Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Glorie di Maria

IntraText CT - Lettura del testo
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 751 -


Esclamazioni di S. Bernardo o di altro divoto autore sovra la Salve Regina.

Ad te clamamus, regina misericordiae, revertere, ut intueamur te largientem beneficia, conferentem remedia, ponentem fortitudinem. Ostende nobis faciem miserationum tuarum, et salvi erimus.28


- 752 -


Domina rerum, sancta sanctorum, virtus nostra et refugium, decus mundi, gloria caeli, agnosce te diligentes; audi nos, nam te Filius nihil negans honorat.29

Curre, festina, Domina, et tuum iniquissimum servum ad te clamantem parcendo adiuva, et eripe de manu hostis.30

Quis ad te non suspirabit? Amore suspiramus et dolore. Quomodo ergo ad te non suspiramus, solatium miserorum refugium expulsorum, liberatio captivorum? Non dubitamus, quin si nostras aspexeris miserias, non poterit tua miseratio suum retardare effectum.31


- 753 -


O Domina nostra, advocata nostra, tuo Filio nos commenda. Fac, o Benedicta, per gratiam quam meruisti, ut qui te mediante dignatus est fieri particeps infirmitatis et miseriae, te quoque intercedente, participes nos faciat beatitudinis et gloriae suae.32

Rivelò Maria SS. ad un'anima sua divota che molto gradiva essere onorata da' suoi servi colla seguente divozione.33

Vi ringrazio, o Eterno Padre, per la potenza data a Maria vostra figlia. Pater, Ave, Gloria.


- 754 -


Vi ringrazio, o Eterno Figlio, per la sapienza data a Maria vostra madre. Pater, Ave, Gloria.

Vi ringrazio, o Eterno Spirito Santo, per l'amore dato a Maria vostra sposa. Pater, Ave, Gloria.

Viva Gesù nostro amore, e Maria speranza nostra.

FINE DELLE GLORIE DI MARIA.

 

 

CAPITOLO II.

Del resto, questa divozione è l'eco del Magnificat. - «Dum gloriosam Virginem Mariam oraret (Mechtildis), ut in hora mortis suae sibi adesse dignaretur, respondit: «Hoc utique faciam: sed et tu quotidie tria Ave Maria mihi legas. Ad primum, ora ut, sicut Deus Pater secundum omnipotentiae suae magnificentiam animam meam, sicut in throno, dignissimo sublimavit honore, ut sim post ipsum potentissima in caelo et in terra, adsim tibi in hora mortis, te confortando, et expellendo a te omnem contrariam potestatem. Ad secundum, ora ut, sicut Filius Dei secundum suae inscrutabilis sapientiae praevalentiam, scientia et intellectu me artificiose decoravit, et totam replevit, ut supra omnes Sanctos maiori cognitione fruar beatissima Trinitate, et tanta me charitate perlustravit, ut velut sol radians in virtute totum caelum illuminem, in hora mortis animam tuam lumine fidei et cognitionis perfundam, ne fides tua ignorantia aut aliquo errore tentetur. Ad tertium, ora ut, sicut Spiritus Sanctus suavitatem sui amoris plene mihi infudit, et tam suavissimam et mitissimam effecit, ut post Deum dulcissima et benignissima sim, ita adsim tibi in hora mortis, infundendo animae tuae suavitatem divini amoris qui in tantum praevaleat in te, ut omnis poena et mortis amaritudo, ex amore tibi sit persuavisRevelationes Gertrudianae ac Mechtildianae, Pictavii et Parisiis, II, 1877, S. MECHTILDIS Liber specialis gratiae, pars 1, cap. 47. - Troviamo simile promessa presso S. Geltrude, nella stessa opera, I, 1875, S. GERTRUDIS Legatus divinae pietatis, cap. 19, pag 163: «Sequenti die, cum similiter oraret, apparuit eadem virginea Mater in praesentia semper venerandae Trinitatis, in similitudine candidi lilii, quod fieri solet, cum tribus foliis uno erecto, et duobus demissis. Per quod dabatur intelligi quod ipsa Beata Dei Genitrix inde dicitur merito candidum lilium Trinitatis, quia prae omni creatura plenissime et dignissime in se suscepit virtutes colendae Trinitatis, quas numquam vel minimo pulvere peccati venialis commaculavit. Per erectum enim folium notabatur Dei Patris omnipotentia; per duo vero demissa, sapientia et benignitas Filii et Spiritus Sancti, quibus ipsa simillima invenitur. Unde etiam intellexit a Beata Virgine quod si quis eam salutans devote diceret «candidum lilium Trinitatis, et caelicae amoenitatis rosam praefulgidam», in ipso permaxime ostendere vellet quid praevaleret, ex omnipotentia Patris; et quantas adinventiones sciret ad salutem generis humani, ex sapientia Filii; quamque inaestimabiliter exuberet visceribus pietatis, ex benignitate Spiritus Sancti. Adiecit Beata Virgo ad haec: «Etiam in exitu animae suae apparebo illi qui taliter me salutat, in florentia tantae venustatis, quod ad miram consolationem sui, caelicaem amoenitatem illi ministrabo.» Unde post decrevit Beatam Virginem, sive etiam imaginem eius, his verbis salutare: «Ave, candidum lilium fulgidae semperque tranquillae Trinitatis, rosaque praefulgida caelicae amoenitatis; de qua nasci, et de cuius lacte pasci Rex caelorum voluit: divinis influxionibus animas nostras pasce

 

 

 




28 «Ad te clamamus, regina misericordiae. Revertere visitans in nobis naturam tuam: revertere ostendendo eam, quam in Christicolas habes, caritatem tuam; revertere per singularem in nos a Deo datam potestatem tuam: revertere per eam, quae tibi specialiter infusa est in plenitudine gratiae, praerogativam tuam; ut intueamur te, non talem qualem desiderant Angeli prospicere, dicentes: Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te (Cant. IV, 7); sed intueamur te, largientem beneficia, conferentem remedia, medentem contritis corde, ponentem fortitudinem lugentibus Sion, dantem coronam pro cinere, oleum pro luctu, pallium laudis pro spiritu maeroris. Nec mediocris visio ista, piam te et deprecabilem experiri, maerentiumque suspiria munere gratiae consolari. Sonet haec vox tua in auribus nostris. Vox haec tua dulcis, et haec facies tua decora. Nam in illo decore te videre, quo induit te Dominus fortitudinem, et praecinxit te, non est huius temporis, nec temporis vitae nostrae vitiorum fetore sordentis. Stola immortalitatis te indutam videre, Domina, indigni sumus: ostende nobis faciem miserationum tuarum, et salvi erimus.» In antiphonam «Salve Regina» sermones IV, sermo 2, n. 5. Inter Op. S. Bernardi, ML 184-1068. - Si notino i molti ed importanti punti di coincidenza tra il passo qui riferito, e la fine del Sermo 44, In Nativ. B. V. M., inter Opera S. Petri Damiani, ML 144-740: il qual Sermone tutti confessano esser di «Nicolaus, monachus, quondam notarius S. Bernardi.» Vedi Appendice, 8, A, pag. 543 e seg.

29 «Domina rerum, Sancta sanctorum, virtus nostra et refugium: decus mundi, gloria caeli, praeelecta ut sol, pulchra lunaris ut fulgor, agnosce omnes te diligentes. Audi nos: nam te Filius nihil negans honorat.» Id. op., sermo 3, n. 7. ML 184-1072. Vedi la nota precedente, e l'Append., 8, A, pag. 543. - Le ultime parole qui riferite dalla fine del Sermone: «Audi nos...,» sono identiche alla conclusione del Sermone 44, tra le Opere di S. Pier Damiani, il quale è del monaco Nicolò.

30 «Cito, cito, Domina, subvenias clamanti, ne in manibus deficiam inimici: curre, festina, Domina, et tuum iniquissimum et infidelissimum servum ad te clamantem parcendo adiuva, et eripe de manu et periculis tui hostis.» Meditatio in «Salve Regina», n. 3: inter Opera S. Bernardi, ML 184-1078. - «Cito, Domina, subvenias clamanti, ne manibus subiaceam inimici. Curre, festina, Domina, tuum nequissimum ac infidelissimum servum ad te clamantem parcendo adiuva, et eripe de manibus inimici et a periculis tui hostis.» Meditatio in «Salve Regina», n. 5: inter Opera S. Anselmi Mantuani, Lucensis episcopi, ML 149-587. - «Cito, Domina, subvenias clamanti, ne in manibus subiiciar inimici. Curre, festina, Domina, et tuum nequissimum servum ac infidelissimum ad te clamantem parcendo adiuva, et eripe de manibus inimici, et periculis tui hostis.» Stimulus amoris, pars 3, cap. 19: inter Opera S. Bonaventurae, Rom., Mogunt., Lugd. (1668), VII, 232, col. 2. - Vedi nel nostro vol. precedente, Appendice, 3, A, pag. 351-353.



31 «Quis ergo ad te, Domina, non suspirabit? Amore suspiramus, etiam et dolore. Undique nos angustiae premunt. Quomodo ergo ad te non suspiremus? solatium miserorum, refigium expulsorum, liberatio captivorum, Regina bellatorum, Domina universorum, etiam inimicorum, nec est qui tuae voluntati valeat obviare. Sic afflicti, sic miseri, ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle... Eia ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Non dubitamus, Domina, quin, si nostras aspexeris miserias, non poterit tua miseratio suum retardare effectum.» Meditatio in «Salve Regina,» n. 5, 6. ML 184-1079, 1080: inter Opera S. Bernardi. - «Quis ergo ad te non suspirabit? Amore etiam suspiramus, et dolore: undique namque nos angustiae premunt. Quomodo ergo nunc non suspiramus ad te, quae solatium es miserorum, refugium expulsorum, liberatio captivorum, medicina infirmorum, mater parvulorum, sponsa adultorum, regina bellatorum, Domina universorum, et etiam inimicorum, nec est qui tuae voluntati valeat obviare? Sic afflicti, sic miseri, ad te talem Dominam suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle... Eia ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. O laudabilis clementia Creatoris, quae sic afflictis tam nobile et laudabile subsidium dignatur elargiri... Non ergo restat, Domina, nisi ut illos tuos misericordes oculos ad nos convertas... Non enim dubito, quod si nostras aspexeris miserias, non poterit tua miseratio suum retardare officium.» Meditatio in «Salve Regina», Stimulus amoris, pars 3, cap. 19: inter Opera S. Bonaventurae, Romae, Moguntiae, Lugduni (1668), VII, pag. 233, col. 1. - Questi medesimi pensieri vengono esposti, più diffusamente e più confusamente, nella Meditatio in «Salve Regina», n. 6, 7, ML 149-588, 589, inter Opera S. Anselmi Mantuani, Lucensis episcopi. - Vedi la nota 28, e nel nostro volume precedente, l'Appendice 3, A, pag. 351-353.

32 «Domina nostra, mediatrix nostra, advocata nostra, tuo Filio nos reconcilia, tuo Filio nos commenda, tuo nos Filio repraesenta. Fac, o benedicta, per gratiam quam invenisti, per praerogativam quam meruisti, per misericordiam quam peperisti (al. percepisti), ut qui te mediante fieri dignatus est particeps infirmitatis et miseriae nostrae, te quoque intercedente participes faciat nos gloriae et beatitudinis suae.» S. BERNARDUS, In Adventu Domini, sermo 2 n. 5. ML 183-43. - Queste parole, e i pochi righi che precedono, si ritrovano quasi esattamente nella «finale» della Oratio 54 (al. 53) di S. Anselmo, ML 158-961. Le avrà prese S. Bernardo da S. Anselmo? Non è cosa impossibile, benché poco si adatti al genio e al modo di scrivere di S. Bernardo. Ci pare più probabile che questa finale sia stata aggiunta, «ex Bernardo», all'Orazione di S. Anselmo: questo genere di composizioni si presta assai facilmente a simili addizioni. Questa Oratio è una di quelle che «ex ms. Vatic. P. Raynaudus inter Anselmianas primus edidit.» Un solo manoscritto, anche eccellente, può contenere qualche errore.

33 La rivelazione fatta a quell'anima divota - chi ella sia, non sappiamo - è molto affine, anzi identica nella sostanza, alle rivelazioni fatte tanto a S. Metilde quanto a S. Gertrude. Piace qui riferirle, per mostrare quanto sia veramente grata a Maria la nostra riconoscenza verso la SS. Trinità, per i doni a lei concessi.




Precedente - Successivo

Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) © 1996-2006 Èulogos