Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Glorie di Maria

IntraText CT - Lettura del testo
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 711 -


51. *

Un certo canonico, mentre stava recitando certe lodi alla divina Madre, cadde nel fiume Senna e s'affogò; e perché si trovava in peccato mortale, vennero i demoni per portarlo all'inferno. Ma apparve


- 712 -


nello stesso tempo Maria che loro disse: Come avete ardire di portarvi costui ch'è morto mentre mi stava lodando? Orsù, rivolta poi al peccatore disse, emendati, e sii divoto della mia Concezione. Egli ritornò in vita, si fe' religioso, e non cessò mai di ringraziare la sua liberatrice, e di propagare per tutto la divozione alla sua immacolata Concezione (Iud. Clictov., in serm. Conc.).




* Esempio 51. - Sermo de conceptione B. Mariae, inte Opera S. Anselmi, ML 159-321: «In pelago Gallico, canonicus quidam, ordine sacerdos, solitus B. Mariae horas canonicas decantare, a villa quadam, ubi cum uxore alterius fornicatus fuerat, rediens, ad oppidum in quo morabatur tendere curans, et pelagus Sequanae (cioè l'estuario o imboccatura della Senna) transmeare cupiens, solus navem ingressus Dominicae Matris horas navigando canere coepit. Cumque invitatorium, Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum, diceret, et iam in medio fluminis esset, ecce turba magna daemonum in profundo pelagi, una cum eius navicula eum praecipitavit, et eius animam rapuit ad tormenta. Die autem tertia, locum quo daemones eum tormentis afficiebant, venit Mater Iesu cum magna angelorum societate, dicens eis: «Ut quid animam famuli nostri ita iniuste affligitis?» «Nos, inquiunt, eam debemus habere, et merito, quoniam in nostris operibus capta est.» Quibus Mater Iesu: «Si illius debet esse cuius opera faciebat, ergo nostra debet esse, quoniam matutinas nostras, dum vos eum peremistis, decantabat; unde magis rei estis, qui iniqua contra me egistis.» His dictis, daemones huc illucque dispersi fugerunt, et beata Maria animam reduxit ad corpus, et hominem ab utroque funere suscitatum per brachium arripiens, aquam a dextris et a sinistris quasi murum stare iubens, de profundo pelagi ad portum incolumen reduxit. At ille gaudens pedibus B. Virginis prostratus ait: «Carissima domina mea, et Virgo speciosa Christo carissima, qiud tibi tribuam pro tantis beneficiis quae mihi fecisti? Liberasti me de ore leonis, et de tormentis inferni gravissimis animam meam.» Cui Mater Iesu ait: «Precor te ne de cetero in adulterii peccatum cadas, ne fiat tibi novissimus error peior priore. Precor te iterum de cetero festum conceptionis meae devote celebres annuatim VI Idus decembris, et ubique celebrandum praedices.» Mox ut id dixit B. Virgo Maria, eo cernente caelos ascendit, et ipse eremiticam vitam ducens, quod sibi acciderat cunctis audire volentibus narravit, et postea, quamdiu vixit, illud festum conceptionis solemniter et devote celebravit, et celebrandum praedicavit.» Nelle sue Homiliae, pars 2, Coloniae, 1572, il Clictoveo (Iudocus CLICHTOVAEUS) ha quattro Sermones in festo conceptionis B. M. V., pag. 9-33. Ivi non riferisce questo fatto, ma bensì nel suo trattato De puritate conceptionis B. M. V. (con tre altri trattati dello stesso autore), Parisiis (Henricus Stephanus), 1513, fol. 20, a tergo, fol. 21, a fronte. «Cap 15. Quod ex divina revelatione et miraculis, conceptionis festum praeceptum est celebrari. Vicesima octava ratio.» E dopo aver riferito due altri miracoli, presi dal medesimo Sermone ch'egli crede di S. Anselmo, soggiunge questo terzo: «In pelago Gallicano sacerdos ob impuritatem vitae a daemonibus aquis obrutus, et sacratae Virginis Mariae praesidio postea eorum manibus ereptus atque vitae restitutus, iussus in suscepti beneficii compensationem a sacra Virgine singulis annis celebrare et celebrandam denuntiare immaculatam ispius conceptionem.»




Precedente - Successivo

Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) © 1996-2006 Èulogos