appresso fu fatta una chiesa ed un monastero di Benedettini (Eus. Nier., Troph. Mar., l. 2, c. 14).




* Esempio 50. - NIEREMBERG, Trophaea Mariana, lib. 2, cap. 14, Antverpiae, 1658, pag. 36: «Regnabat Toleti Alcmeon, perfidus et cruentus Christianorum hostis; qui tamen fuit pater S. Casildae. Hic in Christianorum odium et vastationem misit cum ingentibus copiis filium eximium ducem, vocatum Petranem, iubens illum ut omnia Christianorum oppida vastaret. Quod egregie praestitit ille, innumeram christianorum captivorum praedam secum abducens usque ad oppidum Itam, atque in valle vicina decrevit spolia dividere, captivosque inter suos milites distrahere. Miseri Christiani SS. Deiparam continuo planctu invocabant; iamque cum ad divisionem accederet dux Maurus, apparuit caelestis Regina cum magna maiestate et splendore super arborem ficum; unde Petranem alloquens dixit, christianas illas gentes suas esse, atque sub patrocinio suo habere; quaptopter eas relinqueret liberas. Incertus autem ille quaenam esset illa pulcherrima femina, interrogavit eamdem Virginem; quae palam respondit se esse Virginem Mariam, quae peperit Filium Dei in humani generis remedium, ac propterea ipsam quoque esse Advocatam peccatorum, praesertim illorum, qui eius implorabant auxilium. Sauciarunt haec verba Sarraceni cor et emollierunt, ut non solum libertatem concederet captivis, sed ipsum se quoque tradidit Christo captivum, summopere desiderans baptismo regenerari. Mirum dictu et factu! Ipsa B. Virgo instruxit illum in doctrina christiana et mysteriis; ipsaque ducens illum ad proximum fontem, sua manu baptizavit, iussitque Romam adire, summoque Pontifici praesentari, et factum illud exponere. Tanto beneficio attonitus Petran gratusque, aedificato ibidem sacello, decrevit deinceps, post reditum ex Romana peregrinatione, soli Christo militare, et servire Matri eius continuis orationum et ieiuniorum obsequiis, collocans in sacello imaginem Deiparae, quae adhuc multis mirabilibus claret, vocaturque Domina nostra de Sopetran. Exstat nunc ibidem coenobium Ordinis S. Benedicti. Fons quoque, ubi virginea manu baptizatus fuit Petran, adhuc perstat, et miracula per illius aquam potatam, gloriam SS. Virginis ostendunt. Haec historia certissima et nota est;: constatque, praeter traditionem, ex Annalibus Benedictinis; eamque perspicue testatur Pereda in sua Historia, lib. 4, c. 3. Ego saepe sacellum illud visi, et ex fonte potavi.»




Precedente - Successivo

Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) © 1996-2006 Èulogos