Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

V. DE INSIDIIS

22

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

22 Idem Hannibal, cum inter Fabium dictatorem et Minucium magistrum equitum divisus esset exercitus et Fabius occasionibus immineret, Minucius pugnandi cupiditate flagraret, castra in campo, qui medius inter hostes erat, posuit et, cum partem peditum in confragosis rupibus celasset, ipse ad evocandum hostem misit, qui proximum tumulum occuparent. Ad quos opprimendos cum eduxisset copias Minucius, insidiatores ab Hannibale dispositi subito consurrexerunt et delessent Minuci exercitum, nisi Fabius periclitantibus subvenisset.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License