Publius Papinius Statius: Omnia quae extant opera
Publius Papinius Statius
Silvae

LIBER PRIMUS

5 - Balneum Claudii Etrusci

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

5 - Balneum Claudii Etrusci

 

Non Helicona gravi pulsat chelys enthea plectro,
nec lassata voco totiens mihi numina, Musas;
et te, Phoebe, choris et te dimittimus, Euhan;
tu quoque muta ferae, volucer Tegeaee, sonorae
terga premas: alios poscunt mea carmina coetus.

Naidas, undarum dominas, regemque corusci
ignis adhuc fessum Siculaque incude rubentem
elicuisse satis. paulum arma nocentia, Thebae,
ponite: dilecto volo lascivire sodali.
iunge, puer, cyathos et ne numerare labora

cunctantemque incende chelyn; discede Laborque
Curaque, dum nitidis canimus gemmantia saxis
balnea dumque procax vittis hederisque, soluta
fronde verecunda, Clio mea ludit Etrusco.
ite, deae virides, liquidosque advertite vultus

et vitreum teneris crinem redimite corymbis,
veste nihil tectae, quales emergitis altis
fontibus et visu Satyros torquetis amantes.
non vos quae culpa decus infamastis aquarum,
sollicitare iuvat; procul hinc et fonte doloso 

Salmacis et viduae Cebrenidos arida luctu
flumina et Herculei praedatrix cedat alumni.
vos mihi quae Latium septenaque culmina, Nymphae,
incolitis Thybrimque novis attollitis undis,
quas praeceps Anien atque exceptura natatus

Virgo iuvat Marsasque nives et frigora ducens
Marcia, praecelsis quarum vaga molibus unda
crescit et innumero pendens transmittitur arcu:
vestrum opus aggredimur, vestra est quam carmine molli
pando domus. non umquam aliis habitastis in antris

ditius. ipsa manus tenuit Cytherea mariti
monstravitque artes; neu vilis flamma caminos
ureret, ipsa faces volucrum succendit amorum.
non huc admissae Thasos aut undosa Carystos;
maeret onyx longe, queriturque exclusus ophites:

sola nitet flavis Nomadum decisa metallis
purpura, sola cavo Phrygiae quam Synnados antro
ipse cruentavit maculis lucentibus Attis
quaeque Tyri niveas secat et Sidonia rupes.
vix locus Eurotae, viridis cum regula longo

Synnada distinctu variat. non limina cessant,
effulgent camerae, vario fastigia vitro
in species animoque nitent. stupet ipse beatas
circumplexus opes et parcius imperat ignis.
multus ubique dies, radiis ubi culmina totis

perforat atque alio sol improbus uritur aestu.
nil ibi plebeium; nusquam Temesaea notabis
aera, sed argento felix propellitur unda
argentoque cadit, labrisque nitentibus instat
delicias mirata suas et abire recusat.

Extra autem niveo qui margine caerulus amnis
vivit et in summum fundo patet omnis ab imo
cui non ire lacu pigrosque exsolvere amictus
suadeat? hoc mallet nasci Cytherea profundo,
hic te perspicuum melius, Narcisse, videres,

hic velox Hecate velit et deprensa lavari.
Quid nunc strata solo referam tabulata crepantis
auditura pilas, ubi languidus inerrat
aedibus et tenuem volvunt hypocausta vaporem?
nec si Baianis veniat novus hospes ab oris,

talia despiciet (fas sit componere magnis
parva), Neronea nec qui modo lotus in unda,
hic iterum sudare neget. macte, oro, nitenti
ingenio curaque puer! tecum ista senescant,
et tua iam melius discat fortuna renasci!


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License