Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Julius Paulus
Receptae sententiae

IntraText CT - Lettura del testo

  • Liber Secundus
    • [2.21b. De dotibus]
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 10 -


[2.21b. De dotibus] – 1. Dos aut antecedit aut sequitur matrimonium, et ideo vel ante nuptias vel post nuptias dare potest: sed ante nuptias data earum expectat adventum. 1a. Mutus surdus caecus dotis nomine obligantur, quia et nuptias contrahere possunt. 1b. Manente matrimonio non perditurae uxori ob has causas dos reddi potest: ut sese suosque alat, ut fundum idoneum emat, ut in exsilium vel in insulam relegato parenti praestet alimonia, aut ut egentem virum, fratrem sororemve sustineat. 2. Lege Iulia de adulteriis cavetur, ne dotale praedium maritus invita uxore alienet.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License