Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Glorie di Maria

IntraText CT - Lettura del testo
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 740 -


VI. - ORAZIONI DIVERSE ALLA DIVINA MADRE

Precatio Blosii.1

Ave, benignissima misericordiae mater, salve, veniae conciliatrix; optatissima Maria, quis te non amet? Tu in rebus dubiis lumen, et in maeroribus solatium; in angustiis levamen, in periculis et tentationibus refugium. Tu post Unigenitum tuum certa es salus. Beati qui diligunt te, Domina! Inclina, quaeso, aures tuae pietatis precibus huius servi tui, huius miseri peccatoris, et caliginem vitiorum meorum radiis tuae sanctitatis dissipa, ut tibi placeam (Blosius, Orat. ad B.V.).




1 Ludovicus BLOSIUS, Monasterii Laetiensis O. S. B. in Hannonia Abbas, Opera, Antverpiae, 1632. Paradisus animae fidelis: pars 2, sive Piarum precularum Cimeliarchion. IV: Salutationum et precularum ad Mariam Endologiae tres... Endologia prima, pag. 51, col. 2, pag. 52, col. 1: «Ave, benignissima misericordiae Mater; salve, veniae gratiaeque conciliatrix optatissima Maria. Quis te non amet? quis te non colat? Tu enim in rebus dubiis es carum lumen, in maeroribus solatium, in angustiis relevamen, in periculis et tentationibus refugium: tu post Unigenitum tuum certa fidelium salus. Beati qui diligunt te, Domina!» Pag. 51, col. 2: «Inclina, quaeso, aures tuae pietatis precibus huius servi tui, huius miseri peccatoris: et caliginem vitiorum meorum radiis tuae sanctitatis dissipa, ut tibi placeam.»




Precedente - Successivo

Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) © 1996-2006 Èulogos