Publius Papinius Statius: Omnia quae extant opera
Publius Papinius Statius
Achilleida

Liber secundus

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Liber secundus

 

Exuit implicitum tenebris umentibus orbem
Oceano prolata dies, genitorque coruscae
lucis adhuc hebetem vicina nocte levabat
et nondum excusso rorantem lampada ponto.
et iam punicea nudatum pectora palla

insignemque ipsis, quae prima invaserat, armis
Aeaciden -- quippe aura vocat cognataque suadent
aequora -- prospectant cuncti iuvenemque ducemque
nil ausi meminisse pavent; sic omnia visu
mutatus rediit, ceu numquam Scyria passus

litora Peliacoque rates escendat ab antro.
tunc ex more deis -- ita namque monebat Ulixes --
aequoribusque austrisque litat fluctuque sub ipso
caeruleum regem tauro veneratur avumque
Nerea: vittata genetrix placata iuvenca.

hic spumante salo iaciens tumida exta profatur:
«Paruimus, genetrix, quamquam haut toleranda iuberes,
paruimus nimium: bella ad Troiana ratesque
Argolicas quaesitus eo.» sic orsus et alno
insiluit penitusque Noto stridente propinquis

abripitur terris: et iam ardua ducere nubes
incipit et longo Scyros discedere ponto.
 Turre procul summa lacrimis comitata sororum
commissumque tenens et habentem nomina Pyrrhum
pendebat coniunx oculisque in carbasa fixis

ibat et ipsa freto, et puppem iam sola videbat.
ille quoque obliquos dilecta ad moenia vultus
declinat viduamque domum gemitusque relictae
cogitat: occultus sub corde renascitur ardor
datque locum virtus. sentit Laertius heros

maerentem et placidis adgressus flectere dictis:
«Tene» inquit, «magnae vastator debite Troiae,
quem Danaae classes, quem divum oracula poscunt,
erectumque manet reserato in limine Bellum,
callida femineo genetrix violavit amictu

commisitque illis tam grandia furta latebris
speravitque fidem? nimis o suspensa nimisque
mater! an haec tacita virtus torperet in umbra,
quae vix audito litui clangore refugit
et Thetin et comites et quos suppresserat ignes?

nec nostrum est, quod in arma venis sequerisque precantis;
venisses -- « dixit; quem talibus occupat heros
Aeacius: «Longum resides exponere causas
maternumque nefas; hoc excusabitur ense
Scyros et indecores, fatorum crimina, cultus.

tu potius, dum lene fretum Zephyroque fruuntur
carbasa, quae Danais tanti primordia belli,
ede: libet iustas hinc sumere protinus iras
 Hic Ithacus paulum repetito longius orsu:
«Fertur in Hectorea, si talia credimus, Ida

electus formae certamina solvere pastor
sollicitas tenuisse deas, nec torva Minervae
ora nec aetherii sociam rectoris amico
lumine, sed solam nimium vidisse Dionen.
atque adeo lis illa tuis exorta sub antris

concilio superum, dum Pelea dulce maritat
Pelion, et nostris iam tunc promitteris armis.
ira quatit victas; petit exitialia iudex
praemia; raptori faciles monstrantur Amyclae.
ille Phrygas lucos, matris caedit

turrigerae veritasque solo procumbere pinus
praecipitat terrasque freto delatus Achaeas
hospitis Atridae -- pudet heu miseretque potentis
Europae! -- spoliat thalamos, Helenaque superbus
navigat et captos ad Pergama devehit Argos.

inde dato passim varias rumore per urbes,
undique inexciti sibi quisque et sponte coimus
ultores: quis enim inlicitis genialia rumpi
pacta dolis facilique trahi conubia raptu
ceu pecus armentumve aut vilis messis acervos

perferat? haec etiam fortes iactura moveret.
non tulit insidias divum imperiosus Agenor
mugitusque sacros et magno numine vectam
quaesiit Europen aspernatusque Tonantem est
ut generum; raptam Scythico de litore prolem

non tulit Aeetes ferroque et classe secutus
semideos reges et ituram in sidera puppim:
nos Phryga semivirum portus et litora circum
Argolica incesta volitantem puppe feremus?
usque adeo nusquam arma et equi, fretaque invia Grais?

quid si nunc aliquis patriis rapturus ab oris
Deidamian eat viduaque e sede revellat
attonitam et magni clamantem nomen Achillis
illius ad capulum rediit manus ac simul ingens
inpulit ora rubor; tacuit contentus Ulixes.

 Excipit Oenides: «Quin, o dignissima caeli
progenies, ritusque tuos elementaque primae
indolis et, valida mox accedente iuventa,
quae solitus laudum tibi semina pandere Chiron
virtutisque aditus, quas membra augere per artes,

quas animum, sociis multumque faventibus edis?
sit pretium longas penitus quaesisse per undas
Scyron et his primum me arma ostendisse lacertis
 Quem pigeat sua facta loqui? tamen ille modeste
incohat, ambiguus paulum propiorque coacto:

«Dicor et in teneris et adhuc reptantibus annis,
Thessalus ut rigido senior me monte recepit,
non ullos ex more cibos hausisse nec almis
uberibus satiasse famem, sed spissa leonum
viscera semianimisque lupae traxisse medullas.

haec mihi prima Ceres, haec laeti munera Bacchi,
sic dabat ille pater. mox ire per invia secum
lustra gradu maiore trahens visisque docebat
adridere feris nec fracta ruentibus undis
saxa nec ad vastae trepidare silentia silvae.

iam tunc arma manu, iam tunc cervice pharetrae,
et ferri properatus amor durataque multo
sole geluque cutis; tenero nec fluxa cubili
membra, sed ingenti saxum commune magistro.
vix mihi bissenos annorum torserat orbes

vita rudis, volucris cum iam praevertere cervos
et Lapithas cogebat equos praemissaque cursu
tela sequi; saepe ipse gradu me praepete Chiron,
dum velox aetas, campis admissus agebat
omnibus, exhaustumque vago per gramina passu

laudabat gaudens atque in sua terga levabat.
saepe etiam primo fluvii torpore iubebar
ire supra glaciemque levi non frangere planta.
hoc puerile decus. quid nunc tibi proelia dicam
silvarum et saevo vacuos iam murmure saltus?

numquam ille inbelles Ossaea per avia dammas
sectari aut timidas passus me cuspide lyncas
sternere, sed tristes turbare cubilibus ursos
fulmineosque sues, et sicubi maxima tigris
aut seducta iugis fetae spelunca leaenae.

ipse sedens vasto facta exspectabat in antro,
si sparsus nigro remearem sanguine; nec me
ante nisi inspectis admisit ad oscula telis.
iamque et ad ensiferos vicina pube tumultus
aptabar, nec me ulla feri Mavortis imago

praeteriit. didici, quo Paeones arma rotatu,
quo Macetae sua gaesa citent, quo turbine contum
Sauromates falcemque Getes arcumque Gelonus
tenderet et flexae Balearicus actor habenae
quo suspensa trahens libraret vulnera tortu

inclusumque suo distingueret aera gyro.
vix memorem cunctos, etsi bene gessimus, actus.
nunc docet ingentes saltu me iungere fossas,
nunc caput aerii scandentem prendere montis,
quo fugitur per plana gradu, simulacraque pugnae

excipere inmissos curvato umbone molares
ardentesque intrare casas peditemque volantis
sistere quadriiugos. memini, rapidissimus ibat
imbribus adsiduis pastus nivibusque solutis
Sperchios vivasque trabes et saxa ferebat,

cum me ille immissum, qua saevior impetus undae,
stare iubet contra tumidosque repellere fluctus,
quos vix ipse gradu totiens obstante tulisset.
stabam equidem, sed me referebat concitus amnis
et latae caligo fugae; ferus ille minari

desuper incumbens verbisque urgere pudorem.
nec nisi iussus abi: sic me sublimis agebat
gloria, nec duri tanto sub teste labores.
nam procul Oebalios in nubila condere discos
et liquidam nodare palen et spargere caestus,

ludus erat requiesque mihi; nec maior in istis
sudor, Apollineo quam fila sonantia plectro
cum quaterem priscosque virum mirarer honores.
quin etiam sucos atque auxiliantia morbis
gramina, quo nimius staret medicamine sanguis,

quid faciat somnos, quid hiantia vulnera claudat,
quae ferro cohibenda lues, quae cederet herbis,
edocuit monitusque sacrae sub pectore fixit
iustitiae, qua Peliacis dare iura verenda
gentibus atque suos solitus pacare biformes.

hactenus annorum, comites, elementa meorum
et memini et meminisse iuvat: scit cetera mater


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License