Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

IV. DE ACIE HOSTIUM TURBANDA

7

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

7 Licinius Crassus fugitivorum bello apud Camalatrum educturus militem adversus Castum et Cannicum duces Gallorum XII cohortes cum C. Pomptinio et Q. Marcio Rufo legatis post montem circummisit; quae cum commisso iam proelio a tergo clamore sublato decucurrissent, ita fuderunt hostes, ut ubique fuga, nusquam pugna capesseretur.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License