Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

III. DE ACIE ORDINANDA

14

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

14 Cn. Pompeius in Albania, quia hostes et numero et equitatu praevalebant, iuxta collem in angustiis protegere galeas, ne fulgore earum conspicui fierent, iussit pedites, equites deinde in aequum procedere ac velut praetendere peditibus, praecepitque eis, ut ad primum impetum hostium refugerent et, simul ad pedites ventum esset, in latera discederent. Quod ubi explicitum est, patefacto loco subita peditum consurrexit acies invectosque temere hostes inopinato interfusa proelio cecidit.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License