Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Julius Paulus
Receptae sententiae

IntraText CT - Lettura del testo

  • Liber Secundus
    • [2.21a. De mulieribus quae se servis alienis iunxerint vel ad senatus consultum Claudianum]
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 9 -


[2.21a. De mulieribus quae se servis alienis iunxerint vel ad senatus consultum Claudianum] – 1. Si mulier ingenua civisque Romana vel Latina alieno se servo coniunxerit, si quidem invito et denuntiante domino in eodem contubernio perseveraverit, efficitur ancilla. 2. Si servo pupilli ingenua mulier se coniungat, denuntiatione tutoris efficitur ancilla. 3. Mulier et si ..., tamen ei quae


- 10 -


se servo iunxerit denuntiando adquirit ancillam. 4. Procurator et filius familias et servus iussu patris aut domini denuntiando faciunt ancillam. 5. Si peculiari servo filii familias libera se mulier coniunxerit, nulla disquisitione paternae voluntatis iure sollemni decurso adquiret ancillam. 6. Liberta sciente patrono alieni servi secuta contubernium eius qui denuntiavit efficitur ancilla. 7. Liberta si ignorante patrono servo se alieno coniunxerit, ancilla patroni efficitur ea condicione, ne aliquando ab eo ad civitatem Romanam perducatur. 8. Filii familias servo, quem ex castrensi peculio habet, si se ingenua mulier coniunxerit, eius denuntiatione efficitur ancilla. 9. Filia familias si invito vel ignorante patre servo alieno se iunxerit, etiam post denuntiationem statum suum retinet, quia facto filiorum peior condicio parentum fieri non potest. 10. Filia familias si iubente patre invito domino servi alieni contubernium secuta sit, ancilla efficitur, quia parentes deteriorem filiorum condicionem facere possunt. 11. Liberta servi patroni contubernium secuta etiam post denuntiationem in eo statu manebit, quia domum patroni videtur deserere noluisse. 12. Errore quae se putavit ancillam atque ideo alieni servi contubernium secuta est, si postea liberam se sciens in contubernio eodem perseveraverit, efficitur ancilla. 13. Si patrona servo liberti sui se coniunxerit, etiam denuntiatione conventam ancillam fieri non placuit. 14. Mulier ingenua, quae se sciens servo municipum iunxerit, etiam citra denuntiationem ancilla efficitur: non item si nesciat. Nescisse autem videtur, quae comperta condicione contubernio se abstinuit, aut libertum putavit. 15. Libera mulier contubernium eius secuta, qui plures dominos habuit, eius fit ancilla, qui prior denuntiavit, nisi forte ab omnibus factum sit. 16. Si mater servo filii se iunxerit, non tollit senatus consultum claudianum erubescendam matris etiam in re turpi reverentiam exemplo eius, quae se servo liberti sui coniunxerit. 17. Tribus denuntiationibus conventa etsi ex senatus consulto facta videatur ancilla, domino tamen adiudicata citra auctoritatem interpositi per praesidem decreti non videtur: ipse enim debet auferre qui dare potest libertatem. 18. Filia familias mortuo patre si in servi contubernio perseveraverit, pro tenore senatus consulti Claudiani conventa efficitur ancilla.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License