Marcus Iunianus Iustinus
Epitome Historiarum Philippicarum P. Trogi

LIBER III

Capp. I-IV

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER III

Capp. I-IV

1. Xerxes, rex Persarum, terror antea gentium, bello in Graecia infeliciter gesto etiam suis contemptui esse coepit. Quippe Artabanus, praefectus eius, deficiente cotidie regis maiestate in spem regni adductus cum septem robustissimis filiis regiam vesperi ingreditur (nam amicitiae iure semper illi patebat), trucidatoque rege voto suo obsistentes filios eius dolo adgreditur. Securior de Artaxerxe, puero admodum, fingit regem a Dario, qui erat adulescens, quo maturius regno potiretur, occisum; inpellit Artaxerxen parricidium parricidio vindicare. Cum ventum ad domum Darii esset, dormiens inventus, quasi somnum fingeret, interficitur. Dein cum unum ex regis filiis sceleri suo superesse Artabanus videret metueretque de regno certamina principum, adsumit in societatem consilii Baccabasum, qui praesenti statu contentus rem prodit Artaxerxi: ut pater eius occisus sit, ut frater falsa parricidii suspicione oppressus, ut denique ipsi pararentur insidiae. His cognitis Artaxerxes, verens Artabani numerum filiorum, in posterum diem paratum esse armatum exercitum iubet, recogniturus et numerum militum et in armis industriam singulorum. Itaque cum inter ceteros ipse Artabanus armatus adsisteret, rex simulat se breviorem loricam habere, iubet Artabanum secum commutare, exuentem se ac nudatum gladio traicit; tum et filios eius corripi iubet. Atque ita egregius adulescens et caedem patris et necem fratris et se ab insidiis Artabani vindicavit.

2. Dum haec in Persis geruntur, interea Graecia omnis ducibus Lacedaemoniis et Atheniensibus in duas divisa partes ab externis bellis velut in viscera sua arma convertit. Fiunt igitur de uno populo duo corpora, et eorundem castrorum homines in duos hostiles exercitus dividuntur. Hinc Lacedaemonii communia quondam civitatum auxilia ad vires suas trahere, inde Athenienses, et vetustate gentis et gestis rebus inlustres propriis viribus confidebant. Atque ita duo potentissimi Graeciae populi institutis Solonis et Lycurgi legibus pares ex aemulatione virium in bellum ruebant. Namque Lycurgus cum fratri suo Polydectae, Spartanorum regi, successisset regnumque sibi vindicare potuisset, Charillo, filio eius, qui natus postumus erat, cum ad aetatem adultam pervenisset, regnum summa fide restituit, ut intellegerent omnes, quanto plus apud bonos pietatis iura quam omnes opes valerent. Medio igitur tempore, dum infans convalescit tutelamque eius administrat, non habentibus Spartanis leges instituit, non inventione earum magis, quam exemplo clarior: siquidem nihil lege ulla in alios sanxit, cuius non ipse primus in se documentum daret. Populum in obsequia principum, principes ad iustitiam imperiorum firmavit. omnibus suasit, existimans laborem militiae adsidua frugalitatis consuetudine faciliorem fore. Emi singula non pecunia, sed conpensatione mercium iussit. Auri argentique usum velut omnium scelerum materiam sustulit.

3. Administrationem rei publicae per ordines divisit: regibus potestatem bellorum, magistratibus iudicia et annuos successores, senatui custodiam legum, populo sublegendi senatum vel creandi quos vellet magistratus potestatem permisit. Fundos omnium aequaliter inter omnes divisit, ut aequata patrimonia neminem potentiorem altero redderent. Convivari omnes publice iussit, ne cuius divitiae vel luxuria in occulto essent. Iuvenibus non amplius una veste uti toto anno permissum, nec quemquam cultius quam alterum progredi ne epulari opulentius, ne imitatio in luxuriam verteretur. Pueros puberes non in forum, sed in agrum deduci praecepit, ut primos annos non in luxuria, sed in opere et in laboribus agerent. Nihil eos somni causa substernere et vitam sine pulmento degere neque prius in urbem redire, quam viri facti essent, statuit. Virgines sine dote nubere iussit, ut uxores eligerentur, non pecuniae, severiusque matrimonia sua viri coercerent, cum nullis frenis dotis tenerentur. Maximum honorem non divitum et potentium, sed pro gradu aetatis senum esse voluit, nec sane usquam terrarum locum honoratiorem senectus habet. Haec quoniam primo solutis antea moribus dura videbat esse, auctorem eorum Apollinem Delphicum fingit et inde se ea ex praecepto numinis detulisse, ut consuescendi taedium metus religionis vincat. Dein ut aeternitatem legibus suis daret, iure iurando obligat civitatem, nihil eos de eius legibus mutaturos, priusque reverteretur, et simulat se ad oraculum Delphicum proficisci, consulturum quid addendum mutandumque legibus videretur.Proficiscitur autem Cretam ibique perpetuum exsilium egit abicique in mare ossa sua moriens iussit, ne relatis Lacedaemonem solutos se Spartani religione iuris iurandi in dissolvendis legibus arbitrarentur.

4. His igitur moribus ita brevi civitas convaluit, ut, cum Messeniis propter stupratas virgines suas in sollemni Messeniorum sacrificio bellum intulissent, gravissima se exsecratione obstrinxerint, non prius quam Messeniam expugnassent reversuros, tantum sibi vel de viribus suis vel de fortuna spondentes. Quae res initium dissensionis Graeciae et intestini belli causa et origo fuit. Itaque cum contra praesumptionem suam annis X in obsidione urbis tenerentur et querelis uxorum post tam longam viduitatem revocarentur, veriti ne hac perseverantia belli gravius sibi quam Messeniis nocerent. Quippe illis quantum iuventutis bello intercidat, mulierum fecunditate suppleri, sibi et belli damna adsidua et fecunditatem uxorum abstinentibus viris nullam esse; itaque legunt iuvenes ex eo genere militum, qui post ius iurandum in supplementum venerant, quibus Spartam remissis promiscuos omnium feminarum concubitus permisere, maturiorem futuram conceptionem rati, si eam singulae per plures viros experirentur. Ex his nati ob notam materni pudoris Partheniae vocati. Qui cum ad annos XXX pervenissent, metu inopiae (nulli enim pater existebat, cuius in patrimonium successio speraretur) ducem Phalantum adsumunt, filium Arati, qui auctor Spartanis fuerat iuventutis ad generandam subolem domum remittendae, ut, sicuti dudum patrem eius nascendi auctorem habuissent, sic ipsum spei ac dignitatis suae haberent. Itaque nec salutatis matribus, e quarum adulterio infamiam collegisse videbantur, ad sedes inquirendas proficiscuntur; diuque et per varios casus iactati tandem in Italiam deferuntur et occupata arce Tarentinorum, expugnatis veteribus incolis, sedes ibi constituunt. Sed post annos plurimos dux eorum Phalantus per seditionem in exsilium proturbatus Brundisium se contulit, quo expulsi sedibus suis veteres Tarentini concesserant. His moriens persuadet, ut ossa sua postremasque reliquias conterant et tacite spargi in foro Tarentinorum curent; hoc enim modo recuperare illos patriam suam posse Apollinem Delphis cecinisse. Illi arbitrantes eum iin ultionem sui civium fata prodidisse praeceptis paruere. Sed oraculi diversa sententia fuerat. Perpetuitatem enim urbis, non amissionem hoc facto promiserat. Ita ducis exsulis consilio et hostium ministerio possessio Tarentina Partheniis in aeternum fundata, ob cuius beneficii memoriam Phalanto divinos honores decrevere.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License