Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

II. DE LOCO AD PUGNAM ELIGENDO

12

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

12 Epaminondas dux Thebanorum adversus Lacedaemonios directurus aciem, pro fronte eius decurrere equitibus iussis, cum ingentem pulverem hostium oculis obiecisset exspectationemque equestris certaminis praetendisset, circumducto pedite ab ea parte, ex qua decursus in aversam hostium aciem ferebat, inopinantium terga adortus cecidit.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License