Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

XIII. DE EFFUGIENDO

11

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

11 Commius Atrabas, cum victus a Divo Iulio ex Gallia in Brittanniam fugeret et forte ad Oceanum vento quidem secundo, sed aestu recedente venisset, quamvis naves in siccis litoribus haererent, pandi nihilominus vela iussit. Quae cum persequens eum Caesar ex longinquo tumentia et flatu plena vidisset, ratus prospero sibi eripi cursu recessit.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License