Marcus Iunianus Iustinus
Epitome Historiarum Philippicarum P. Trogi

LIBER XI

Capp. X-XII

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capp. X-XII

10. Post haec opes Darii divitiarumque adparatum contemplatus admiratione tantarum rerum capitur. Tunc primum luxuriosa convivia et magnificentiam epularum sectari, tunc et Barsinen captivam diligere propter formae pulchritudinem coepit, a qua postea susceptum puerum Herculem vocavit. Memor tamen adhuc Darium vivere Parmeniona ad occupandam Persica classem aliosque amicos ad recipiendas Asiae civitates misit, quae statim audita fama victoriae ipsis Darii praefectis cum auri magno pondere tradentibus se in potestatem victorum venerunt. Tunc in Syriam proficiscitur, ubi obvios cum infulis multos Orientis reges habuit. Ex his pro meritis singulorum alios in societatem recepit, aliis regnum ademit suffectis in loca eorum novis regibus. Insignis praeter ceteros fuit Abdalonymus, rex ab Alexandro Sidoniae constitutus, quem Alexander, cum operam oblocare ad puteos exhauriendos hortosque inrigandos solitus esset, misere vitam exhibentem regem fecerat spretis nobilibus, ne generis id, non dantis beneficium putarent. Tyriorum civitas cum coronam auream magni ponderis per legatos in titulum gratulationis Alexandro misisset, grate munere accepto Tyrum se ire velle ad vota Herculi reddenda dixit. Cum legati rectius id eum Tyro Vetere et antiquiore templo facturum dicerent, deprecantes eius introitum, ita exarsit, ut urbi excidium minaretur; confestimque exercitu insulae adplicato, non minus animosis Tyriis fiducia Karthaginiensium, bello excipitur. Augebat enim Tyriis animos Didonis exemplum, quae Karthagine condita tertiam partem orbis quaesisset, turpe ducentes, si feminis suis plus animi fuisset in imperio quaerendo quam sibi in tuenda libertate. Amota igitur inbelli aetate Karthaginem et arcessitis mox auxiliis non magno post tempore per proditionem capiuntur.

11. Inde Rhodum Alexander, Aegyptum Ciliciamque sine certamine recepit. Ad Iovem deinde Hammonem pergit consulturus et de eventu futurorum et de origine sua. Namque mater eius Olympias confessa viro suo Philippo fuerat, Alexandrum non ex eo se, sed ex serpente ingentis magnitudinis concepisse. Denique Philippus ultimo prope vitae suae tempore filium suum non esse palam praedicaverat. Qua ex causa Olympiada velut stupri conpertam repudio dimiserat. Igitur Alexander cupiens originem divinitatis adquirere, simul et matrem infamia liberare, per praemissos subornat antistites, quid sibi responderi vellet. Ingredientem templum statim antistites ut Hammonis filium salutant. Ille laetus dei adoptione hoc se patre censeri iubet. Rogat deinde, an omnes interfectores parentis sui sit ultus. Respondetur patrem eius nec interfici posse nec mori; regis Philippi plene peractam ultionem. Tertia interrogatione poscenti victoriam omnium bellorum terrarum dari respondetur. Comitibus quoque suis responsum, ut Alexandrum pro deo, non pro rege colerent. Hinc illi aucta insolentia mirusque animo increvit tumor exempta comitate, quam et Graecorum litteris et Macedonum institutis didicerat. Reversus ab Hammone Alexandream condidit et coloniam Macedonum caput esse Aegypti iubet.

12. Darius cum Babyloniam perfugisset, per epistulas Alexandrum precatur, redimendarum sibi captivarum potestatem faciat, inque eam rem magnam pecuniam pollicetur. Sed Alexander pretium captivarum regnum omne, non pecuniam petit. Interiecto tempore aliae epistulae Darii Alexandro redduntur, quibus filiae matrimonium et regni portio offertur. Sed Alexander sua sibi dari rescripsit iussitque supplicem venire, regni arbitria victori permittere. Tunc spe pacis amissa bellum Darius reparat et cum quadringentis milibus peditum, centum milibus equitum obviam vadit Alexandro. In itinere nuntiatur uxorem eius ex conlisione abiecti partus decessisse, eiusque mortem inlacrimatum Alexandrum exequiasque benigne prosecutum, idque eum non amoris, sed humanitatis causa fecisse; nam semel tantum eam Alexandro visam esse, cum matrem parvulasque filias eius frequenter consolaretur. Tunc se ratus vere victum, cum post proelia etiam beneficiis ab hoste superaretur, gratumque sibi esse, si vincere nequeat, quod a tali potissimum vinceretur. Scribit itaque et tertias epistulas et gratias agit, quod nihil in suos hostile fecerit. Offert deinde et maiorem partem regni usque Euphratem flumen et alteram filiam uxorem, pro reliquis captivis XXX milia talentum. Ad haec Alexander gratiarum actionem ab hoste supervacaneam esse respondit; nec a se quicquam factum in hostis adulationem, nec quod in dubios belli exitus aut in leges pacis sibi lenocinia quaereret, sed animi magnitudine, qua didicerit adversus vires hostium, non adversus calamitates contendere; pollicetutque praestaturum se ea Dario, si secundus sibi, non par haberi velit. Ceterum neque mundum posse duobus solibus regi, nec orbem summa duo regna salvo statu terrarum habere. Proinde aut deditionem ea die aut posteram aciem paret; nec polliceatur sibi aliam, quam sit expertus, victoriam.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License