|
LIBER I
[1] Saepe et multum hoc
mecum cogitavi, bonine an mali plus attulerit hominibus et civitatibus copia
dicendi ac summum eloquentiae studium. Nam cum et nostrae rei publicae
detrimenta considero et maximarum civitatum veteres animo calamitates colligo,
non minimam video per disertissimos homines invectam partem incommodorum; cum
autem res ab nostra memoria propter vetustatem remotas ex litterarum monumentis
repetere instituo, multas urbes constitutas, plurima bella restincta,
firmissimas societates, sanctissimas amicitias intellego cum animi ratione tum
facilius eloquentia comparatas.
Ac me quidem diu cogitantem ratio ipsa
in hanc potissimum sententiam ducit, ut existimem sapientiam sine eloquentia parum
prodesse civitatibus, eloquentiam vero sine sapientia nimium obesse plerumque,
prodesse numquam. Quare si quis omissis rectissimis atque honestissimis studiis
rationis et officii consumit omnem operam in exercitatione dicendi, is inutilis
sibi, perniciosus patriae civis alitur; qui vero ita sese armat eloquentia, ut
non oppugnare commoda patriae, sed pro his propugnare possit, is mihi vir et
suis et publicis rationibus utilissimus atque amicissimus civis fore videtur.
[2] Ac si volumus huius
rei, quae vocatur eloquentia, sive artis sive studii sive exercitationis
cuiusdam sive facultatis ab natura profectae considerare principium, reperiemus
id ex honestissimis causis natum atque optimis rationibus profectum.
Nam fuit quoddam tempus, cum in agris
homines passim bestiarum modo vagabantur et sibi victu fero vitam propagabant
nec ratione animi quicquam, sed pleraque viribus corporis administrabant,
nondum divinae religionis, non humani officii ratio colebatur, nemo nuptias
viderat legitimas, non certos quisquam aspexerat liberos, non, ius aequabile
quid utilitatis haberet, acceperat. Ita propter errorem atque inscientiam caeca
ac temeraria dominatrix animi cupiditas ad se explendam viribus corporis
abutebatur, perniciosissimis satellitibus.
Quo tempore quidam magnus videlicet vir
et sapiens cognovit, quae materia esset et quanta ad maximas res opportunitas
in animis inesset hominum, si quis eam posset elicere et praecipiendo meliorem
reddere; qui dispersos homines in agros et in tectis silvestribus abditos
ratione quadam conpulit unum in locum et congregavit et eos in unam quamque rem
inducens utilem atque honestam primo propter insolentiam reclamantes, deinde
propter rationem atque orationem studiosius audientes ex feris et inmanibus mites
reddidit et mansuetos.
[3] Ac mihi quidem hoc
nec tacita videtur nec inops dicendi sapientia perficere potuisse, ut homines a
consuetudine subito converteret et ad diversas rationes vitae traduceret.
Age vero urbibus constitutis, ut fidem
colere et iustitiam retinere discerent et aliis parere sua voluntate
consuescerent ac non modo labores excipiendos communis commodi causa, sed etiam
vitam amittendam existimarent, qui tandem fieri potuit, nisi homines ea, quae
ratione invenissent, eloquentia persuadere potuissent? Profecto nemo nisi gravi
ac suavi commotus oratione, cum viribus plurimum posset, ad ius voluisset sine
vi descendere, ut inter quos posset excellere, cum iis se pateretur aequari et
sua voluntate a iucundissima consuetudine recederet, quae praesertim iam
naturae vim optineret propter vetustatem.
Ac primo quidem sic et nata et progressa
longius eloquentia videtur et item postea maximis in rebus pacis et belli cum
summis hominum utilitatibus esse versata; postquam vero commoditas quaedam,
prava virtutis imitatrix, sine ratione officii dicendi copiam consecuta est,
tum ingenio freta malitia pervertere urbes et vitas hominum labefactare
assuevit.
Atque huius quoque exordium mali,
quoniam principium boni diximus, explicemus.
[4] Veri simillimum
mihi videtur quodam tempore neque in publicis rebus infantes et insipientes
homines solitos esse versari nec vero ad privatas causas magnos ac disertos
homines accedere, sed cum a summis viris maximae res administrarentur, arbitror
alios fuisse non incallidos homines, qui ad parvas controversias privatorum
accederent. Quibus in controversiis cum saepe a mendacio contra verum stare
homines consuescerent, dicendi assiduitas induit audaciam, ut necessario
superiores illi propter iniurias civium resistere audacibus et opitulari suis
quisque necessariis cogeretur. Itaque cum in dicendo saepe par, nonnumquam
etiam superior visus esset is, qui omisso studio sapientiae nihil sibi praeter
eloquentiam comparasset, fiebat, ut et multitudinis et suo iudicio dignus, qui
rem publicam gereret, videretur. Hinc nimirum non iniuria, cum ad gubernacula
rei publicae temerarii atque audaces homines accesserant, maxima ac miserrima
naufragia fiebant. Quibus rebus tantum odii atque invidiae suscepit eloquentia,
ut homines ingeniosissimi, quasi ex aliqua turbida tempestate in portum, sic ex
seditiosa ac tumultuosa vita se in studium aliquod traderent quietum.
Quare mihi videntur postea cetera studia
recta atque honesta per otium concelebrata ab optimis enituisse, hoc vero a
plerisque eorum desertum obsolevisse tempore, quo multo vehementius erat
retinendum et studiosius ad augendum.
[5] Nam quo indignius
rem honestissimam et rectissimam violabat stultorum et improborum temeritas et
audacia summo cum rei publicae detrimento, eo studiosus et illis resistendum
fuit et rei publicae consulendum. Quod nostrum illum non fugit Catonem neque
Laelium neque eorum, ut vere dicam, discipulum Africanum neque Gracchos
Africani nepotes: quibus in hominibus erat summa virtus et summa virtute
amplificata auctoritas et, quae et his rebus ornamento et rei publicae
praesidio esset, eloquentia.
Quare meo quidem animo nihilo minus
eloquentiae studendum est, etsi ea quidam et privatim et publice abutuntur; sed
eo quidem vehementius, ne mali magno cum detrimento bonorum et communi omnium
pernicie plurimum possint, cum praesertim hoc sit unum, quod ad omnes res et
privatas et publicas maxime pertineat, hoc tuta, hoc honesta, hoc inlustris,
hoc eodem vita iucunda fiat. Nam hinc ad rem publicam plurima commoda veniunt,
si moderatrix omnium rerum praesto est sapientia; hinc ad ipsos, qui eam adepti
sunt, laus, honos, dignitas confluit; hinc amicis quoque eorum certissimum et
tutissimum praesidium comparatur.
Ac mihi quidem videntur homines, cum
multis rebus humiliores et infirmiores sint, hac re maxime bestiis praestare,
quod loqui possunt. Quare praeclarum mihi quiddam videtur adeptus is, qui, qua
re homines bestiis praestent, ea in re hominibus ipsis antecellat. Hoc si forte
non natura modo neque exercitatione conficitur, verum etiam artificio quodam
comparatur, non alienum est videre, quae dicant ii, qui quaedam eius rei
praecepta nobis reliquerunt.
Sed antequam de praeceptis oratoriis
dicimus, videtur dicendum de genere ipsius artis, de officio, de fine, de
materia, de partibus. Nam his rebus cognitis facilius et expeditius animus
unius cuiusque ipsam rationem ac viam artis considerare poterit.
[6] Civilis quaedam
ratio est, quae multis et magnis ex rebus constat, eius quaedam magna et ampla
pars est artificiosa eloquentia, quam rhetoricam vocant. Nam neque cum iis
sentimus, qui civilem scientiam eloquentia non putant indigere, et ab iis, qui
eam putant omnem rhetoris vi et artificio contineri, magnopere dissentimus.
Quare hanc oratoriam facultatem in eo genere ponemus, ut eam civilis scientia
partem esse dicamus. Officium autem eius facultatis videtur esse dicere
adposite ad persuasionem; finis persuadere dictione. Inter officium et finem hoc
interest, quod in officio, quid fieri, in fine, quid effici conveniat,
consideratur. Ut medici officium dicimus esse curare ad sanandum apposite,
finem sanare curatione, item, oratoris quid officium et quid finem esse
dicamus, intellegimus, cum id, quod facere debet, officium esse dicimus, illud,
cuius causa facere debet, finem appellamus.
[7] Materiam artis eam
dicimus, in qua omnis ars et ea facultas, quae conficitur ex arte, versatur, ut
si medicinae materiam dicamus morbos ac vulnera, quod in his omnis medicina
versetur, item, quibus in rebus versatur ars et facultas oratoria, eas res
materiam artis rhetoricae nominamus. Has autem res alii plures, alii pauciores
existimarunt. Nam Gorgias Leontinus, antiquissimus fere rhetor, omnibus de
rebus oratorem optime posse dicere existimavit; hic infinitam et inmensam huic
artificio materiam subicere videtur.
Aristoteles autem, qui huic arti plurima
adiumenta atque ornamenta subministravit, tribus in generibus rerum versari
rhetoris officium putavit, d e m o n s t r a t i v o, d e l i b e r a t i v o,
i u d i c i a l i. Demonstrativum est, quod tribuitur in alicuius certae
personae laudem aut vituperationem; deliberativum, quod positum in
disceptatione civili habet in se sententiae dictionem; iudiciale, quod positum
in iudicio habet in se accusationem et defensionem aut petitionem et
recusationem. Et, quemadmodum nostra quidem fert opinio, oratoris ars et
facultas in hac materia tripertita versari existimanda est.
[8 ] Nam Hermagoras
quidem nec quid dicat attendere nec quid polliceatur intellegere videtur, qui
oratoris materiam in causam et in quaestionem dividat, causam esse dicat rem,
quae habeat in se controversiam in dicendo positam cum personarum certarum
interpositione; quam nos quoque oratori dicimus esse adtributam (nam tres eas
partes, quas ante diximus, subponimus, i u d i c i a l e m, d e l i b e r a t i
v a m, d e m o n s t r a t i v a m).
Quaestionem autem eam appellat, quae
habeat in se controversiam in dicendo positam sine certarum personarum
interpositione, ad hunc modum: "ecquid sit bonum praeter honestatem?"
"Verine sint sensus?" "Quae sit mundi forma?" "Quae
sit solis magnitudo?" Quas quaestiones procul ab oratoris officio remotas
facile omnes intellegere existimamus; nam quibus in rebus summa ingenia
philosophorum plurimo cum labore consumpta intellegimus, eas sicut aliquas
parvas res oratori adtribuere magna amentia videtur.
Quodsi magnam in his Hermagoras
habuisset facultatem studio et disciplina comparatam, videretur fretus sua
scientia falsum quiddam constituisse de oratoris artificio et non quid ars, sed
quid ipse posset, exposuisse. Nunc vero ea vis est in homine, ut ei multo
rhetoricam citius quis ademerit, quam philosophiam concesserit: neque eo, quo eius
ars, quam edidit, mihi mendosissime scripta videatur: nam satis in ea videtur
ex antiquis artibus ingeniose et diligenter electas res collocasse et nonnihil
ipse quoque novi protulisse; verum oratori minimum est de arte loqui, quod hic
fecit, multo maximum ex arte dicere, quod eum minime potuisse omnes videmus.
[9] Quare materia
quidem nobis rhetoricae videtur artis ea, quam Aristoteli visam esse diximus;
partes autem eae, quas plerique dixerunt, inventio, dispositio, elocutio,
memoria, pronuntiatio.
I n v e n t i o est excogitatio rerum
verarum aut veri similium, quae causam probabilem reddant;
d i s p o s i t i o est rerum inventarum
in ordinem distributio;
e l o c u t i o est idoneorum verborum
[et sententiarum] ad inventionem accommodatio;
m e m o r i a est firma animi rerum ac
verborum ad inventionem perceptio;
p r o n u n t i a t i o est ex rerum et
verborum dignitate vocis et corporis moderatio.
Nunc his rebus breviter constitutis eas
rationes, quibus ostendere possimus genus et finem et officium huius artis,
aliud in tempus differemus; nam et multorum verborum indigent et non tanto
opere ad artis descriptionem et praecepta tradenda pertinent. Eum autem, qui
artem rhetoricam scribat, de duabus reliquis rebus, materia artis ac partibus,
scribere oportere existimamus. Ac mihi quidem videtur coniuncte agendum de
materia ac partibus. Quare inventio, quae princeps est omnium partium,
potissimum in omni causarum genere, qualis debeat esse, consideretur.
[10]
Omnis res, quae habet in se positam in dictione ac disceptatione aliquam
controversiam, aut facti aut nominis aut generis aut actionis continet
quaestionem. Eam igitur quaestionem, ex qua causa nascitur, constitutionem
appellamus. C o n s t i t u t i o est prima conflictio causarum ex depulsione
intentionis profecta, hoc modo: "Fecisti"; "Non feci" aut
"Iure feci". Cum facti controversia est, quoniam coniecturis causa
firmatur, constitutio coniecturalis appellatur. Cum autem nominis, quia vis
vocabuli definienda verbis est, constitutio definitiva nominatur. Cum vero,
qualis res sit, quaeritur quia et de vi et de genere negotii controversia est,
constitutio generalis vocatur. At cum causa ex eo pendet quia non aut is agere
videtur, quem oportet, aut non cum eo, quicum oportet, aut non apud quos, quo
tempore, qua lege, quo crimine, qua poena oportet, translativa dicitur
constitutio, quia actio translationis et commutationis indigere videtur. Atque
harum aliquam in omne causae genus incidere necesse est; nam in quam rem non
inciderit, in ea nihil esse poterit controversiae. Quare eam ne causam quidem
convenit putari.
[11] Ac
facti quidem controversia in omnia tempora potest tribui, nam quid factum sit,
potest quaeri, hoc modo: occideritne Aiacem Ulixes; et quid fiat, hoc modo:
bonone animo sint erga populum Romanum Fregellani; et quid futurum sit, hoc
modo: si Carthaginem reliquerimus incolumem, num quid sit incommodi ad rem
publicam perventurum.
N o m i n i s est controversia, cum de
facto convenit et quaeritur, id quod factum est quo nomine appelletur. Quo in
genere necesse est ideo nominis esse controversiam, quod de re ipsa non
conveniat; non quod de facto non constet, sed quod id, quod factum sit, aliud
alii videatur esse et idcirco alius alio nomine id appellet. Quare in eiusmodi
generibus definienda res erit verbis et breviter describenda, ut, si quis
sacrum ex privato subripuerit, utrum fur an sacrilegus sit iudicandus; nam id
cum quaeritur, necesse erit definire utrumque, quid sit fur, quid sacrilegus,
et sua descriptione ostendere alio nomine illam rem, de qua agitur, appellare
oportere atque adversarii dicunt.
[12] G e
n e r i s est controversia, cum et, quid factum sit, convenit et, quo id factum
nomine appellari oporteat, constat et tamen, quantum et cuiusmodi et omnino
quale sit, quaeritur, hoc modo: iustum an iniustum, utile an inutile, et omnia,
in quibus, quale sit id, quod factum est, quaeritur sine ulla nominis
controversia.
Huic generi Hermagoras partes quattuor
subposuit, deliberativam, demonstrativam, iudicialem, negotialem. Quod eius, ut
nos putamus, non mediocre peccatum reprehendendum videtur, verum brevi, ne aut,
si taciti praeterierimus, sine causa non secuti putemur aut, si diutius in hoc
constiterimus, moram atque impedimentum reliquis praeceptis intulisse videamur.
Si deliberatio et demonstratio genera
sunt causarum, non possunt recte partes alicuius generis causae putari; eadem
enim res alii genus esse, alii pars potest, eidem genus esse et pars non
potest. Deliberatio autem et demonstratio genera sunt causarum. Nam aut nullum
causae genus est aut iudiciale solum aut et iudiciale et demonstrativum et
deliberativum. Nullum dicere causae esse genus, cum causas esse multas dicat et
in eas praecepta det, amentia est; unum iurididiciale autem solum esse qui
potest, cum deliberatio et demonstratio neque ipsae similes inter se sint et ab
iudiciali genere plurimum dissideant et suum quaeque finem habeat, quo referri
debeat? Relinquitur ergo, ut omnia tria genera sint causarum. [Deliberatio et
demonstratio non possunt recte partes alicuius generis causae putari. Male
igitur eas generalis constitutionis partes esse dixit.]
[13]
Quodsi generis causae partes non possunt recte putari, multo minus recte partis
causae partes putabuntur. Pars autem causae est constitutio omnis; non enim
causa ad constitutionem, sed constitutio ad causam adcommodatur. At
demonstratio et deliberatio generis causae partes non possunt recte putari,
quod ipsa sunt genera; multo igitur minus recte partis eius, quae hic dicitur,
partes putabuntur.
Deinde si constitutio et ipsa et pars
eius quaelibet intentionis depulsio est, quae intentionis depulsio non est, ea
nec constitutio nec pars constitutionis est: [at si, quae intentionis depulsio
non est, ea nec constitutio nec pars constitutionis est,] deliberatio et
demonstratio neque constitutio nec pars constitutionis est. [Si igitur
constitutio et ipsa et pars eius intentionis depulsio est, deliberatio et
demonstratio neque constitutio neque pars constitutionis est.] Placet autem
ipsi constitutionem intentionis esse depulsionem; placeat igitur oportet
demonstrationem et deliberationem non esse constitutionem nec partem
constitutionis. Atque hoc eodem urguebitur, sive constitutionem primam causae
accusatoris confirmationem dixerit sive defensoris primam deprecationem; nam
eum eadem omnia incommoda sequentur.
[14]
Deinde coniecturalis causa non potest simul ex eadem parte eodem in genere et coniecturalis
esse et definitiva. Nec definitiva causa potest simul ex eadem parte eodem in
genere et definitiva esse et translativa. Et omnino nulla constitutio nec pars
constitutionis potest simul et suam habere et alterius in se vim continere,
ideo quod una quaeque ex se et ex sua natura simpliciter consideratur, altera
assumpta numerus constitutionum duplicatur, non vis constitutionis augetur. At
deliberativa causa simul ex eadem parte eodem in genere et coniecturalem et
generalem et definitivam et translativam solet habere constitutionem et unam
aliquam et plures nonnumquam. Ergo ipsa neque constitutio est nec pars
constitutionis. Idem in demonstratione solet usu venire. Genera igitur, ut ante
diximus, haec causarum putanda sunt, non partes alicuius constitutionis.
Haec ergo constitutio, quam generalem
nominamus, partes videtur nobis duas habere, iuridicialem et negotialem.
Iuridicialis est, in qua aequi et recti natura aut praemii aut poenae ratio
quaeritur; negotialis, in qua, quid iuris ex civili more et aequitate sit,
consideratur; cui diligentiae praeesse apud nos iure consulti existimantur.
[15] Ac
iudicialis quidem ipsa [et] in duas tribuitur partes, absolutam et adsumptivam.
A b s o l u t a est, quae ipsa in se continet iuris et iniuriae quaestionem; a
d s u m p t i v a, quae ipsa ex se nihil dat firmi ad recusationem, foris autem
aliquid defensionis adsumit. Eius partes sunt quattuor, concessio, remotio
criminis, relatio criminis, comparatio.
C o n c e s s i o est, cum reus non id,
quod factum est, defendit, sed ut ignoscatur, postulat. Haec in duas partes
dividitur, purgationem et deprecationem.
P u r g a t i o est, cum factum
conceditur, culpa removetur. Haec partes habet tres, inprudentiam, casum,
necessitatem.
D e p r e c a t i o est, cum et consulto
peccasse reus se confitetur et tamen, ut ignoscatur, postulat; quod genus
perraro potest accidere.
R e m o t i o criminis est, cum id
crimen, quod infertur, ab se et ab sua culpa et potestate in alium reus
removere conatur. Id dupliciter fieri poterit, si aut causa aut factum in alium
transferetur.
Causa transferetur, cum aliena dicitur
vi et potestate factum, factum autem, cum alius aut debuisse aut potuisse
facere dicitur.
R e l a t i o c r i m i n i s est, cum
ideo iure factum dicitur, quod aliquis ante iniuria lacessierit.
C o m p a r a t i o est, cum aliud
aliquid factum rectum aut utile contenditur, quod ut fieret, illud, quod
arguitur, dicitur esse commissum.
[16] In
quarta constitutione, quam translativam nominamus, eius constitutionis est
controversia, cum aut quem aut quicum aut quomodo aut apud quos aut quo iure
aut quo tempore agere oporteat, quaeritur aut omnino aliquid de commutatione
aut infirmatione actionis agitur. Huius constitutionis Hermagoras inventor esse
existimatur, non quo non usi sint ea veteres oratores saepe multi, sed quia non
animadverterunt artis scriptores eam superiores nec rettulerunt in numerum
constitutionum. Post autem ab hoc inventam multi reprehenderunt, quos non tam
inprudentia falli putamus (res enim perspicua est) quam invidia atque
obrectatione quadam inpediri.
Et constitutiones quidem et earum partes
exposuimus, exempla autem cuiusque generis tum commodius exposituri videamur,
cum in unum quodque eorum argumentorum copiam dabimus; nam argumentandi ratio
dilucidior erit, cum et ad genus et ad exemplum causae statim poterit
accommodari.
[17]
Constitutione causae reperta statim placet considerare, utrum causa sit simplex
an iuncta; et si iuncta erit, utrum sit ex pluribus quaestionibus iuncta an ex
aliqua comparatione. simplex est, quae absolutam in se continet unam
quaestionem, hoc modo: "Corinthiis bellum indicamus an non?"
Coniuncta ex pluribus quaestionibus, in qua plura quaeruntur, hoc pacto:
"Utrum Carthago diruatur an Carthaginiensibus reddatur an eo colonia
deducatur". Ex comparatione, in qua per contentionem, utrum potius aut
quid potissimum [sit], quaeritur, ad hunc modum: "Utrum exercitus in
Macedoniam contra Philippum mittatur, qui sociis sit auxilio, an teneatur in
Italia, ut quam maximae contra Hannibalem copiae sint".
Deinde considerandum est, in ratione an
in scripto sit controversia; nam scripti controversia est ea, quae ex
scriptionis genere nascitur. Eius autem genera quae separata sunt a
constitutionibus, quinque sunt. Nam tum verba ipsa videntur cum sententia
scriptoris dissidere, tum inter se duae leges aut plures discrepare, tum id,
quod scriptum est, duas aut plures res significare, tum ex eo, quod scriptum
est, aliud, quod non scriptum est, invenire, tum vis verbi quasi in definitiva
constitutione, in quo posita sit, quaeri. Quare primum genus de scripto et
sententia, secundum ex contrariis legibus, tertium ambiguum, quartum
ratiocinativum, quintum definitivum nominamus.
[18] R a
t i o est autem, cum omnis quaestio non in scriptione, sed in aliqua
argumentatione consistit.
Ac tum, considerato genere causae,
[cognita constitutione,] cum simplexne an iuncta sit intellexeris et scripti an
rationis habeat controversiam videris, deinceps erit videndum, quae quaestio,
quae ratio, quae iudicatio, quod firmamentum causae sit; quae omnia a
constitutione proficiscantur oportet.
Q u a e s t i o est ea, quae ex
conflictione causarum gignitur controversia, hoc modo: "Non iure fecisti";
"Iure feci". Causarum autem est conflictio, in qua constitutio
constat. Ex ea igitur nascitur controversia, quam quaestionem dicimus, haec:
"Iurene fecerit?"
R a t i o est ea, quae continet causam,
quae si sublata sit, nihil in causa controversiae relinquatur, hoc modo, ut
docendi causa in facili et pervulgato exemplo consistamus: Orestes si accusetur
matricidii, nise hoc dicat "iure feci; illa enim patrem meum
occiderat", non habet defensionem. Qua ratione sublata omnis controversia
quoque sublata sit. Ergo eius causae ratio est, quod illa Agamemnonem
occiderit.
I u d i c a t i o est, quae ex
infirmatione [et confirmatione] rationis nascitur controversia. Nam sit ea
nobis exposita ratio, quam paulo ante exposuimus: "Illa enim meum,"
inquit, "patrem occiderat"; "At non," inquiet adversarius,
"abs te filio matrem necari oportuit; potuit enim sine tuo scelere illius
factum puniri". Ex hac deductione rationis illa summa nascitur
controversia, quam iudicationem appellamus. Ea est huiusmodi: rectumne fuerit
ab Oreste matrem occidi, cum illa Orestis patrem occidisset.
[19] F i
r m a m e n t u m est firmissima argumentatio defensoris et appositissima ad
iudicationem; ut si velit Orestes dicere eiusmodi animum matris suae fuisse in
patrem suum, in se ipsum ac sorores, in regnum, in famam generis et familiae,
ut ab ea poenas liberi sui potissimum petere debuerint.
Et in ceteris quidem constitutionibus ad
hunc modum iudicationes reperiuntur; in coniecturali autem constitutione, quia
ratio non est - factum enim non conceditur -, non potest ex deductione rationis
nasci iudicatio. Quare necesse est eandem esse quaestionem et iudicationem:
"Factum est?", "Non est factum?", "Factumne sit?"
Quot autem in causa constitutiones aut earum partes erunt, totidem necesse erit
quaestiones, rationes, iudicationes, firmamenta reperire.
Tum his omnibus in causa repertis
denique singulae partes totius causae considerandae sunt. Nam non ut quidque
dicendum primum est, ita primum animadvertendum videtur; ideo quod illa, quae
prima dicuntur, si vehementer velis congruere et cohaerere cum causa, ex iis
ducas oportet, quae post dicenda sunt. Quare cum iudicatio et ea, quae ad
iudicationem oportet argumenta invenire, diligenter erunt artificio reperta,
cura et cogitatione pertractata, tum denique ordinandae sunt ceterae partes
orationis.
Eae partes sex esse omnino nobis
videntur: exordium, narratio, partitio, confirmatio, reprehensio, conclusio.
Nunc quoniam exordium princeps debet
esse, nos quoque primum in rationem exordiendi praecepta dabimus.
[20] E x
o r d i u m est oratio animum auditoris idonee comparans ad reliquam dictionem:
quod eveniet, si eum benivolum, attentum, docilem confecerit. Quare qui bene
exordiri causam volet, eum necesse est genus suae causae diligenter ante
cognoscere.
Genera causarum quinque sunt: honestum,
admirabile, humile, anceps, obscurum.
H o n e s t u m causae genus est, cui
statim sine oratione nostra favet auditoris animus;
a d m i r a b i l e, a quo est alienatus
animus eorum, qui audituri sunt;
h u m i l e, quod neglegitur ab auditore
et non magno opere adtendendum videtur;
a n c e p s, in quo aut iudicatio dubia
est aut causa et honestatis et turpitudinis particeps, ut et benivolentiam
pariat et offensionem;
o b s c u r u m, in quo aut tardi
auditores sunt aut difficilioribus ad cognoscendum negotiis causa est
implicata.
Quare cum tam diversa sint genera
causarum, exordiri quoque dispari ratione in uno quoque dispari ratione in uno
quoque genere necesse est. Igitur exordium in duas partes dividitur, in
principium et insinuationem.
P r i n c i p i u m est oratio perspicue
et protinus perficiens auditorem benivolum aut docilem aut attentum.
I n s i n u a t i o est oratio quadam
dissimulatione et circumitione obscure subiens auditoris animum.
[21] In
admirabili genere causae, si non omnino infesti auditores erunt, principio
benivolentiam comparare licebit. Sin erunt vehementer abalienati, confugere
necesse erit ad insinuationem. Nam ab iratis si perspicue pax et benivolentia
petitur, non modo ea non invenitur, sed augetur atque inflammatur odium. In
humili autem genere causae contemptionis tollendae causa necesse est attentum
efficere auditorem. Anceps genus causae si dubiam iudicationem habebit, ab ipsa
iudicatione exordiendum est. Sin autem partem turpitudinis, partem honestatis
habebit, benivolentiam captare oportebit, ut in genus honestum causa translata
videatur. Cum autem erit honestum causae genus, vel praeteriri principium
poterit vel, si commodum fuerit, aut a narratione incipiemus aut a lege aut ab
aliqua firmissima ratione nostrae dictionis; sin uti principio placebit,
benivolentiae partibus utendum est, ut id, quod est, augeatur. In obscuro
causae genere per principium dociles auditores efficere oportebit.
Nunc quoniam quas res exordio conficere
oporteat dictum est, reliquum est, ut ostendatur, quibus quaeque rationibus res
confici possit.
[22]
Benivolentia quattuor ex locis comparatur: ab nostra, ab adversariorum, ab
iudicum persona, a causa.
Ab nostra, si de nostris factis et
officiis sine arrogantia dicemus; si crimina inlata et aliquas minus honestas
suspiciones iniectas diluemus; si, quae incommoda acciderint aut quae instent
difficultates proferemus; si prece et obsecratione humili ac supplici utemur.
Ab adversariorum autem, si eos aut in
odium aut in invidiam aut in contemptionem adducemus. In odium ducentur, si
quod eorum spurce, superbe, crudeliter, malitiose factum proferetur; in
invidiam, si vis eorum, potentia, divitiae, cognatio [pecuniae] proferentur
atque eorum usus arrogans et intolerabilis, ut his rebus magis videantur quam
causae suae confidere; in contemptionem adducentur, si eorum inertia,
neglegentia, ignavia, desidiosum studium et luxuriosum otium proferetur.
Ab auditorum persona benivolentia
captabitur, si res ab iis fortiter, sapienter, mansuete gestae proferentur, ut
ne qua assentatio nimia significetur, si de iis quam honesta existimatio
quantaque eorum iudicii et auctoritatis exspectatio sit ostendetur.
Ab rebus, si nostram causam laudando
extollemus, adversariorum causam per contemptionem deprimemus.
[23]
Attentos autem faciemus, si demonstrabimus ea, quae dicturi erimus, magna,
nova, incredibilia esse, aut ad omnes aut ad eos, qui audient, aut ad aliquos
inlustres homines aut ad deos inmortales aut ad summam rem publicam pertinere;
et si pollicebimur nos brevi nostram causam demonstraturos atque exponemus
iudicationem aut iudicationes, si plures erunt.
Dociles auditores faciemus, si aperte et
breviter summam causae exponemus, hoc est, in quo consistat controversia. Nam
et, cum docilem velis facere, simul attentum facias oportet. Nam is est maxime
docilis, qui attentissime est paratus audire.
Nunc insinuationes quemadmodum tractari
conveniat, deinceps dicendum videtur. Insinuatione igitur utendum est, cum
admirabile genus causae est, hoc est, ut ante diximus, cum animus auditoris
infestus est. Id autem tribus ex causis fit maxime: si aut inest in ipsa causa
quaedam turpitudo aut ab iis, qui ante dixerunt, iam quiddam auditori persuasum
videtur aut eo tempore locus dicendi datur, cum iam illi, quos audire oportet,
defessi sunt audiendo. Nam ex hac quoque re non minus quam ex primis duabus in
oratore nonnumquam animus auditoris offenditur.
[24] Si
causae turpitudo contrahit offensionem, aut pro eo homine, in quo offenditur,
alium hominem, qui diligitur, interponi oportet; aut pro re, in qua offenditur,
aliam rem, quae probatur; aut pro re hominem aut pro homine rem, ut ab eo, quod
odit, ad id, quod diligit, auditoris animus traducatur; et dissimulare te id
defensurum, quod existimeris; deinde, cum iam mitior factus erit auditor,
ingredi pedetemptim in defensionem et dicere ea, quae indignentur adversarii,
tibi quoque indigna videri; deinde, cum lenieris eum, qui audiet, demonstrare,
nihil eorum ad te pertinere et negare quicquam de adversariis esse dicturum,
neque hoc neque illud, ut neque aperte laedas eos, qui diliguntur, et tamen id
obscure faciens, quoad possis, alienes ab eis auditorum voluntatem; et
aliquorum iudicium simili de re aut auctoritatem proferre imitatione dignam;
deinde eandem aut consimilem aut maiorem aut minorem agi rem in praesenti
demonstrare.
[25] Sin
oratio adversariorum fidem videbitur auditoribus fecisse - id quod ei, qui
intellegit, quibus rebus fides fiat, facile erit cognitu - oportet aut de eo,
quod adversarii firmissimum sibi putarint et maxime ii, qui audient, probarint,
primum te dicturum polliceri, aut ab adversarii dicto exordiri et ab eo
potissimum, quod ille nuperrime dixerit, aut dubitatione uti, quid primum dicas
aut cui potissimum loco respondeas, cum admiratione. Nam auditor cum eum, quem
adversarii perturbatum putat oratione, videt animo firmissimo contra dicere
paratum, plerumque se potius temere assensisse quam illum sine causa confidere
arbitratur.
Sin auditoris studium defatigatio
abalienavit a causa, te brevius, quam paratus fueris, esse dicturum commodum
est polliceri; non imitaturum adversarium. Sin res dabit, non inutile est ab
aliqua re nova aut ridicula incipere aut ex tempore quae nata sit, quod genus
strepitu, acclamatione; aut iam parata, quae vel apologum vel fabulam vel
aliquam contineat inrisionem; aut si rei dignitas adimet iocandi facultatem,
aliquid triste, novum, horribile statim non incommodum est inicere. Nam, ut
cibi satietas et fastidium aut subamara aliqua re relevatur aut dulci
mitigatur, sic animus defessus audiendo aut admiratione integratur aut risu
novatur. Ac separatim quidem, quae de principio et de insinuatione dicenda
videbantur, haec fere sunt; nunc quiddam brevi communiter de utroque
praecipiendum videtur.
Exordium sententiarum et gravitatis
plurimum debet habere et omnino omnia, quae pertinent ad dignitatem, in se
continere, propterea quod id optime faciendum est, quod oratorem auditori
maxime commendat; splendoris et festivitatis et concinnitudinis minimum,
propterea quod ex his suspicio quaedam apparationis atque artificiosae
diligentiae nascitur, quae maxime orationi fidem, oratori adimit auctoritatem.
[26]
Vitia vero haec sunt certissima exordiorum, quae summo opere vitare oportebit:
vulgare, commune, commutabile, longum, separatum, translatum, contra praecepta.
Vulgare est, quod in plures causas potest accommodari, ut convenire videatur.
Commune, quod nihilo minus in hanc quam in contrariam partem causae potest
convenire. Commutabile, quod ab adversario potest leviter mutatum ex contraria
parte dici. Longum est, quod pluribus verbis aut sententiis ultra quam satis
est producitur. Separatum, quod non ex ipsa causa ductum est nec sicut aliquod
membrum adnexum orationi. Translatum est, quod aliud conficit, quam causae
genus postulat: ut si qui docilem faciat auditorem, cum benivolentiam causa
desideret, aut si principio utatur, cum insinuationem res postulet. Contra
praecepta est, quod nihil eorum efficit, quorum causa de exordiis praecepta
traduntur; hoc est, quod eum, qui audit, neque benivolum neque attentum neque
docilem efficit, aut, quo nihil profecto peius est, ut contra sit, facit. Ac de
exordio quidem satis dictum est.
[27] N a
r r a t i o est rerum gestarum aut ut gestarum expositio.
Narrationum genera tria sunt: unum genus
est, in quo ipsa causa et omnis ratio controversiae continetur; alterum, in quo
digressio aliqua extra causam aut criminationis aut similitudinis aut
delectationis non alienae ab eo negotio, quo de agitur, aut amplificationis
causa interponitur. Tertium genus est remotum a civilibus causis, quod
delectationis causa non inutili cum exercitatione dicitur et scribitur.
Eius partes sunt duae, quarum altera in
negotiis, altera in personis maxime versatur.
Ea, quae in negotiorum expositione
posita est, tres habet partes: fabulam, historiam, argumentum.
F a b u l a est, in qua nec verae nec
veri similes res continentur, cuiusmodi est: "Angues ingentes alites,
iuncti iugo...".
H i s t o r i a est gesta res, ab
aetatis nostrae memoria remota; quod genus: "Appius indixit
Carthaginiensibus bellum".
A r g u m e n t |