Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Glorie di Maria

IntraText CT - Lettura del testo
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 698 -


30. *

Un giovine che andava alla Congregazione della Vergine, la lasciò e si diede poi ad una vita dissoluta. Una notte gli apparve il demonio in forma spaventosa; egli invocò la Madonna: In vano, disse allora il nemico, invochi quella che tu hai lasciata; tu sei mio per li tuoi peccati. Il giovine tremando s'inginocchiò e comincio a recitar la formola dei fratelli: Ss. Vergine madre, ecc. Allora si vide comparire la Madre di Dio, alla cui vista fuggì il demonio, lasciando una gran puzza ed un'apertura al muro. E Maria poi rivolta al giovine gli disse: Tu non meritavi il mio aiuto, ma io ho voluto usarti pietà, purchè muti vita e torni alla Congregazione. La mattina subito si confessò con gran pianto, e ritornò alla Congregazione (Lecnero, Sodal. Parth., lib. 3, c. 3).




* Esempio 30. - LECHNERUS Gaspar, S. I., Sodalis Parthenius, editio secunda, Dilingae, 1628, lib. 3, cap. 3, n. 14, pag. 486-489: «Rem ex aliis cognitam, gravis quidam sacerdos ad me perscripsit. Ne in notitiam quis personae deveniat, locum historiae praetermitto, annum signare contentus (1613). Sic autem ille memorat: «Adolescens quispiam vitae paulo liberioris, ob neglectas Sodalitii leges, post tertiam et quartam admonitionem, expunctus est e Sodalium numero. Abierant ab eiectione menses aliquot, illeque simul in peiores abibat mores, et non pedetentim, sed per saltus, et magnis itineribus properabat ad inferos. Quadam nocte, dum continuis infestatur somniis, ut sunt semper turbulentae malorum conscientiae, nec, adulta iam nocte, quietis partem aliquam capere posset - haec aiunt evenisse circa ferias Corporis Christi - proripit sese e lectulo circa horam secundam matutinam, ac, ut fastidium illud mentis tumultusque lancinantis conscientiae infringeret, coepit aberrationem animi in lectione nescio cuius foeculenti libelli quaeritare: dum legit, ecce tibi fragore ingenti cubiculi ostium concuti, recludi, intrare exinde gigantea mulier horrido vultu hispidoque habitu, manibus pedibusque in ungues desinentibus, furiarum aliquam crederes. Hiare, tremere adolescens, ac imo se angulo in cumulum colligere, invocare caelites, ac Mariam nominatim inclamare. Hic mulier - daemonem loqui putato: «Frustra, inquit, es, frustra eam appellas, a qua, ubi Sodalitium deseruisti, vicissim desertus es, meaeque potestati concreditus. Meministine haec et illa scelera toties et toties a te perpetrata, neglecta Sacramenta, etc.?» Ivitque longo ordine per omnia adolescentis flagitia etiam occultissima, eiusque conspectui universa simul obtrusit, addens hoc epiphonema: «Itaque, ob haec et similia demerita, mihi traditus es, iam iam ad inferos rapiendus.» Et his dictis exsertabat ungues infelix monstrum, impacturum illas in miserum: cum tandem adolescens, metu exanimis et sudore diffluens, ad orationem Sodalitatis, tamquam ad ultimam anchoram, confugit, et magna voce inclamat: Sancta Maria, Mater Dei et Virgo, ego te hodie, etc. Vix orationem finierat, cum extemplo aperitur cubiculi fenestra, intratque hac honesta matrona velata - neque enim dignus erat adolescens Marianae pulchritudinis aspectu - iussoque monstro facessere ac arrepta adolescentis dextera: «Bono, inquit, animo esto: propius equidem abfuisti a periculo, sed vade; confide, confitere, redde te Sodalitati, meliorem posthac vitam institue.» Ille ad collegium advolat, et quarta matutina, tumultuanter aere campano pulsato ianitorem per omnes caelites obtestatur, Directorem Sodalitatis advocet. Venit ille, et cum videret adolescentem etiamnum toto corpore contremiscere, atque adeo pallore deformatum ut e sepulchro recens egredi crederes, facile et fidem habuit dictis et in Sodalitium admisit; sed et gravis odor in cubiculo relictus, et impacta atque impressa, a fronte camini et ligno transverso, a monstro per spiraculum abeunte, luculenta unguium vestigia, dubitationem facile omnem eximebant.»






Precedente - Successivo

Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) © 1996-2006 Èulogos