Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Tertius

XI. DE SIMULATIONE REGRESSUS

2

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

2 Agesilaus, dux Lacedaemoniorum, cum Phocaeenses obsideret et intellexisset eos, qui tunc praesidio illis erant, iam gravari belli incommoda, paulum regressus tamquam ad alios actus liberam recendendi occasionem his dedit; non multo post milite reducto destitutos Phocaeenses superavit.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License