Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Primus

V. DE EVADENDO EX LOCIS DIFFICILLIMIS

17

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

17 L. Sulla, bello sociali apud Aeserniam inter angustias deprehensus ab exercitu hostium, cui Duillius praeerat, colloquio petito de condicionibus pacis agitabat sine effectu. Hostem tamen propter indutias neglegentia resolutum animadvertens, nocte profectus relicto bucinatore, qui vigilias ad fidem remanentium divideret et quarta vigilia commissa consequeretur, incolumes suos cum omnibus impedimentis tormentisque in tuta perduxit.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License