Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

V. DE INSIDIIS

21

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

21 Hannibal, cum explorasset neglegenter castra Fulvi, Romani ducis, munita, ipsum praeterea multa temere audere, prima luce, cum densiores nebulae praestarent obscuritatem, paucos equites munitionum nostrarum vigilibus ostendit; quo Fulvius repente movit exercitum. Hannibal per a[d]versam partem castra eius occupavit et illa in tergum Romanorum effusus octo milia fortissimorum militum cum ipso duce trucidavit.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License