Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

V. DE INSIDIIS

38

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

38 C. Caesar, suis et Afranii castris contrarias tenentibus planitias, cum utriusque partis plurimum interesset colles proximos occupare idque propter saxorum asperitatem esset difficile, tamquam Ilerdam repetiturum retro agmen ordinavit, faciente inopia fidem destinationi. Intra brevissimum deinde spatium exiguo circuitu flexit repente ad montis occupandos. Quo visu perturbati Afraniani velut captis castris et ipsi effuso cursu eosdem montes petiere. Quod futurum cum praedivinasset Caesar, partim peditatu quem praemiserat, partim a tergo summissis equitibus inordinatos est adortus.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License