Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

II. DE LOCO AD PUGNAM ELIGENDO

10

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

10 Hiberi in Africa ingenti hostium multitudine excepti timentesque, ne circumirentur, applicuerunt se flumini, quod altis in ea regione ripis praefluebat. Ita a tergo amne defensi et subinde, cum virtute praestarent, incursando in proximos omnem hostium exercitum straverunt.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License