|
LIBER PRIMUS
I
1 Vetus opinio est iam usque ab heroicis
ducta temporibus, eaque et populi Romani et omnium gentium firmata consensu, versari
quandam inter homines divinationem, quam Graeci mantikh/n appellant, id est
praesensionem et scientiam rerum futurarum. Magnifica quaedam res et salutaris, si modo est ulla, quaque
proxime ad deorum vim natura mortalis possit accedere. Itaque ut alia nos
melius multa quam Graeci, sic huic praestantissimae rei nomen nostri a divis,
Graeci, ut Plato interpretatur, a furore duxerunt. 2
Gentem quidem nullam video neque tam humanam atque doctam neque tam immanem
tamque barbaram, quae non significari futura et a quibusdam intellegi
praedicique posse censeat. Principio Assyrii, ut ab ultimis auctoritatem
repetam, propter planitiam magnitudinemque regionum quas incolebant, cum caelum
ex omni parte patens atque apertum intuerentur, traiectiones motusque stellarum
observitaverunt, quibus notati, quid cuique significaretur memoriae
prodiderunt. Qua in natione Chaldaei, non ex artis sed ex gentis vocabulo
nominati, diuturna observatione siderum scientiam putantur effecisse, ut
praedici posset, quid cuique eventurum et quo quisque fato natus esset. Eandem
artem etiam Aegyptii longinquitate temporum innumerabilibus paene saeculis
consecuti putantur Cilicum autem et Pisidarum gens et his finituma Pamphylia,
quibus nationibus praefuimus ipsi, volatibus avium cantibus que certissimis
signis declarari res futuras putant. 3
Quam vero Graecia coloniam misit in Aeoliam, Ioniam, Asiam, Siciliam, Italiam
sine Pythio aut Dodonaeo aut Hammonis oraculo? Aut quod bellum susceptum ab ea
sine consilio deorum est?
II Nec unum
genus est divinationis publice privatimque celebratum. Nam, ut omittam ceteros
populos, noster quam multa genera complexus est! Principio huius urbis parens
Romulus non solum auspicato urbem condidisse, sed ipse etiam optumus augur
fuisse traditur. Deinde auguribus et reliqui reges usi, et exactis regibus
nihil publice sine auspiciis nec domi nec militiae gerebatur. Cumque magna vis
videretur esse et impetriendis consulendisque rebus et monstris interpretandis
ac procurandis in haruspicum disciplina, omnem hanc ex Etruria scientiam
adhibebant, ne genus esset ullum divinationis quod neglectum ab iis videretur. 4 Et cum duobus modis animi sine ratione et
scientia motu ipsi suo soluto et libero incitarentur, uno furente, altero
somniante, furoris divinationem Sibyllinis maxime versibus contineri arbitrati
eorum decem interpretes delectos e civitate esse voluerunt. Ex quo genere saepe
hariolorum etiam et vatum furibundas praedictiones, ut Octaviano bello Corneli
Culleoli, audiendas putaverunt. Nec vero somnia graviora, si quae ad rem
publicam pertinere visa sunt, a summo consilio neglecta sunt. Quin etiam
memoria nostra templum Iunonis Sospitae L. Iulius, qui cum P. Rutilio consul
fuit, de senatus sententia refecit ex Caeciliae, Baliarici filiae, somnio.
III 5 Atque haec, ut ego arbitror, veteres
rerum magis eventis moniti quam ratione docti probaverunt. Philosophorum vero
exquisita quaedam argumenta, cur esset vera divinatio, conlecta sunt; e quibus,
ut de antiquissumis loquar, Colophonius Xenophanes unus, qui deos esse diceret,
divinationem funditus sustulit; reliqui vero omnes, praeter Epicurum
balbutientem de natura deorum, divinationem probaverunt, sed non uno modo. Nam
cum Socrates omnesque Socratici Zenoque et ii qui ab eo essent profecti
manerent in antiquorum philosophorum sententia vetere Academia et Peripateticis
consentientibus, cumque huic rei magnam auctoritatem Pythagoras iam ante
tribuisset, qui etiam ipse augur vellet esse, plurumisque locis gravis auctor
Democritus praesensionem rerum futurarum comprobaret, Dicaearchus Peripateticus
cetera divinationis genera sustulit, somniorum et furoris reliquit,
Cratippusque, familiaris noster, quem ego parem summis Peripateticis iudico,
isdem rebus fidem tribuit, reliqua divinationis genera reiecit. 6
Sed cum Stoici omnia fere illa defenderent, quod et Zeno in suis
commentariis quasi semina quaedam sparsisset et ea Cleanthes paulo uberiora
fecisset, accessit acerrumo vir ingenio, Chrysippus, qui totam de divinatione
duobus libris explicavit sententiam uno praeterea de oraclis, uno de somniis;
quem subsequens unum librum Babylonius Diogenes edidit, eius auditor, duo
Antipater, quinque noster Posidonius. Sed a Stoicis vel princeps eius
disciplinae, Posidoni doctor, discipulus Antipatri, degeneravit Panaetius, nec
tamen ausus est negare vim esse divinandi, sed dubitare se dixit. Quod illi in
aliqua re invitissumis Stoicis Stoico facere licuit, nos ut in reliquis rebus
faciamus a Stoicis non concedetur? praesertim cum id, de quo Panaetio non
liquet, reliquis eiusdem disciplinae solis luce videatur clarius. 7
Sed haec quidem laus Academiae praestantissumi philosophi iudicio et testimonio
comprobata est.
IV Etenim
nobismet ipsis quaerentibus quid sit de divinatione iudicandum, quod a Carneade
multa acute et copiose contra Stoicos disputata sint, verentibusque ne temere
vel falsae rei vel non satis cognitae adsentiamur, faciendum videtur ut
diligenter etiam atque etiam argumenta cum argumentis comparemus, ut fecimus in
iis tribus libris quos de natura deorum scripsimus. Nam cum omnibus in rebus
temeritas in adsentiendo errorque turpis est, tum in eo loco maxime, in quo
iudicandum est quantum auspiciis rebusque divinis religionique tribuamus; est
enim periculum, ne aut neglectis iis impia fraude aut susceptis anili
superstitione obligemur.
V 8
Quibus de rebus et alias saepe et paulo accuratius nuper, cum essem cum Q.
fratre in Tusculano, disputatum est. Nam cum ambulandi causa in Lyceum
venissemus (id enim superiori gymnasio nomen est), "Perlegi," ille
inquit, "tuum paulo ante tertium de natura deorum, in quo disputatio
Cottae quamquam labefactavit sententiam meam, non funditus tamen
sustulit." "Optime vero," inquam; "etenim ipse Cotta sic
disputata ut Stoicorum magis argumenta confutet quam hominum deleat
religionem." Tum Quintus: "Dicitur quidem istuc," inquit,
"a Cotta, et vero saepius, credo, ne communia iura migrare videatur; sed
studio contra Stoicos disserendi deos mihi videtur funditus tollere. 9
Eius orationi non sane desidero quid respondeam; satis enim defensa religio est
in secundo libro a Lucilio, cuius disputatio tibi ipsi, ut in extremo tertio
scribis, ad veritatem est visa propensior. Sed, quod praetermissum est in illis
libris (credo, quia commodius arbitratus es separatim id quaeri deque eo
disseri), id est de divinatione, quae est earum rerum quae fortuitae putantur
praedictio atque praesensio, id, si placet, videamus quam habeat vim et quale
sit. Ego enim sic existimo, si sint ea genera divinandi vera de quibus
accepimus quaeque colimus, esse deos, vicissimque, si di sint, esse qui
divinent."
VI 10 "Arcem tu quidem Stoicorum,"
inquam, "Quinte, defendis, siquidem ista sic reciprocantur, ut et, si
divinatio sit, di sint et, si di sint, sit divinatio. Quorum neutrum tam facile
quam tu arbitraria conceditur. Nam et natura significari futura sine deo
possunt et, ut sint di, potest fieri ut nulla ab iis divinatio generi humano
tributa sit." Atque ille: "Mihi vero," inquit, "satis est
argomenti et esse deos et eos consulere rebus humanis, quod esse clara et
perspicua divinationis genera iudico. De quibus quid ipse sentiam, si placet,
exponam, ita tamen, si vacas animo neque habes aliquid quod huic sermoni
praevertendum putes." 11 "Ego
vero," inquam, "philosophiae, Quinte, semper vaco; hoc autem tempore,
cum sit nihil aliud quod lubenter agere possim, multo magis aveo audire de
divinatione quid sentias." "Nihil," inquit, "equidem novi,
nec quod praeter ceteros ipse sentiam; nam cum antiquissimam sententiam, tum
omnium populorum et gentium consensu comprobatam sequor. Duo sunt enim
divinandi genera, quorum alterum artis est, alterum naturae. 12
Quae est autem gens aut quae civitas, quae non aut extispicum aut monstra aut
fulgora interpretantium aut augurum aut astrologorum aut sortium (ea enim fere
artis sunt) aut somniorum aut vatìcinationum (haec enim duo naturale putantur)
praedictione moveatur? Quarum quidem rerum eventa magis arbitror quam causas
quaeri oportere. Est enim vis et natura quaedam, quae tum observatis longo
tempore significationibus, tum aliquo instinctu inflatuque divino futura
praenuntiat.
VII Quare
omittat urguere Carneades, quod faciebat etiam Panaetius, requirens Iuppiterne
cornicem a laeva, corvum ab dextera canere iussisset. Observata sunt haec
tempore immenso et [in significatione eventus] animadversa et notata. Nihil est
autem quod non longinquitas temporum excipiente memoria prodendisque monumentis
efficere atque adsequi possit. 13
Mirari licet quae sint animadversa a medicis herbarum genera, quae radicum ad
morsus bestiarum, ad oculorum morbos, ad vulnera, quorum vini atque naturam
ratio numquam explicavit, utilitate et ars est et inventor probatus. Age ea,
quae quamquam ex alio genere sunt, tamen divinationi sunt similiora, videamus:
"Atque etiam ventos praemonstrat saepe futuros inflatum
mare, cum subito penitusque tumescit,
saxaque cana salis niveo spumata liquore tristificas certant Neptuno reddere
voces, aut densus
stridor cum celso e vertice montis ortus adaugescit scopulorum saepe
repulsus."
VIII Atque
his rerum praesensionibus Prognostica tua referta sunt. Quis igitur elicere
causas praesensionum potest? Etsi video Boëthum Stoicum esse conatum, qui
hactenus aliquid egit, ut earum rationem rerum explicaret, quae in mari caelove
fierent. 14 Illa vero cur eveniant,
quis probabiliter dixerit?
"Cana fulix itidem fugiens e gurgite ponti
nuntiat horribilis clamans instare procellas
haud modicos tremulo fundens e guttere cantus.
Saepe etiam pertriste canit de pectore carmen
et matutinis acredula vocibus instat,
vocibus instat et adsiduas iacit ore querellas,
cum primum gelidos rores aurora remittit;
fuscaque non numquam cursans per litora cornix
demersit caput et fluctum cervice recepit."
IX 15 Videmus haec signa numquam fere
ementientia nec tamen cur ita fiat videmus.
"Vos quoque signa videtis, aquai dulcis alumnae,
cum clamore paratis inanis fundere voces
absurdoque sono fontis et stagna cietis."
Quis est, qui ranunculos hoc videre
suspicari possit? Sed inest in ranunculis vis et natura quaedam significans
aliquid, per se ipsa satis certa, cognitioni autem hominum obscurior.
"Mollipedesque boves, spectantes lumina caeli,
naribus umiferum duxere ex aëre sucum."
Non quaero cur, quoniam quid eveniat
intellego.
"lam vero semper viridis semperque gravata
lentiscus, triplici solita grandescere fetu,
ter fruges fundens tria tempora monstrat arandi."
16 Ne hoc quidem quaero,
cur haec arbor una ter fioreat aut cur arandi maturitatem ad signum floris
accommodet; hoc sum contentus, quod, etiamsi cur quidque fiat ignorem, quid
fiat intellego. Pro omni igitur divinatione idem quod pro rebus iis quas
commemoravi respondebo.
X Quid
scammoneae radix ad purgandum, quid aristolochia ad morsus serpentium possit,
quae nomen ex inventore repperit, rem ipsam inventor ex somnio - posse video,
quod satis est; cur possit, nescio. Sic ventorum et imbrium signa, quae dixi,
rationem quam habeant non satis perspicio; vim et eventum agnosco, scio,
adprobo. Similiter, quid fissum in extis, quid fibra valeat, accipio; quae
causa sit, nescio. Atque horum quidem plena vita est; extis enim omnes fere
utuntur. Quid? de fulgurum vi dubitare num possumus? Nonne cum multa alia
mirabilia, tum illud in primis: cum Summanus in fastigio Iovis optumi maxumi,
qui tum erat fictilis, e caelo ictus esset nec usquam eius simulacri caput
inveniretur, haruspices in Tiberim id depulsum esse dixerunt, idque inventum
est eo loco, qui est ab haruspicibus demonstratus.
XI 17 Sed quo potius utar aut auctore
aut teste quam te? Cuius edidici etiam versus, et lubenter quidem, quos in
secundo [de] consulatu Urania Musa pronuntiat:
"Principio aetherio flammatus Iuppiter igni
vertitur et totum conlustrat lumine mundum
menteque divina caelum terrasque petessit,
quae penitus sensus hominum vitasque retentat,
aetheris aeterni saepta atque inclusa cavernis.
Et, si stellarum motus cursusque vagantis
nosse velis, quae sint signorum in sede locatae,
quae verbo et falsis Graiorum vocibus errant,
re vera certo lapsu spatioque feruntur,
omnia iam cernes divina mente notata.
18 Nam primum astrorum volucris te consule
motus
concursusque gravis stellarum ardore micantis
tu quoque, cum tumulos Albano in monte nivalis
lustrasti et laeto mactasti laete Latinas,
vidisti et claro tremulos ardore cometas,
multaque misceri nocturna strage putasti,
quod ferme dirum in tempus cecidere Latinae,
cum claram speciem concreto lumine luna
abdidit et subito stellanti nocte perempta est.
Quid vero Phoebi fax, tristis nuntia belli
quae magnum ad columen flammato ardore volabat,
praecipitis caeli partis obitusque petessens?
aut cum terribili perculsus fulmine civis
luce serenanti vitalia lumina liquit,
aut cum se gravido tremefecit corpore tellus?
Iam vero variae nocturno tempore visae
terribiles formae bellum motusque monebant,
multaque per terras vates oracla furenti
pectore fundebant tristis minitantia casus,
19 atque ea, quae lapsu tandem cecidere,
vetusto,
haec fore perpetuis signis clarisque frequentans
ipse deum genitor caelo terrisque canebat.
XII Nunc ea, Torquato quae quondam
et consule Cotta
Lydius ediderat Tyrrhenae gentis haruspex,
omnia fixa tuus glomerans determinat annus.
Nam pater altitonans stellanti nixus Olympo
ipse suos quondam tumulos ac templa petivit
et Capitolinis iniecit sedibus ignis.
Tum species ex aere vetus venerataque Nattae
concidit, elapsaeque vetusto numine leges,
et divom simulacra peremit fulminis ardor.
20 Hic silvestris erat Romani nominis
altrix
Martia, quae parvos Mavortis semine natos
uberibus gravidis vitali rore rigabat;
quae tum cum pueris flammato fulminis ictu
concidit atque avolsa pedum vestigia liquit.
Tum quis non artis scripta ac monumenta volutans
voces tristificas chartis promebat Etruscis?
Omnes civilem generosa stirpe profectam
volvier ingentem cladem pestemque monebant;
tum legum exitium constanti voce ferebant,
templa deumque adeo fiammis urbemque iubebant
eripere et stragem horribilem caedemque vereri;
atque haec fixa gravi fato ac fundata teneri,
ni prius excelsum ad columen formata decore
sancta Iovis species claros spectaret in ortus:
tum fore ut occultos populus sanctusque senatus
cernere conatus posset, si solis ad ortum
conversa inde patrum sedes populique videret.
21 Haec tardata diu species multumque
morata
consule te tandem celsa est in sede locata
atque una fixi ac signati temporis hora
Iuppiter excelsa clarabat sceptra columna,
et clades patriae flamma ferroque parata
vocibus Allobrogum patribus populoque patebat.
XIII Rite igitur veteres, quorum
monumenta tenetis
qui populos urbisque modo ac virtute regebant,
rite etiam vestri, quorum pietasque fidesque
praestitit et longe vicit sapientia cunctos,
praecipue colucre vigeiiti numine divos.
Haec adeo penitus cura videre sagaci,
otia qui studiis laeti tenuere decoris,
22 inque Academia umbrifera nitidoque
Lyceo
fuderunt claras fecundi pectoris artis.
E quibus ereptum primo iam a flore iuventae
te patria in media virtutum mole locavit.
Tu tamen anxiferas curas requiete relaxans,
quod patriae vacat, his studiis nobisque sacrasti."
Tu igitur animum poteris inducere contra
ea quae a me disputantur de divinatione, dicere, qui et gesseris ea, quae
gessisti, et ea quae pronuntiavi, accuratissume scripseris? 23
Quid quaeris, Carneades, cur haec ita fiant aut qua arte perspici possint?
Nescire me fateor, evenire autem ipsum dico videre. "Casu," inquis.
Itane vero? Quicquam potest casu esse factum, quod omnes habet in se numeros veritatis?
Quattuor tali iacti casu Venerium efficiunt; num etiam centum Venerios, si
quadringentos talos ieceris, casu futuros putas? Adspersa temere pigmenta in
tabula oris liniamenta efficere possunt; num etiam Veneris Coae pulchritudinem
effici posse adspersione fortuita putas? Sus rostro si humi A litteram
impresserit, num propterea suspicari poteris Andromacham Enni ab ea posse
describi? Fingebat Carneades in Chiorum lapicidinis saxo diffisso caput
exstitisse Panisci; credo, aliquam non dissimilem figuram, sed certe non talem,
ut eam factam a Scopa diceres. Sic enim se profecto res habet, ut
numquam perfecte veritatem casus imitetur.
XIV
24 "At non numquam ea, quae
praedicta sunt, minus eveniunt." Quae tandem id ars non habet? Earum dico artium, quae coniectura
continentur et sunt opinabiles. An medicina ars non putanda est? Quam tamen
multa fallunt. Quid? Gubernatores nonne falluntur? An Achivorum exercitus et
tot navium rectores non ita profecti sunt ab Ilio, ut "profectione laeti
piscium lasciviam intuerentur," ut ait Pacuvius, "nec tuendi satietas
capere posset"?
"Interea prope iam occidente sole inhorrescit mare,
tenebrae conduplicantur noctisque et nimbum occaecat nigror."
Num igitur tot clarissimorum ducum
regumque naufragium sustulit artem gubernandi? Aut num imperatorum scientia
nihil est, quia summus imperator nuper fugit amisso exercitu? Aut num propterea
nulla est rei publicae gerendae ratio atque prudente, quia multa Cn. Pompeium,
quaedam M. Catonem, non nulla etiam te ipsum fefellerunt? Similis est
haruspicum responsio omnisque opinabilis divinatio; coniectura enim nititur,
ultra quam progredi non potest. 25 Ea
fallit fortasse non numquam, sed tamen ad veritatem saepissime dirigit; est
enim ab omni aeternitate repetita, in qua, cum paene innumerabiliter res eodem
modo evenirent isdem signis antegressis, ars est effecta eadem saepe
animadvertendo ac notando.
XV Auspicia
vero vestra quam constant! Quae quidem nunc a Romanis auguribus ignorantur
(bona hoc tua venia dixerim), a Cilicibus, Pamphyliis, Pisidis, Lyciis
tenentur. 26 Nam quid ego
hospitem nostrum, clarissumum atque optumum virum, Deiotarum regem, commemorem?
Qui nihil umquam nisi
auspicato gerit. Qui cum ex itinere quodam proposito et constituto revertisset
aquilae admonitus volatu, conclave illud, ubi erat mansurus, si ire
perrexisset, proxima nocte corruit. 27
Itaque, ut ex ipso audiebam, persaepe revertit ex itinere, cum iam progressus
esset multorum dierum viam. Quoius quidem hoc praeclarissimum est, quod,
posteaquam a Caesare tetrarchia et regno pecuniaque multatus est, negat se
tamen eorum auspiciorum, quac sibi ad Pompeium proficiscenti secunda evenerint,
paenitere; senatus enim auctoritatem et populi Romani libertatem atque imperii
dignitatem suis armis esse defensam, sibique eas aves, quibus auctoribus
officium et fidem secutus esset, bene consuluisse; antiquiorem enim sibi fuisse
possessionibus suis gloriari. Ille mihi videtur igitur vere augurari. Nam
nostri quidem magistratus auspiciis utuntur coactis; necesse est enim offa
obiecta cadere frustum ex pulli ore, cum pascitur; 28
quod autem scriptum habetis, [aut] tripudium fieri, si ex ea quid in
solidum ceciderit, hoc quoque, quod dixi, coactum tripudium solistimum dicitis.
Itaque multa auguria, multa auspicia, quod Cato ille sapiens queritur,
neglegentia collegii amissa plane et deserta sunt.
XVI Nihil
fere quondam maioris rei nisi auspicato ne privatim quidem gerebatur, quod
etiam nunc nuptiarum auspices declarant, qui re omissa nomen tantum tenent. Nam
ut nunc extis (quamquam id ipsum aliquanto minus quam olim), sic tum avibus
magnae res impetriri solebant. Itaque, sinistra dum non exquirimus, in dira et
in vitiosa incurrimus. 29 Ut P.
Claudius, Appi Caeci filius, eiusque collega L. Iunius classis maxumas
perdiderunt, cum vitio navigassent. Quod eodem modo evenit Agamemnoni; qui,cum
Achivi coepissent
"inter sese strepere aperteque artem obterere extispicum
solvere imperat secundo rumore adversaque avi."
Sed quid vetera? M. Crasso quid
acciderit videmus, dirarum obnuntiatione neglecta. In quo Appius, collega tuus,
bonus augur, ut ex te audire soleo, non satis scienter virum bonum e civem
egregium censor C. Ateium notavit, quod ementitu auspicia subscriberet. Esto;
fuerit hoc censoris, si iudicabat ementitum; at illud minime auguris, quod
adscripsit ob ea causam populum Romanum calamitatem maxumam cepisse. Si enim ea
causa calamitatis fuit, non in eo est culpa, qui obnuntiavit, sed in eo, qui
non paruit. Veram enim fuisse obnuntiationem, ut ait idem augur et censor,
exitus adprobavit; quae si falsa fuisset, nullam adferre potuisset causam calamitatis.
Etenim dirae, sicut cetera auspicia, ut omina, ut signa, non causas adferunt,
cur quid eveniat, sed nuntiant eventura, nisi provideris. 30
Non igitur obnuntiatio Atei causam finxit calamitatis, sed signo obiecto monuit
Crassum quid eventurum esset, nisi cavisset. Ita aut illa obnuntiatio nihil
valuit aut, si, ut Appius iudicat, valuit, id valuit, ut peccatum haereat non
in eo qui monuerit, sed in eo qui non obtemperarit.
XVII Quid? Lituus
iste vester, quod clarissumum est insigne auguratus, unde vobis est traditus?
Nempe eo Romulus
regiones direxìt tum, cum urbem condidit. Qui quidem Romuli lituus, id est
incurvum et leviter a summo inflexu bacillum, quod ab eius litui, quo canitur,
similitudine nomen invenit, cum situs esset in curia Saliorum, quae est in
Palatio eaque defiagravisset, inventus est integer. 31
Quid? Multis annis post Romulum, Prisco regnante Tarquinio, quis veterum scriptorum
non loquitur quae sit ab Atto Navio per lituum regionum facta discriptio? Qui cum propter paupertatem sues puer
pasceret, una ex iis amissa, vovisse dicitur, si recuperasset, uvam se deo
daturum, quae maxima esset in vinea; itaque, sue inventa, ad meridiem spectans
in vinea media dicitur constitisse, cumque in quattuor partis vineam divisisset
trisque partis aves abdixissent, quarta parte, quae erat reliqua, in regiones
distributa, mirabili magnitudine uvam, ut scriptum videmus, invenit. Qua re celebrata,
cum vicini omnes ad eum de rebus suis referrent, erat in magno nomine et
gloria. 32 Ex quo factum est, ut eum ad
se rex Priscus arcesseret. Cuius cum temptaret scientiam auguratus, dixit ei
cogitare se quiddam; id possetne fieri, consuluit. Ille augurio acto posse
respondit. Tarquinius autem dixit se cogitasse cotem novacula posse praecidi;
tum Attum iussisse experiri. Ita cotem in comitium allatam inspectante et rege
et populo novacula esse discissam. Ex eo evenit ut et Tarquinius augure Atto
Navio uteretur et populus de suis rebus ad eum referret. 33 Cotem autem illam et novaculam defossam in comitio supraque impositum
puteal accepimus. Negemus omnia, comburamus annales, fiera haec esse dicamus,
quidvis denique potius quam deos res humanas curare fateamur; quid quod
scriptum apud te est de Ti. Graccho, nonne et augurum et haruspicum comprobat
disciplinam? Qui cum tabernaculum vitio cepisset inprudens, quod inauspicato
pomerium transgressus esset, comitia consulibus rogandis habuit. Nota res est et a te ipso mandata
monumentis. Sed et ipse augur Ti. Gracchus auspiciorum auctoritatem confessione
errati sui comprobavit, et haruspicum disciplinae magna accessit auctoritas,
qui recentibus comitiis in senatum introducti negaverunt iustum comitiorum
rogatorem fuisse.
XVIII 34 Iis igitur adsentior, qui duo genera
divinationum esse dixerunt, unum, quod particeps esset artis, alterum, quod
arte careret. Est enim ars in iis, qui novas res coniectura
persequuntur, veteres observatione didicerunt. Carent autem arte ii qui non
ratione aut coniectura observatis ac notatis signis, sed concitatione quadam
animi aut soluto liberoque motu futura praesentiunt, quod et somniantibus saepe
contingit et non numquam vaticinantibus per furorem, ut Bacis Boeotius, ut
Epimenides Cres, ut Sibylla Erythrea. Cuius generis oracla etiam habenda sunt,
non ea quae aequatis sortibus ducuntur, sed illa quae instinctu divino
adflatuque funduntur; etsi ipsa sors contemnenda non est, si et auctoritatem
habet vetustatis, ut eae sunt sortes, quas e terra editas accepimus; quae tamen
ductae ut in rem apte cadant fieri credo posse divinitus. Quorum omnium interpretes, ut grammatici
poetarum, proxime ad eorum, quos interpretantur, divinationem videntur
accedere. 35 Quae est igitur ista
calliditas, res vetustate robustas calumniando velle pervertere? "Non
reperio causam." Latet fortasse obscuritate involuta naturae; non enim me
deus ista scire, sed his tantum modo uti voluit. Utar igitur nec adducar aut in
extis totam Etruriam delirare aut eandem gentem in fulgoribus errare aut
fallaciter portenta interpretari, cum terrae saepe fremitus, saepe mugitus,
saepe motus multa nostrae rei publicae, multa ceteris civitatibus gravia et
vera praedixerint. 36 Quid? qui
inridetur partus hic mulae nonne, quia fetus exstitit in sterilitate naturae,
praedictus est ab haruspicibus incredibilis partus malorum? Quid? Ti. Gracchus
Publi filius, qui bis consul et censor fuit, idemque et summus augur et vir
sapiens civisque praestans, nonne, ut C. Gracchus, filius eius, scriptum
reliquit, duobus anguibus domi comprehensis haruspices convocavit? Qui cum
respondissent, si marem emisisset, uxori brevi tempore esse moriendum, si
feminam, ipsi, aequius esse censuit se maturam oppetere mortem quam P. Africani
filia adulescentem; feminam emisit, ipse paucis post diebus est mortuus.
XIX
Inrideamus haruspices, vanos, futtiles esse dicamus quorumque disciplinam et
sapientissimus vir et eventus ac re comprobavit contemnamus; [condemnemus]
etiam Babylonem et eos qui e Caucaso caeli signa servantes numeris motibus
stellarum cursus persequuntur; condemnemus, in quam, hos aut stultitiae aut vanitatis
aut impudentiae, qui quadringenta septuaginta milia annorum, ut ipsi dicunt,
monumentis comprehensa continenti et mentiri iudicemus ne saeculorum reliquorum
iudicium, quod de ipsis futurum sit pertimescere. 37
Age, barbari vani atque fallaces; num etiam Graiorum historia mentita est? quae
Croeso Pythius Apollo, ut de naturali divinatione dicam, quae Atheniensibu quae
Lacedaemoniis, quae Tegeatis, quae Argivis, quae Corinthiis responderit, quis
ignorat? Conlegit innumerabilia oracula Chrysippus nec ullum sine locuplete
auctore atque teste; quae, quia nota tibi sunt, relinquo; defendo unum hoc
numquam illud oraclum Delphis tam celebre et tam clarum fuisset neque tantis
donis refertum omnium populorum atque regum, nisi omnis aetas oraclorum illorum
veritatem esse experta. 38 "Idem
iam diu non facit." Ut igitur nunc minore gloria est, quia minus
oraculorum veritas excellit, sic tum, nisi summa veritate, in tanta gloria non
fuisset. Potest autem vis illa terrae, quae mentem Pythiae divino adflatu
concitabat, evanuisse vetustate, ut quosdam evanuisse et exaruisse amnes aut in
alium cursum contortos et deflexos videmus. Sed ut vis acciderit (magna enim
quaestio est), modo maneat id quod negari non potest nisi omnem historiam
perverterimus: multis saeclis verax fuisse id oraculum.
XX 39 Sed omittamus oracula, veniamus ad
somnia. De quibus disputans Chrysippus, multis et minutis somniis configendis,
facit idem quod Antipater, ea conquirens quae, Antiphontis interpretatione
esplicata, declarant illa quidem acumen interpretis, sed exemplis grandioribus
decuit uti. Dionysi mater, eius qui Syracosiorum tyrannus fuit, ut scriptum
apud Philistum est, et doctum hominem et diligentem et aequalem temporum
illorum, cum praegnans hunc ipsum Dionysium alvo contineret, somniavit se
peperisse Satyriscum. Huic interpretes portentorum, qui Galeotae tum in Sicilia
nominabantur, responderunt, ut ait Philistus, eum, quem illa peperisset,
clarissimum Graeciae diuturna cum fortuna fore. 40
Num te ad fabulas revoco vel nostrorum vel Graecorum poetarum? Narrat enim et
apud Ennium Vestalis illa:
"Et cita cum tremulis anus attulit artubus lumen,
talia tum memorat lacrimans, exterrita somno.
Eurydica prognata, pater quam noster amavit,
vires vitaque corpus meum nunc deserit omne.
Nam me visus homo pulcher per amoena salicta
et ripas raptare locosque novos. Ita sola
postilla, germana soror, errare videbar
tardaque vestigare et quaerere te, neque posse
corde capessere: semita nulla pedem stabilitat.
41 Exim compellare pater me voce videtur
his verbis: O gnata, tibi sunt ante gerendae
aerumnae, post ex fluvio fortuna resistet.
Haec ecfatus pater, germana, repente recessit
nec sese dedit in conspectum corde cupitus,
quamquam multa manus ad caeli caerula templa
tendebam lacrumans et blanda voce vocabam.
Vix aegro cum corde meo me somnus reliquit."
XXI 42 Haec, etiamsi ficta sunt a poeta, non
absunt tamen a consuetudine somniorum. Sit sane etiam illud commenticium, quo
Priamus est conturbatus, quia
"mater gravida parere se ardentem facem
visa est in somnis Hecuba; quo facto pater
rex ipse Priamus somnio, mentis metu
perculsus, curis sumptus suspirantibus,
exsacrificabat hostiis balantibus.
Tum coniecturam postulat pacem petens,
ut se edoceret obsecrans Apollinem
quo sese vertant tantae sortes somnium.
Ibi ex oraclo voce divina
edidit
Apollo: puerum, primus Priamo qui foret
postilla natus, temperaret tollere:
eum esse exitium Troiae, pestem Pergamo."
43 Sint haec, ut dixi,
somnia fabularum, hisque adiungatur etiam Aeneae somnium, quod nimirum in Fabi
Pictoris Graecis annalibus eius modi est, ut omnia quae ab Aenea gesta sunt
quaeque illi acciderunt, ea fuerint quae ei secundum quietem visa sunt.
XXII Sed
propiora videamus. Cuiusnam modi est Superbi Tarquini somnium, de quo in Bruto
Acci loquitur ipse?
44 "Quoniam quieti corpus nocturno
impetu
dedi, sopore placans artus languidos,
visust in somnis pastor ad me appellere
pecus lanigerum eximia pulchritudine;
duos consanguineos arietes inde eligi
praeclarioremque alterum immolare me;
deinde eius germanum cornibus conitier,
in me arietare, eoque ictu me ad casum dari;
exim prostratum terra, graviter saucium,
resupinum in caelo contueri maxumum ac
mirificum facinus: dextrorsum orbem flammeum
radiatum solis liquier cursu novo."
45 Eius igitur somnii a
coniectoribus quae sit interpretatio facta videamus:
"Rex, quae in vita usurpant homines, cogitant curant
vident,
quaeque agunt vigilantes agitantque, ea si cui in somno accidunt,
minus mirandum est; sed in re tanta haud temere visa se offerunt.
Proin vide ne, quem tu esse hebetem deputes aeque ac pecus,
is sapientia munitum pectus egregium gerat
teque regno expellat; nam id, quod de sole ostentum est tibi,
populo commutationem rerum portendit fore
perpropinquam. Haec bene verruncent populo! Nam quod ad
dexteram
cepit cursum ab laeva signum praepotens, pulcherrume
auguratum est rem Romanam publicam summam fore."
XXIII
46 Age nunc ad externa redeamus. Matrem
Phalaridis scribit Ponticus Heraclides, doctus vir, auditor et discipulus
Platonis, visam esse videre in somnis simulacra deorum, quae ipsa domi
consecravisset; ex iis Mercurium e patera, quam dextera manu teneret, sanguinem
visum esse fundere; qui cum terram attigisset, refervescere videretur sic, ut tota
domus sanguine redundaret. Quod
matris somnium immanis filii crudelitas comprobavit. Quid ego, quae magi Cyro
illi principi interpretati sint, ex Dinonis Persicis fibris proferam? Nam cum
dormienti ei sol ad pedes visus esset, ter eum scribit frustra adpetivisse
manibus, cum se convolvens sol elaberetur et abiret; ei magos dixisse, quod
genus sapientium et doctorum habebatur in Persis, ex triplici adpetitione solis
triginta annos Cyrum regnaturum esse portendi. Quod ita contigit; nam ad
septuagesimum pervenit, cum quadraginta natus annos regnare coepisset.
47 Est profecto quiddam
etiam in barbaris gentibus praesentiens atque divinans, siquidem ad mortem
proficiscens Cafianus Indus, cum inscenderet in rogum ardentem, "O
praeclarum discessum," inquit, "e vita, cum, ut Herculi contigit,
mortali corpore cremato, in lucem animus excesserit! " Cumque Alexander
eum rogaret, si quid vellet, ut diceret, " Optume, " inquit; "
propediem te videbo. " Quod ita contigit; nam Babylone paucis post diebus
Alexander est mortuus. Discedo parumper a somniis, ad quae mox revertar. Qua
nocte templum Ephesiae Dianae deflagravit, eadem, constat ex Olympiade natum
esse Alexandrum, atque, ubi lucere coepisset, clamitasse magos pestem ac
perniciem Asiae proxuma nocte natam.
XXIV
48 Haec de Indis et magis; redeamus ad
somnia. Hannibalem Coelius
scribit, cum columnam auream, quae esset in fano Iunonis Laciniae, auferre
vellet dubitaretque utrum ea solida esset an extrinsecus inaurata,
perterebravisse, cumque solidam invenisset, statuisse tollere. Ei secundum
quietem visam esse Iunonem praedicere ne id faceret, minarique, si fecisset, se
curaturam ut eum quoque oculum, quo bene videret, amitteret; idque ab homine
acuto non esso neglectum; itaque ex eo auro, quod exterebratum esset, buculam
curasse faciendam et eam in summa columna conlocavisse. 49
Hoc item in Sileni, quem Coelius sequitur, Graeca historia est (is autem
diligentissume res Hannibalis persecutus est): Hannibalem, cum cepisset
Saguntum, visum esse in somnis a Iove in deorum concilium vocari; quo cum
venisset, Iovem imperavisse, ut Italiae bellum inferret, ducemque ei unum e
concilio datum, quo illum utentem cum exercitu progredi coepisse; tum ei ducem
illum praecepisse ne respiceret; illum autem id diutius facere non potuisse
elatumque cupiditate respexisse; tum visam beluam vastam et immanem
circumplicatam serpentibus, quacumque incederet, omnia arbusta, virgulta, tecta
pervertere, et eum admiratum quaesisse de deo quodnam illud esset tale
monstrum, et deum respondisse vastitatem esse Italiae praecepisseque ut
pergeret protinus, quid retro atque a tergo fieret ne laboraret. 50
Apud Agathoclem scriptum in historia est Hamilcarem Karthaginiensem, cum
oppugnaret Syracusas, visum esse audire vocem se postridie cenaturum Syracusis;
cum autem is dies inluxisset, magnam seditionem in castris eius inter Poenos et
Siculos milites esse factam; quod cum sensissent Syracusani, improviso eos in
castra inrupisse Hamilcaremque ab iis vivum esse sublatum: ita res somnium
comprobavit. Plena exemplorum est historia, tum referta vita communis. 51 At vero P. Decius ille Quinti filius,
qui primus e Deciis consul fuit, cum esset tribunus militum M. Valerio A.
Cornelio, consulibus, a Samnitibusque premeretur noster exercitus, cum pericula
proeliorum iniret audacius monereturque, ut cautior esset, dixit, quod exstat
in annalibus, sibi in somnis visum esse, cum in mediis hostibus versaretur,
occidere cum maxuma gloria. Et tum quidem incolumis exercitum
obsidione liberavit; post triennium autem, cum consul esset, devovit se et in
aciem Latinorum inrupit armatus. Quo eius facto superati sunt et deleti Latini. Cuius mors ita
gloriosa fuit, ut eandem concupisceret filius.
XXV 52 Sed, veniamus nunc, si placet, ad
somnia philosophorum. Est apud Platonem Socrates, cum esset in custodia
publica, dicens Critoni, suo familiari, sibi post tertium die esse moriendum;
vidisse se in somnis pulchritudine eximia feminam, quae se nomine appellans
diceret Homericum quendam eius modi versum:
"Tertia te Phthiae tempestas laeta locabit."
quod, ut est dictum, sic scribitur
contigisse. Xenophon Socraticus (qui vir et quantus!) in ea militia qua cum
Cyro minor perfunctus est sua scribit somnia, quorum eventus mirabile
exstiterunt. 53 Mentiri Xenophontem an
delirare dicemus? Quid, singolari vir ingenio Aristoteles et paene divino
ipsene errat an alios vult errare, cum scribit Eudemum Cyprium familiarem suum,
iter in Macedoniam facientem Pheras venis se, quae erat urbs in Thessalia tum
admodum nobilis, ab Alexandro autem tyranno crudeli dominatu tenebatur; in
igitur oppido ita graviter aegrum Eudemum fuisse, ut omne medici diffiderent;
ei visum in quiete egregia facie iuvenem dicere fore ut perbrevi convalesceret,
paucisque diebus inter |