Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Tertius

XIV. DE INTRODUCENDIS AUXILIIS ET COMMEATIBUS SUGGERENDIS

1

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

XIV. DE INTRODUCENDIS AUXILIIS ET COMMEATIBUS SUGGERENDIS

1 Bello civili, cum Ategua urbs in Hispania Pompeianarum partium obsideretur, Maurus inter noctem tamquam Caesarianus tribuni cornicularius vigiles quosdam excitavit; ex quibus cum tesseram accepisset, ali[qu]os excitans constantia fallaciae suae per medias Caesaris copias praesidium Pompei transduxit.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License