Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Liber Secundus

Dispositis primo libro exemplis instructuris, ut mea fert opinio, ducem in his, quae ante commissum proelium agenda sunt, deinceps reddemus pertinentia ad ea, quae in ipso proelio agi solent, et deinde ea, quae post proelium.

Eorum, quae ad proelium pertinent, species sunt:

I.      De tempore ad pugnam eligendo.

II.     De loco ad pugnam eligendo.

III.    De acie ordinanda.

IV.    De acie hostium turbanda.

V.     De insidiis.

VI.    De emittendo hoste, ne clausus proelium ex desperatione redintegret.

VII. De dissimulandis adversis.

VIII. De restituenda per constantiam acie.

Eorum deinde, quae post proelium agenda sunt, has esse species existimaverim:

IX.   Si res prospere cesserit, de consummandis reliquiis belli.

X.     Si res durius cesserit, de adversis emendandis.

XI.   De dubiorum animis in fide retinendis.

XII. Quae facienda sint pro castris, si satis fiduciae in praesentibus copiis non habemus.

XIII. De effugiendo.

p90


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License