|
LIBER II
[1] Crotoniatae
quondam, cum florerent omnibus copiis et in Italia cum primis beati
numerarentur, templum Iunonis, quod religiosissime colebant, egregiis picturis
locupletare voluerunt. Itaque Heracleoten Zeuxin, qui tum longe ceteris
excellere pictoribus existimabatur, magno pretio conductum adhibuerunt.
Is et ceteras conplures tabulas pinxit, quarum nonnulla pars usque ad nostram
memoriam propter fani religionem remansit, et, ut excellentem muliebris formae
pulchritudinem muta in se imago contineret, Helenae pingere simulacrum velle
dixit; quod Crotoniatae, qui eum muliebri in corpore pingendo plurimum aliis
praestare saepe accepissent, libenter audierunt. Putaverunt enim, si, quo
in genere plurimum posset, in eo magno opere elaborasset, egregium sibi opus
illo in fano relicturum.
[2] Neque tum eos illa
opinio fefellit. Nam Zeuxis ilico quaesivit ab iis, quasnam virgines
formosas haberent. Illi autem statim hominem deduxerunt in palaestram
atque ei pueros ostenderunt multos, magna praeditos dignitate. Etenim
quodam tempore Crotoniatae multum omnibus corporum viribus et dignitatibus
antisteterunt atque honestissimas ex gymnico certamine victorias domum cum laude
maxima rettulerunt. Cum puerorum igitur formas et corpora magno hic opere
miraretur: "Horum," inquiunt illi, "sorores sunt apud nos
virgines. Quare, qua sint illae dignitate, potes ex his
suspicari." "Praebete igitur mihi, quaeso," inquit,
"ex istis virginibus formonsissimas, dum pingo id, quod pollicitus sum
vobis, ut mutum in simulacrum ex animali exemplo veritas transferatur."
[3] Tum Crotoniatae
publico de consilio virgines unum in locum conduxerunt et pictori quam vellet
eligendi potestatem dederunt. Ille autem quinque delegit; quarum nomina multi
poetae memoriae prodiderunt, quod eius essent iudicio probatae, qui
pulchritudinis habere verissimum iudicium debuisset. Neque enim putavit
omnia, quae quaereret ad venustatem, uno se in corpore reperire posse ideo,
quod nihil simplici in genere omnibus ex partibus perfectum natura
expolivit. Itaque, tamquam ceteris non sit habitura quod largiatur, si
uni cuncta concesserit, aliud alii commodi aliquo adiuncto incommodo muneratur.
[4] Quod quoniam nobis
quoque voluntatis accidit, ut artem dicendi perscriberemus, non unum aliquod
proposuimus exemplum, cuius omnes partes, quocumque essent in genere,
exprimendae nobis necessarie viderentur; sed omnibus unum in locum coactis
scriptoribus, quod quisque commodissime praecipere videbatur, excerpsimus et ex
variis ingeniis excellentissima quaeque libavimus. Ex iis enim, qui
nomine et memoria digni sunt, nec nihil optime nec omnia praeclarissime
quisquam dicere nobis videbatur. Quapropter stultitia visa est aut a bene
inventis alicuius recedere, si quo in vitio eius offenderemur, aut ad vitia
eius quoque accedere, cuius aliquo bene praecepto duceremur.
[5] Quodsi in ceteris
quoque studiis a multis eligere homines commodissimum quodque quam sese uni
alicui certe vellent addicere, minus in arrogantiam offenderent; non tanto
opere in vitiis perseverarent; aliquanto levius ex inscientia laborarent. Ac si
par in nobis huius artis atque in illo picturae scientia fuisset, fortasse
magis hoc in suo genere opus nostrum quam illius in suo pictura nobilis
eniteret. Ex maiore enim copia nobis quam illi fuit exemplorum eligendi
potestas. Ille una ex urbe et ex eo numero virginum, quae tum erant,
eligere potuit; nobis omnium, quicumque fuerunt ab ultimo principio huius
praeceptionis usque ad hoc tempus, expositis copiis, quodcumque placeret,
eligendi potestas fuit.
[6] Ac veteres quidem
scriptores artis usque a principe illo atque inventore Tisia repetitos unum in
locum conduxit Aristoteles et nominatim cuiusque praecepta magna conquisita
cura perspicue conscripsit atque enodata diligenter exposuit; ac tantum
inventoribus ipsis suavitate et brevitate dicendi praestitit, ut nemo illorun
praecepta ex ipsorum libris cognoscat, sed omnes, qui quod illi praecipiant
velint intellegere, ad hunc quasi ad quendam multo commodiorem explicatorem
revertantur.
[7] Atque hic quidem
ipse et sese ipsum nobis et eos, qui ante fuerunt, in medio posuit, ut ceteros
et se ipsum per se cognosceremus; ab hoc autem qui profecti sunt, quamquam in
maximis philosophiae partibus operae plurimum consumpserunt, sicuti ipse, cuius
instituta sequebantur, fecerat, tamen permulta nobis praecepta dicendi
reliquerunt. Atque alii quoque alio ex fonte praeceptores dicendi emanaverunt,
qui item permultum ad dicendum, si quid ars proficit, opitulati sunt. Nam
fuit tempore eodem, quo Aristoteles, magnus et nobilis rhetor Isocrates; cuius
ipsius quam constet esse artem non invenimus.
[8] Discipulorum autem
atque eorum, qui protinus ab hac sunt disciplina profecti, multa de arte
praecepta reperimus. Ex his duabus diversis sicuti familiis, quarum altera cum
versaretur in philosophia, nonnullam rhetoricae quoque artis sibi curam
assumebat, altera vero omnis in dicendi erat studio et praeceptione occupata,
unum quoddam est conflatum genus a posterioribus, qui ab utrisque ea, quae
commode dici videbantur, in suas artes contulerunt; quos ipsos simul atque
illos superiores nos nobis omnes, quoad facultas tulit, proposuimus et ex
nostro quoque nonnihil in commune contulimus.
[9] Quodsi ea, quae in
his libris exponuntur, tanto opere eligenda fuerunt, quanto studio electa sunt,
profecto neque nos neque alios industriae nostrae paenitebit. Sin autem
temere aliquid alicuius praeterisse aut non satis eleganter secuti videbimur,
docti ab aliquo facile et libenter sententiam commutabimus. Non enim
parum cognosse, sed in parum cognito stulte et diu perseverasse turpe est,
propterea quod alterum communi hominum infirmitati, alterum singulari cuiusque
vitio est adtributum.
[10] Quare nos quidem
sine ulla affirmatione simul quarentes dubitanter unum quicque dicemus, ne, dum
parvulum consequamur, ut satis haec commode perscripsisse videamur, illud
amittamus, quod maximum est, ut ne cui rei temere atque arroganter
assenserimus. Verum hoc quidem nos et in hoc tempore et in omni vita
studiose, quoad facultas feret, consequemur: nunc autem, ne longius oratio
progressa videatur, de reliquis, quae praecipienda videntur esse, dicemus.
[11] Igitur primus
liber, exposito genere huius artis et officio et fine et materia et partibus,
genera controversiarum et inventiones et constitutiones [et iudicationes]
continebat, deinde partes orationis et in eas omnes omnia praecepta.
Quare cum in eo ceteris de rebus distinctius dictum sit, disperse autem de
confirmatione et de reprehensione, nunc certos confirmandi et reprehendendi in
singula causarum genera locos tradendos arbitramur. Et quia, quo pacto
tractari conveniret argumentationes, in libro primo non indiligenter expositum
est, hic tantum ipsa inventa unam quamque in rem exponentur simpliciter sine
ulla exornatione, ut ex hoc inventa ipsa, ex superiore autem expolitio
inventorum petatur. Quare haec, quae nunc praecipientur, ad
confirmationis et reprehensionis partes referre oportebit.
[12] Omnis et
demonstrativa et deliberativa et iudicialis causa necesse est in aliquo eorum,
quae ante exposita sunt, constitutionis genere uno pluribusve versetur.
Hoc quamquam ita est, tamen cum communiter quaedam de omnibus praecipi possint,
separatim quoque aliae sunt cuiusque generis diversae praeceptiones.
Aliud enim laus, aliud vituperatio, aliud sententiae dictio, aliud accusatio
aut recusatio, conficere debet. In iudiciis, quid aequum sit, quaeritur,
in demonstrationibus, quid honestum, in deliberationibus, ut nos arbitramur,
quid honestum sit et quid utile. Nam ceteri utilitatis modo finem in
suadendo et in dissuadendo exponi oportere arbitrati sunt.
[13] Quorum igitur
generum fines et exitus diversi sunt, eorum praecepta eadem esse non
possunt. Neque nunc hoc dicimus, non easdem incidere constitutiones,
verumtamen oratio quaedam ex ipso fine et ex genere causae nascitur, quae
pertineat ad vitae alicuius demonstrationem aut ad sententiae dictionem.
Quare nunc [in exponendis controversiis] in iudiciali genere causarum et
praeceptorum versabimur, ex quo pleraque in cetera quoque causarum genera
simili implicata controversia nulla cum difficultate transferuntur; post autem
separatim de reliquis dicemus.
[14] Nunc ab
coniecturali constitutione proficiscamur; cuius exemplum sit hoc expositum: in
itinere quidam proficiscentem ad mercatum quendam et secum aliquantum nummorum
ferentem est comitatus. Cum hoc, ut fere fit, in via sermonem contulit;
ex quo factum est, ut illud iter familiarius facere vellent. Quare cum in
eandem tabernam devertissent, simul cenare et in eodem loco somnum capere
voluerunt. Cenati discubuerunt ibidem. Caupo autem - nam ita
dicitur post inventum, cum in alio maleficio deprehensus est - cum illum
alterum, videlicet qui nummos haberet, animum advertisset, noctu postquam illos
artius iam ut ex lassitudine dormire sensit, accessit et alterius eorum, qui
sine nummis erat, gladium propter adpositum e vagina eduxit et illum alterum
occidit, nummos abstulit, gladium cruentum in vaginam recondidit, ipse se in
suum lectum recepit. Ille autem, cuius gladio occisio erat facta, multo
ante lucem surrexit, comitem illum suum inclamavit semel et saepius.
[15] Illum somno
inpeditum non respondere existimavit; ipse gladium et cetera, quae secum
adtulerat, sustulit, solus profectus est. Caupo non multum post conclamat
hominem esse occisum et cum quibusdam devorsoribus illum, qui ante exierat,
consequitur in itinere. Hominem conprehendit, gladium eius e vagina
educit, reperit cruentum. Homo in urbem ab illis deducitur ac reus
fit. In hac intentio est criminis: "Occidisti." Depulsio:
"Non occidi." Ex quibus constitutio est [id est quaestio] eadem
[in coniecturali] quae iudicatio: "Occideritne"?
[16] Nunc exponemus
locos, quorum pars aliqua in omnem coniecturalem incidit controversiam.
Hoc autem et in horum locorum expositione et in ceterorum oportebit attendere,
non omnes in omnem causam convenire. Nam ut omne nomen ex aliquibus, non
ex omnibus litteris scribitur, sic omnem in causam non omnis argumentorum
copia, sed eorum necessario pars aliqua conveniet. Omnis igitur ex c a u s a, ex p e r s o n a,
ex f a c t o ipso coniectura
capienda est.
[17] Causa tribuitur in
inpulsionem et in ratiocinationem. I n p u l s i o est, quae sine
cogitatione per quandam affectionem animi facere aliquid hortatur, ut amor,
iracundia, aegritudo, vinolentia et omnino omnia, in quibus animus ita videtur
affectus fuisse, ut rem perspicere cum consilio et cura non potuerit et id,
quod fecit, impetu quodam animi potius quam cogitatione fecerit.
[18] R a t i o c i n a t i o est autem diligens et
considerata faciendi aliquid aut non faciendi excogitatio. Ea dictur
interfuisse tum, cum aliquid [faciendi aut non faciendi] certa de causa vitasse
aut secutus esse animus videbitur: si amicitiae quid causa factum dicetur, si
inimici ulciscendi, si metus, si gloriae, si pecuniae, si denique, ut omnia
generatim amplectamur, alicuius retinendi, augendi adipiscendive commodi aut
contra reiciundi, deminuendi devitandive incommodi causa. Nam in horum
genus alterutrum illa quoque incident, in quibus aut incommodi aliquid maioris
adipiscendi commodi causa aut maiores vitandi incommodi suscipitur aut aliquod
commodum maioris adipiscendi commodi aut maioris vitandi incommodi praeteritur.
[19] Hic locus sicut
aliquod fundamentum est huius constitutionis. Nam nihil factum esse
cuiquam probatur, nisi aliquid, quare factum sit, ostenditur. Ergo
accusator, cum inpulsione aliquid factum esse dicet, illum impetum et quandam
commotionem animi affectionemque verbis et sententiis amplificare debebit et
ostendere, quanta vis sit amoris, quanta animi perturbatio ex iracundia fiat
aut ex aliqua causa earum, qua inpulsum aliquem id fecisse dicet. Hic et exemplorum
commemoratione, qui simili inpulsu aliquid commiserint, et similitudinum
conlatione et ipsius animi affectionis explicatione curandum est, ut non mirum
videatur, si quod ad facinus tali perturbatione commotus animus accesserit.
[20] Cum autem non
inpulsione, verum ratiocinatione aliquem commisisse quid dicet, quid commodi
sit secutus aut quid incommodi fugerit, demonstrabit et id augebit, quam maxime
poterit, ut, quod eius fieri possit, idonea quam maxime causa ad peccandum
hortata videatur. Si gloriae causa, quantam gloriam consecuturam
existimarit; item si dominationis, si pecuniae, si amicitiae, si inimicitiarum,
et omnino quicquid erit, quod causae fuisse dicet, id summe augere debebit.
[21] Et hoc eum magno
opere considerare oportebit, non quid in veritate modo, verum etiam
vehementius, quid in opinione eius, quem arguet, fuerit. Nihil enim
refert non fuisse aut non esse aliquid commodi aut incommodi, si ostendi potest
ei visum esse, qui arguatur. Nam opinio dupliciter fallit homines, cum
aut res alio modo est, ac putatur, aut non is eventus est, quem arbitrati sunt.
Res alio modo est tum, cum aut id, quod bonum est, malum putant, aut contra,
quod malum est, bonum, aut, quod nec malum est nec bonum, malum aut bonum, aut,
quod malum aut bonum est, nec malum nec bonum.
[22] Hoc intellectu si
qui negabit esse ullam pecuniam fratris aut amici vita aut denique officio
[suo] antiquiorum aut suaviorem, non hoc erit accusatori negandum. Nam in
eum culpa et summum odium transferetur, qui id, quod tam vere et pie dicetur,
negabit. Verum illud dicendum est, illi ita non esse visum; quod sumi
oportet ex iis, quae ad personam pertinent, de quo post dicendum est.
[23] Eventus autem tum fallit,
cum aliter accidit, atque ii, qui arguuntur, arbitrati esse dicuntur: ut, si
qui dicatur alium occidisse ac voluerit, quod aut similitudine aut suspicione
aut demonstratione falsa deceptus sit; aut eum necasse, cuius testamento non
sit heres, quod eo testamento se heredem arbitratus sit. Non enim ex
eventu cogitationem spectari oportere, sed qua cogitatione animus et spe ad
maleficium profectus sit, considerare; quo animo quid quisque faciat, non quo
casu utatur, ad rem pertinere.
[24] Hoc autem loco
caput illud erit accusatoris, si demonstrare poterit alii nemini causam fuisse
faciendi; secundarium, si tantam aut tam idoneam nemini. Sin fuisse aliis
quoque causa faciendi videbitur, aut potestas defuisse aliis demonstranda est
aut facultas aut voluntas. P o t e s t a s
si aut nescisse aut non adfuisse aut conficere aliquid non potuisse
dicentur. F a c u l t a s, si ratio,
adiutores, adiumenta ceteraque, quae ad rem pertinebunt, defuisse alicui
demonstrabuntur. V o l u n t a s, si
animus a talibus factis vacuus et integer esse dicetur. Postremo, quas ad
defensionem rationes reo dabimus, iis accusator ad alios ex culpa eximendos
abutetur. Verum id brevi faciendum est et in unum multa sunt conducenda,
ut ne alterius defendendi causa hunc accusare, sed huius accusandi causa
defendere alterum videatur.
[25] Atque accusatori
quidem haec fere sunt [in causa faciendi] consideranda: defensor autem ex
contrario primum inpulsionem aut nullam fuisse dicet aut, si fuisse concedet,
extenuabit et parvulam quandam fuisse demonstrabit aut non ex ea solere
huiusmodi facta nasci docebit. Quo erit in loco demonstrandum, quae vis
et natura sit eius affectionis, qua inpulsus aliquid reus commisisse dicetur;
in quo et exempla et similitudines erunt proferundae et ipsa diligenter natura
eius affectionis quam lenissime quietissima ab parte explicanda, ut et res ipsa
a facto crudeli et turbulento ad quoddam mitius et tranquillius traducatur et
oratio tamen ad animum eius, qui audiet, et ad animi quendam intumum sensum
accommodetur.
[26] Ratiocinationis
autem suspiciones infirmabit, si aut commodum nullum esse aut parvum aut aliis
maius esse aut nihilo sibi maius quam aliis aut incommodum sibi maius quam
commodum dicet, ut nequaquam fuerit illius commodi, quod expetitum dicatur,
magnitudo aut cum eo incommodo, quod acciderit, aut cum illo periculo, quod
subeatur, comparanda; qui omnes loci similiter in incommodi quoque vitatione
tractabuntur.
[27] Sin accusator
dixerit eum id esse secutum, quod ei visum sit commodum, aut id fugisse, quod
putarit esse incommodum, quamquam in falsa fuerit opinione, demonstrandum erit
defensori neminem tantae esse stultitiae, qui tali in re possit veritatem
ignorare. Quodsi hoc concedatur, illud non concessum iri: ne dubitasse
quidem, quid eius iuris esset, et id, quod falsum fuerit, sine ulla dubitatione
pro vero probasse; quia si dubitarit, summae fuisse amentiae dubia spe inpulsum
certum in periculum se committere.
[28] Quemadmodum autem
accusator, cum ab aliis culpam demovebit, defensoris locis utetur, sic iis
locis, qui accusatori dati sunt, utetur reus, cum in alios ab se crimen volet
transferre. Ex persona autem coniectura capietur, si eae res, quae personis
adtributae sunt, diligenter considerabuntur, quas omnes in primo libro
exposuimus. Nam et de nomine nonnumquam aliquid suspicionis nascitur -
nomen autem cum dicimus, cognomen quoque intellegatur oportet; de hominis enim
certo et proprio vocabulo agitur -, ut si dicamus idcirco aliquem Caldum
vocari, quod temerario et repentino consilio sit; aut si ea re hominibus
Graecis inperitis verba dederit, quod Clodius aut Caecilius aut Mutius
vocaretur.
[29] Et de natura licet
aliquantum ducere suspicionis. Omnia enim haec, vir an mulier, huius an
illius civitatis sit, quibus sit maioribus, quibus consanguineis, qua aetate,
quo animo, quo corpore, quae naturae sunt adtributa, ad aliquam coniecturam
faciendam pertinebunt. Et ex victu multae trahuntur suspiciones, cum,
quemadmodum et apud quos et a quibus educatus et eruditus sit, quaeritur, et
quibuscum vivat, qua ratione vitae, quo more domestico vivat.
[30] Et ex fortuna
saepe argumentatio nascitur, cum servus an liber, pecuniosus an pauper, nobilis
an ignobilis, felix an infelix, privatus an in potestate sit aut fuerit aut
futurus sit, consideratur; aut denique aliquid eorum quaeritur, quae fortunae
esse adtributa intelleguntur. Habitus autem quoniam in aliqua perfecta et
constanti animi aut corporis absolutione consistit, quo in genere est virtus,
scientia et quae contraria sunt, res ipsa causa posita docebit, ecquid hic
quoque locus suspicionis ostendat. Nam affectionis quidem ratio perspicuam
solet prae se gerere coniecturam, ut amor, iracundia, molestia, propterea quod
et ipsorum vis intellegitur et, quae res harum aliquam rem consequatur, facile
est cognitu.
[31] Studium autem quod
est adsidua et vehementer aliquam ad rem adplicata magna cum voluptate
occupatio, facile ex eo ducetur argumentatio ea, quam res ipsa desiderabit in
causa. Item ex consilio sumetur aliquid suspicionis; nam consilium est aliquid
faciendi non faciendive excogitata ratio. Iam facta et casus et
orationes, quae sunt omnia, ut in confirmationis praeceptis dictum est, in tria
tempora distributa, facile erit videre, ecquid afferant ad confirmandam
coniecturam suspicionis.
[32] Ac personis quidem
res hae sunt adtributae, ex quibus omnibus unum in locum coactis accusatoris
erit inprobatione hominis uti. Nam causa facti parum firmitudinis habet,
nisi animus eius, qui insimulatur, in eam suspicionem adducitur, uti a tali
culpa non videatur abhorruisse. Ut enim animum alicuius inprobare nihil
attinet, cum causa, quare peccaret, non intercessit, sic causam peccati
intercedere leve est, si animus nulli minus honestae rationi affinis
ostenditur. Quare vitam eius, quem arguit, ex ante factis accusator
inprobare debebit et ostendere, si quo in pari ante peccato convictus sit; si
id non poterit, si quam in similem ante suspicionem venerit, ac maxime, si
fieri poterit, simili quo in genere eiusdemmodi causa aliqua commotum peccasse
aut in aeque magna re aut in maiore aut in minore, ut si qui, quem pecunia
dicat inductum fecisse, possit demonstrare aliqua in re eius aliquod factum
avarum.
[33] Item in omni causa
naturam aut victum aut studium aut fortunam aut aliquid eorum, quae personis
adtributa sunt, ad eam causam, qua commotum peccasse dicet, adiungere atque ex
dispari quoque genere culparum, si ex pari sumendi facultas non erit, inprobare
animum adversarii oportebit: si avaritia inductum arguas fecisse et avarum eum,
quam accuses, demonstrare non possis, aliis adfinem vitiis esse doceas, et ex
ea re non esse mirandum, qui in illa re turpis aut cupidus aut petulans fuerit,
hac quoque in re eum deliquisse. Quantum enim de honestate et auctoritate
eius, qui arguitur, detractum est, tantundem de facultate [eius] totius est
defensionis deminutum.
[34] Si nulli affinis
poterit vitio reus ante admisso demonstrari, locus inducetur ille, per quem
hortandi iudices erunt, ut veterem famam hominis nihil ad rem putent
pertinere. Nam eum ante celasse, nunc manifesto teneri; quare non
oportere hanc rem ex superiore vita spectari, sed superiorem vitam ex hac re
inprobari, et aut potestatem ante peccandi non fuisse aut causam; aut, si haec
dici non poterunt, dicendum erit illud extremum, non esse mirum, si nunc primum
deliquerit: nam necesse esse eum, qui velit peccare, aliquando primum
delinquere. Sin vita ante acta ignorabitur, hoc loco praeterito et, cur
praetereatur, demonstrato argumentis accusationem statim confirmare oportebit.
[35] Defensor autem
primum, si poterit, debebit vitam eius, qui insimulabitur, quam honestissimam
demonstrare. Id faciet, si ostendet aliqua eius nota et communia officia;
quod genus in parentes, cognatos, amicos, affines, necessarios; etiam quae
magis rara et eximia sunt, si ab eo cum magno aliquid labore aut periculo aut
utraque re, cum necesse non esset, officii causa aut in rem publicam aut in
parentes aut in aliquos eorum, qui modo expositi sunt, factum esse dicet;
denique si nihil deliquisse, nulla cupiditate inpeditum ab officio
recessisse. Quod eo confirmatius erit, si, cum potestas inpune aliquid
faciendi minus honeste fuisse dicetur, voluntas a faciendo demonstrabitur
afuisse.
[36] Hoc autem ipsum
genus erit eo firmius, si eo ipso in genere, quo arguetur, integer ante fuisse
demonstrabitur: ut si, cum avaritiae causa fecisse arguatur, minime omni in
vita pecuniae cupidus fuisse doceatur. hic illa magna cum gravitate inducetur
indignatio, iuncta conquestioni, per quam miserum facinus esse et indignum
demonstrabitur [;ut], cum animus in vita fuerit omni a vitiis remotissimus, eam
causam putare, quae homines audaces in fraudem rapere soleat, castissimum
quoque hominem ad peccandum potuisse inpellere; aut: iniquum esse et optimo
cuique perniciosissimum non vitam honeste actam tali in tempore quam plurimum
prodesse, sed subita ex criminatione, quae confingi quamvis false possit, non
ex ante acta vita, quae neque ad tempus fingi neque ullo modo mutari possit,
facere iudicium.
[37] Sin autem in ante
acta vita aliquae turpitudines erunt: aut falso venisse in eam existimationem
dicetur ex aliquorum invidia aut obtrectatione aut falsa opinione; aut
inprudentiae, necessitudini, persuasioni, adulescentiae aut alicui non
malitiosae animi affectioni attribuentur; aut dissimili in genere vitiorum, ut
animus non omnino integer, sed ab tali culpa remotus esse videatur. At si
nullo modo vitae turpitudo aut infamia leniri poterit oratione, negare
oportebit de vita eius et de moribus quaeri, sed de eo crimine, quo de
arguatur; quare ante factis omissis illud, quod instet, id agi oportere.
[38] Ex facto autem
ipso suspiciones ducentur, si totius administratio negotii ex omnibus partibus
pertemptabitur; atque eae suspiciones partim ex negotio separatim, partim
communiter ex personis atque ex negotio proficiscentur. Ex negotio duci
poterunt, si eas res, quae negotiis adtributae sunt, diligenter
considerabimus. Ex iis igitur in hanc constitutionem convenire videntur
genera earum omnia, partes generum pleraeque.
[39] Videre igitur
primum oportebit, quae sint continentia cum ipso negotio, hoc est, quae ab re
separari non possint. Quo in loco satis erit diligenter considerasse,
quid sit ante rem factum, ex quo spes perficiundi nata et faciundi facultas quaesita
videatur; quid in ipsa re gerenda, quid postea consecutum sit. Deinde ipsius
est negotii gestio pertractanda. Nam hoc genus earum rerum, quae negotio
sunt adtributae, secundo in loco nobis est expositum.
[40] Hoc ergo in genere
spectabitur l o c u s, t e m p u s, o c c a s i o,
f a c u l t a s; quorum unius cuiusque
vis diligenter in confirmationis praeceptis explicata est. Quare, ne aut
hic non admonuisse aut ne eadem iterum dixisse videamur, breviter iniciemus,
quid quaque in parte considerari oporteat. In loco igitur opportunitas,
in tempore longinquitas, in occasione commoditas ad faciendum idonea, in
facultate copia et potestas earum rerum propter quas aliquid facilius fit aut
quibus sine omnino confici non potest, consideranda est.
[41] Deinde videndum
est, quid adiunctum sit negotio, hoc est, quid maius, quid minus, quid aeque
magnum sit, quid simile; ex quibus coniectura quaedam ducitur, si, quemadmodum
res maiores, minores, aeque magnae, similes agi soleant, diligenter
considerabitur. Quo in genere eventus quoque videndus erit, hoc est, quid
ex quaque re soleat evenire, magno opere considerandum est, ut metus, laetitia,
titubatio, audacia.
[42] Quarta autem pars
rebus erat ex iis, quas negotiis dicebamus esse adtributas, consecutio.
In ea quaeruntur ea, quae gestum negotium confestim aut intervallo
consequuntur. In quo videbimus, ecqua consuetudo sit, ecqua lex, ecqua
pactio, ecquod eius rei artificium aut usus aut exercitatio, hominum aut
adprobatio aut offensio; ex quibus nonnumquam elicitur aliquid suspicionis.
Sunt autem aliae suspiciones, quae communiter et ex negotiorum et ex personarum
adtributionibus sumuntur. Nam et ex fortuna et ex natura et ex victu,
studio, factis, casu, orationibus, consilio et ex habitu animi aut corporis
pleraque pertinent ad easdem res, quae rem credibilem aut incredibilem facere
possunt et cum facti suspicione iunguntur.
[43] Maxime enim
quaerere oportet in hac constitutione, primum potueritne aliquid fieri; deinde
ecquo ab alio potuerit; deinde facultas, de qua ante diximus; deinde utrum id
facinus sit, quod paenitere fuerit necesse, quod spem celandi non haberet;
deinde necessitudo, in qua necesse fuerit id aut fieri aut ita fieri quaeritur.
Quorum pars ad consilium pertinet, quod personis adtributum est, ut in ea
causa, quam exposuimus: ante rem, quod in itinere se tam familiariter
adplicaverit, quod sermonis causam quaesierit, quod simul deverterit, deinde
cenarit. In re nox, somnus. Post rem, quod solus exierit, quod
illum tam familiarem tam aequo animo reliquerit, quod cruentum gladium
habuerit.
[44] Rursum, utrum
videatur diligenter ratio faciendi esse habita et excogitata, an ita temere, ut
non veri simile sit quemquam tam temere ad maleficium accessisse. In quo
quaeritur, num quo alio modo commodius potuerit fieri vel a fortuna
administrari. Nam saepe, si pecuniae, adiumenta, adiutores desint,
facultas fuisse faciundi non videtur. Hoc modo si diligenter attendamus,
apta inter se esse intelligimus haec, quae negotiis, et illa, quae personis
sunt adtributa. Hic non facile est neque necessarium est distinguere, ut in
superioribus partibus, quo pacto quicque accusatorem et quomodo defensorem
tractare oporteat. Non est necessarium, propterea quod causa posita, quid
in quamque conveniat, res ipsa docebit eos, qui non omnia hic se inventuros
putabunt, si modo quandam in commune mediocrem intellegentiam conferent;
[45] non facile autem,
quod et infinitum est tot de rebus utramque in partem singillatim de una quaque
explicare et alias aliter haec in utramque partem causae solent
convenire. Quare considerare haec, quae exposuimus, oportebit. Facilius
autem ad inventionem animus incidet, si gesti negotii et suam et adversarii
narrationem saepe et diligenter pertractabit et, quod quaeque pars suspicionis
habebit, eliciens considerabit, quare, quo consilio, qua spe perficiundi
quicque factum sit; hoc cur modo potius quam illo; cur ab hoc potius quam ab illo;
cur nullo adiutore aut cur hoc; cur nemo sit conscius aut cur sit aut cur hic
sit; cur hoc ante factum sit; [cur hoc ante factum non sit;] cur hoc in ipso
negotio, cur hoc post negotium, an factum de industria an rem ipsam consecutum
sit; constetne oratio aut cum re aut ipsa secum; hoc huiusne rei sit signum an
illius, an et huius et illius et utrius potius; quid factum sit, quod non
oportuerit, aut non factum, quod oportuerit.
[46] Cum animus hac
intentione omnes totius negotii partes considerabit, tum illi ipsi in medium
coacervati loci procedent, de quibus ante dictum est; et tum ex singulis, tum
ex coniunctis argumenta certa nascentur, quorum argumentorum pars probabili,
pars necessario in genere versabitur. Accedunt autem saepe ad coniecturam
quaestiones, testimonia, rumores, quae contra omnia uterque simili via
praeceptorum torquere ad suae causae commodum debebit. Nam et ex
quaestione suspiciones et ex testimonio et ex rumore aliquo pari ratione ut ex
causa et ex persona et ex facto duci oportebit.
[47] Quare nobis et ii
vedentur errare, qui hoc genus suspicionum artificii non putant indigere, et
ii, qui aliter hoc de genere ac de omni coniectura praecipiundum putant.
Omnis enim iisdem ex locis coniectura sumenda est. Nam et eius, qui in
quaestione aliquid dixerit, et eius, qui in testimonio, et ipsius rumoris causa
et veritas ex iisdem adtributionibus reperietur. Omni autem in causa pars
argumentorum est adiuncta ei causae solum, quae dicitur, et ex ipsa ita ducta,
ut ab ea separatim in omnes eiusdem generis causas transferri non satis commode
possit; pars autem est pervagatior et aut in omnes eiusdem generis aut in
plerasque causas adcommodata.
[48] Haec ergo
argumenta, quae transferri in multas causas possunt, locos communes nominamus.
Nam locus communis aut certae rei quandam continet amplificationem, ut si quis
hoc velit ostendere, eum, qui parentem necarit, maximo supplicio esse dignum;
quo loco nisi perorata [et probata] causa non est utendum; aut dubiae, quae ex
contrario quoque habeat probabiles rationes argumentandi, ut suspicionibus
credi oportere, et contra, suspicionibus credi non oportere. Ac pars
locorum communium per indignationem aut per conquestionem inducitur, de quibus
ante dictum est, pars per aliquam probabilem utraque ex parte rationem.
[49] Distinguitur autem
oratio atque inlustratur maxime raro inducendis locis communibus et aliquo loco
iam certioribus illis [auditoribus] argumentis confirmato. Nam [et] tum
conceditur commune quiddam dicere, cum diligenter aliqui proprius causae locus
tractatus est et auditoris animus aut renovatur ad ea, quae restant, aut
omnibus iam dictis exsuscitatur. Omnia autem ornamenta elocutionis, in
quibus et suavitatis et gravitatis plurimum consistit, et omnia, quae in
inventione rerum et sententiarum aliquid habent dignitatis, in communes locos
conferuntur.
[50] Quare non, ut
causarum, sic oratorum quoque multorum communes loci sunt. Nam nisi ab iis,
qui multa in exercitatione magnam sibi verborum et sententiarum copiam
conparaverint, tractari non poterunt ornate et graviter, quemadmodum natura
ipsorum desiderat. Atque hoc sit nobis dictum communiter de omni genere locorum
communium; nunc exponemus, in coniecturalem constitutionem qui loci communes
incidere soleant: suspicionibus credi oportere et non oportere; rumoribus credi
oportere et non oportere; testibus credi oportere et non oportere;
quaestionibus credi oportere et non oportere; vitam ante actam spectari
oportere et non oportere; eiusdem esse, qui in illa re peccarit, et hoc quoque
admisisse et non esse eiusdem; causam maxime spectari [causam] oportere et non
oportere. Atque hi quidem et si qui eiusmodi ex proprio argumento
communes loci nascentur, in contrarias partes diducuntur.
[51] Certus autem locus
est accusatoris, per quem auget facti atrocitatem, et alter, per quem negat
malorum misereri oportere: defensoris, per quem calumnia accusatorum cum
indignatione ostenditur et per quem cum conquestione misericordia
captatur. Hi et ceteri loci omnes communes ex iisdem praeceptis sumuntur,
quibus ceterae argumentationes; sed illae tenuius et subtilius et acutius
tractantur, hi autem gravius et ornatius et cum verbis tum etiam sententiis
excellentibus. In illis enim finis est, ut id, quod dicitur, verum esse
videatur, in his, tametsi hoc quoque videri oportet, tamen finis est amplitudo.
Nunc ad aliam constitutionem transeamus.
[52] Cum est nominis
controversia, quia vis vocabuli definienda verbis est, constitutio definitiva
dicitur. Eius generis exemplo nobis posita sit haec causa: C. Flaminius,
is qui consul rem male gessit bello Punico secundo, cum tribunus plebis esset,
invito senatu et omnino contra voluntatem omnium optimatium per seditionem ad
populum legem agrariam ferebat. Hunc pater suus concilium plebis habentem
de templo deduxit; arcessitur maiestatis. Intentio est: "Maiestatem
minuisti, quod tribunum plebis de templo deduxisti". Depulsio est:
"Non minui maiestatem". Quaestio est: maiestatemne
minuerit? Ratio: "In filium enim quam habebam potestatem, ea sum
usus". Rationis infirmatio: "At enim, qui patria potestate, hoc
est privata quadam, tribuniciam potestatem, hoc est populi potestatem, infirmat,
minuit is maiestatem". Iudicatio est: minuatne is maiestatem, qui in
tribuniciam potestatem patria potestate utatur? Ad hanc iudicationem
argumentationes omnes afferre oportebit.
[53] Ac ne qui forte
arbitretur nos non intellegere aliam quoque incidere constitutionem in hanc
causam, eam nos partem solam sumimus, in quam praecepta nobis danda sunt.
Omnibus autem partibus hoc in libro explicatis quivis omni in causa, si
diligenter adtendet, omnes videbit constitutiones et earum partes et
controversias, si quae forte in eas incident; nam de omnibus praescribemus.
Primus ergo accusatoris locus est eius nominis, cuius de vi quaeritur, brevis
et aperta et ex opinione hominum definitio, hoc modo: Maiestatem minuere est de
dignitate aut amplitudine aut potestate populi aut eorum, quibus populus
potestatem dedit, aliquid derogare. Hoc sic breviter expositum pluribus
verbis est et rationibus confirmandum et ita esse, ut descripseris,
ostendendum. Postea ad id, quod definieris, factum eius, qui accusabitur,
adiungere oportebit et ex eo, quod ostenderis esse, verbi causa maiestatem
minuere, docere adversarium maiestatem minuisse et hunc totum locum communi
loco confirmare, per quem ipsius facti atrocitas aut indignitas aut omnino
culpa cum indignatione augeatur. Post erit infirmanda adversariorum
descriptio.
[54] Ea autem
infirmabitur, si falsa demonstrabitur. Hoc ex opinione hominum sumetur,
cum, quemadmodum et quibus in rebus homines in consuetudine scribendi aut
sermocinandi eo verbo uti soleant, considerabitur. Item infirmabitur, si
turpis aut inutilis esse [ostenditur] eius descriptionis adprobatio et, quae
incommoda consecutura sint eo concesso, ostendetur - id autem ex honestatis et
ex utilitatis partibus sumetur, de quibus in deliberationis praeceptis
exponemus - et si cum definitione nostra adversariorum definitionem conferemus
et nostram veram, honestam, utilem esse demonstrabimus, illorum contra.
[55] Quaeremus autem
res aut maiore aut minore aut pari in negotio similes, ex quibus affirmetur
nostra descriptio. Iam si res plures erunt definiendae: ut, si quaeratur, fur
sit an sacrilegus, qui vasa ex privato sacra subripuerit, erit utendum pluribus
definitionibus; deinde simili ratione causa tractanda. Locus autem
communis in eius malitiam, qui non modo rerum, verum etiam verborum potestatem
sibi arrogare conatus et faciat, quod velit, et id, quod fecerit, quo velit
nomine appellet. Deinde defensoris primus locus est item nominis brevis et aperta
et ex opinione hominum descriptio, hoc modo: Maiestatem minuere est aliquid de
re publica, cum potestatem non habeas, administrare. Deinde huius
confirmatio [similibus et exemplis et rationibus]; postea sui facti ab illa
definitione separatio. Deinde locus communis, per quem facti utilitas aut
honestas adaugetur.
[56] Deinde sequitur
adversariorum definitionis reprehensio, quae iisdem ex locis omnibus, quos
accusatori praescripsimus, conficitur; et cetera post eadem praeter communem
locum inducentur. Locus autem communis erit defensoris is, per quem
indignabitur accusatorem sui periculi causa non res solum convertere, verum
etiam verba commutare conari. Nam illi quidem communes loci, aut qui
calumniae accusatorum demonstrandae aut misericordiae captandae aut facti
indignandi aut a misericordia deterrendi causa sumuntur, ex periculi
magnitudine, non ex causae genere ducuntur. Quare non in omnem causam,
sed in omne causae genus incidunt. Eorum mentionem in coniecturali
constitutione fecimus, inductione autem, cum causa postulabit, utemur.
[57] Cum autem actio
translationis aut commutationis indigere videtur, quod non aut is agit, quem
oportet, aut cum eo, quicum oportet, aut apud quos, qua lege, qua poena, quo
crimine, quo tempore oportet, constitutio translativa appellatur. Eius
nobis exempla permulta opus sint, si singula translationum genera quaeramus;
sed quia ratio praeceptorum similis est, exemplorum multitudine supersedendum
est. Atque in nostra quidem consuetudine multis de causis fit, ut rarius
incidant translationes. Nam et praetoris exceptionibus multae excluduntur
actiones et ita ius civile habemus constitutum, ut causa cadat is, qui non
quemadmodum oportet |