Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Primus

PRAEFATIO

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Liber Primus 

PRAEFATIO

Cum ad instruendam rei militaris scientiam unus ex numero studiosorum eius accesserim eique destinato, quantum cura nostra valuit, satisfecisse visus sim, deberi adhuc institutae arbitror operae, ut sollertia ducum facta, quae a Graecis una στρατηγημάτων appellatione comprehensa sunt, expeditis amplectar commentariis. Ita enim consilii quoque et providentiae exemplis succincti duces erunt, unde illis excogitandi generandique similia facultas nutriatur; praeterea continget, ne de eventu trepidet inventionis suae, qui probatis eam experimentis comparabit.

Illud neque ignoro neque infitior, et rerum gestarum scriptores indagine operis sui hanc quoque partem esse complexos et ab auctoribus exemplorum, quidquid insigne aliquo modo fuit, traditum. Sed, ut opinor, occupatis velocitate consuli debet. Longum est enim singula et sparsa per immensum corpus historiarum persequi, et hi, qui notabilia excerpserunt, ipso velut acervo rerum confuderunt legentem. Nostra sedulitas impendet operam, ut, quemadmodum res poscet, ipsum quod exigitur quasi ad interrogatum exhibeat.

Circumspectis enim generibus, praeparavi opportuna exemplorum veluti consilia. Quo magis autem discreta ad rerum varietatem apte conlocarentur, in tres libros ea diduximus. In primo erunt exempla, quae competant proelio nondum commisso; in secundo, quae ad proelium et confectam pacationem pertineant; tertius inferendae solvendaeque obsidioni habebit στρατηγήματα; quibus deinceps generibus suas species attribui.

Huic labori non iniuste veniam paciscar, ne me pro incurioso reprehendat, qui praeteritum aliquod a nobis reppererit exemplum. Quis enim ad percensenda omnia monumenta, quae utraque lingua tradita sunt, sufficiat? at multa et transire mihi ipse permisi. Quod me non sine causa fecisse scient, qui aliorum libros eadem promittentium legerint. Verum facile erit sub quaque specie suggerere. Nam cum hoc opus, sicut cetera, usus potius aliorum quam meae commendationis causa adgressus sim, adiuvari me ab his, qui aliquid illi astruent, non argui credam.

Si qui erunt, quibus volumina haec cordi sint, meminerint στρατηγικν et στρατηγημάτων perquam similem naturam discernere. Namque omnia, quae a duce provide, utiliter, magnifice, constanter fiunt, στρατηγικ habebuntur, si in specie eorum sunt, στρατηγήματα. Horum propria vis in arte sollertiaque posita proficit tam ubi cavendus quam opprimendus hostis sit. Qua in re cum verborum quoque inlustris exstiterit effectus, ut factorum ita dictorum exempla posuimus.

Species eorum, quae instruant ducem in his, quae ante proelium gerenda sunt:

I.      De occultandis consiliis.

II.     De explorandis consiliis hostium.

III.    De constituendo statu belli.

IV.    De transducendo exercitu per loca hosti infesta.

V.     De evadendo ex locis difficillimis.

VI.    De insidiis in itinere factis.

VII. Quemadmodum ea, quibus deficiemur, videantur non deesse aut usus eorum expleatur.

VIII. De distringendis hostibus.

IX.   De seditione militum compescenda.

X.     Quemadmodum intempestiva postulatio pugnae inhibeatur.

XI.   Quemadmodum incitandus sit ad proelium exercitus.

XII. De dissolvendo metu, quem milites ex adversis conceperint ominibus.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License