Marcus Iunianus Iustinus
Epitome Historiarum Philippicarum P. Trogi

LIBER XIV

Capp. I-III

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER XIV

Capp. I-III

1. Eumenes ut Perdiccam occisum, se hostem a Macedonibus iudicatum bellumque Antigono decretum cognovit, ultro ea militibus suis indicavit, ne fama aut rem in maius extolleret aut militum animos rerum novitate terreret; simul an, ut circa se animati essent cognosceret, sumpturus consilium ex motu universorum. Constanter tamen praefatus est, si cui haec terrori essent, habere eum discedendi potestatem. Qua voce adeo cunctos in studium partium suarum induxit, ut ultra bellum omnes hortarentur rescissurosque se ferro decreta Macedonum adfirmarent. Tunc exercitu in Aeoliam promoto pecunias civitatibus imperat, recusantes dare hostiliter diripit. Inde Sardas profectus ad Cleopatram, sororem Alexandri Magni, ut eius voce centuriones principalesque confirmarentur, existimaturos ibi maiestatem regiam verti, unde soror Alexandri staret. Tanta veneratio magnitudinis Alexandri erat, ut etiam per vestigia mulierum favor sacrati eius nominis quaereretur. Cum reversus in castra esset, epistulae totis castris abiectae inveniuntur, quibus his, qui Eumenis caput ad Antigonum detulissent, magna praemia definiebantur. His cognitis Eumenes vocatis ad contionem militibus primo gratias agit, quod nemo inventus esset, qui spem cruenti praemii fidei sacramenti anteponeret, tum deinde callide subnectit confictas has a se epistulas ad experiundos suorum animos esse. Ceterum salutem suam in omnium potestate esse, nec Antigonum nec quemquam ducum sic velle vincere, ut ipse in se exemplum pessimum statuat. Hoc facto et in praesenti labantium animos deterruit et in futurum providit, ut, si quid simile accidisset, non se ab hoste corrumpi, sed ab duce temptari arbitrarentur. Omnes igitur operam suam certatim ad custodiam salutis eius offerunt,

2. cum interim Antigonus cum exercitu supervenit castrisque positis postera die in aciem procedit. Nec Eumenes moram proelio fecit; qui victus in munitum quoddam castellum confugit. Ubi cum videret se fortunam obsidionis subiturum, maiorem exercitus partem dimisit, ne aut consensu multitudinis hosti traderetur aut obsidio ipsa multitudine gravaretur. Legatos deinde ad Antipatrum, qui solus par Antigoni viribus videbatur, supplices mittit, a quo cum auxilia Eumeni missa Antigonus didicisset, ab obsidione recessit. Erat quidem solutus ad tempus metu mortis Eumenes, sed nec salutis dimisso exercitu magna spes erat. Omnia igitur circumspicienti optimum visum est ad Alexandri Magni Argyraspidas, invictum exercitum et tot victoriarum praefulgentem gloria, decurrere Sed Argyraspides post Alexandrum omnes duces fastidiebant, sordidam militiam sub aliis post tanti regis memoriam existimantes. Itaque Eumenes blandimentis agere, singulos adloqui, nunc conmilitones suos, nunc patronos appellans, periculorum orientalium socios, nunc refugia salutis suae et unica praesidia, commemorans solos esse, quorum virtute Oriens sit domitus, solos, qui militiam Liberi patris, qui Herculis monumenta superarint; per hos Alexandrum magnum factum, per hos divinos honores et immortalem gloriam consecutum. Orat, ut non tam ducem se quam conmilitonem recipiant unumque ex corpore suo esse velint. Receptus hac lege paulatim imperium, primum monendo singulos, mox quae perperam facta erant blande corrigendo usurpat; nihil in castris sine illo agi, nihil administrari sine sollertia illius poterat.

3. Ad postremum cum Antigonum venire cum exercitu nuntiatum esset, conpellit in aciem descendere. Ibi cum ducis imperia contemnunt, hostium virtute superantur. In eo proelio non gloriam tantum tot bellorum cum coniugibus et liberis, sed et praemia longa militia parta perdiderunt. Sed Eumenes, qui auctor cladis erat nec aliam spem salutis reliquam habebat, victos hortabatur. Nam et virtute eos superiores fuisse adfirmabat, quippe ab his V milia hostium caesa, et si in bello perstent, ultro hostes pacem petituros. Damna, quibus se victos putent, duo milia mulierum et paucos infantes et servitia esse, quae melius vincendo possint reparare quam deserendo victoriam. Porro Argyaspides neque fugam se temptaturos dicunt post damna patrimoniorum et post coniuges amissas, neque bellum gesturos contra liberos suos; ultroque eum conviciis agitant, quod se post tot annos emeritorum stipendiorum redeuntes domum cum praemiis tot bellorum ab ipsa missione rursus in novam militiam immensaque bella revocaverit, et a laribus iam quodam modo suis et ab ipso limine patriae abductos inanibus promissis deceperit, nunc quoque amissis omnibus felicis militiae quaestibus ne victos quidem in misera et inopi senecta quiescere sinat. Ignaris deinde ducibus confestim ad Antigonum legatos mittunt petentes, ut sua reddi iubeat. Is redditurum se pollicetur, si Eumenen sibi tradant. Quibus cognitis Eumenes cum paucis fugere temptavit; sed retractus desperatis rebus, cum concursus multitudinis factus esset, petit ut postremum sibi adloqui exercitum liceret.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License