Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Julius Paulus
Receptae sententiae

IntraText CT - Lettura del testo

  • Liber Primus
    • [1.1a]
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 1 -



- 1 -


Liber Primus

[1.1a] – 1. Consiliario eo tempore quo adsidet negotia tractare in suum quidem auditorium nullo modo concessum est, in alienum autem non prohibetur. 2. Filii libertorum libertorumque liberti paterni et patroni manumissoris domicilium aut originem sequuntur. 3. Vidua mulier amissi mariti domicilium retinet exemplo clarissimae personae per maritum factae: sed utrumque aliis intervenientibus nuptiis permutatur. 4. Municipes sunt liberti et in eo loco, ubi ipsi domicilium sua voluntate tulerunt, nec aliquod ex hoc origini patroni faciunt praeiudicium et utrubique muneribus adstringuntur. 5. Relegatus in eo loco, in quem relegatus est, interim necessarium domicilium habet. 6. Senator ordine motus ad originalem patriam, nisi hoc specialiter impetraverit, non restituitur. 7. Senatores et eorum filii filiaeque quoquo tempore nati nataeve, itemque nepotes pronepotes et proneptes ex filio origini eximuntur, licet municipalem retineant dignitatem. 8. Senatores, qui liberum commeatum, id est ubi velint morandi arbitrium impetraverunt, domicilium in urbe retinent. 9. Qui fenus exercent, omnibus patrimonii intributionibus fungi debent, etsi possessionem non habeant. 10. Honores et munera non ordinatione, sed potioribus quibusque iniungenda sunt. 11. Surdus et mutus si in totum non audiant aut non loquantur, ab honoribus civilibus, non etiam a muneribus excusantur. 12. Is, qui non sit decurio, duumviratu vel aliis honoribus fungi non potest, quia decurionum honoribus plebeii fungi prohibentur. 13. Ad decurionatum filii ita demum pater non consentit, si contrariam voluntatem vel apud acta praesidis vel apud ipsum ordinem vel quo alio modo contestatus sit. 14. Aestimationem honoris aut muneris in pecunia pro administratione offerentes audiendi non sunt. 15. Qui pro honore pecuniam promisit, si solvere eam coepit, totam praestare operis inchoati exemplo cogendus est. 16. Invitus filius pro patre rem publicam salvam fore cavere non cogitur. 17. Defensionem rei publicae amplius quam semel suscipere nemo cogitur, nisi id fieri necessitas postulet. 18. Ab his oneribus, quae possessionibus vel patrimonio indicuntur, nulla privilegia praestant vacationem. 19. Corpus mensurarum frumenti iuxta annonam urbis habet vacationem; in provinciis non item. 20. Angariorum praestatio et recipiendi hospitis necessitas et militi et liberalium artium professoribus inter cetera remissa sunt. 21. Auctis post appellationem medio tempore facultatibus paupertatis obtentu non excusantur. 22. Defensores rei publicae ab honoribus et muneribus eodem tempore vacant. 23. Legato, qui publicum negotium tuitus sit, intra tempora vacationis


- 2 -


praestituta rursum eiusdem negotii defensio mandari non potest. 24. Comites praesidum et proconsulum procuratorumve Caesaris a muneribus vel honoribus et tutelis vacant. 25. Legatus antequam officio legationis functus sit, in rem suam nihil agere potest, exceptis his quae ad iniuriam eius vel damnum parata sunt. 26. Si quis in munere legationis, antequam ad patriam reverteretur, decessit, sumptus qui proficiscenti sunt dati non restituuntur. 27. Decuriones pretio viliori frumentum, quod annona temporalis est patriae suae, praestare non sunt cogendi. 28. Nisi ad opus novum pecunia specialiter legata sit, vetera ex hac reficienda sunt. 29. Ad curatoris rei publicae officium spectat, ut dirutae domus a dominis extruantur. 30. Domum sumptu publico extructam, si dominus ad tempus pecuniam impensam cum usuris restituere noluerit, iure eam res publica distrahit.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License