Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Julius Paulus
Receptae sententiae

IntraText CT - Lettura del testo

  • Liber Secundus
    • [2.24. De liberis agnoscendis]
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 10 -


[2.24. De liberis agnoscendis] – 1. Si serva conceperit et postea manumissa pepererit, liberum parit. 2. Si libera conceperit et ancilla facta pepererit, liberum parit: id enim favor libertatis exposcit. 3. Si ancilla conceperit et medio tempore manumissa sit, rursus facta ancilla pepererit, liberum parit: media enim tempora libertati prodesse, non nocere possunt. 4. Ex ea muliere natus, quae ex causa


- 11 -


fideicommissi manumitti debuit, si post moram libertati factam nascatur, ingenuus nascitur. 5. Si mulier divortio facto gravidam se sciat, intra tricensimum diem viro denuntiare debet vel patri eius, ut ad ventrem inspiciendum observandumque custodes mittant: quo omisso partum mulieris omnimodo coguntur agnoscere. 6. Si praegnantem se esse mulier non denuntiaverit vel custodes ventris missos non admiserit, liberum est patri vel avo natum non alere. Ceterum neglegentia matris, quo minus suus patri heres sit, obesse non debet. 7. Si mulier se ex viro praegnantem neget, permittitur marito ventrem inspicere et ventri custodes dare. 8. Venter inspicitur per quinque obstetrices, et quod maxima pars earum denuntiaverit, pro vero habetur. 9. Obstetricem, quae partum alienum attulit, ut supponi possit, summo supplicio adfici placuit. 10. Necare videtur non tantum is qui partum praefocat, sed et is qui abicit et qui alimonia denegat et is qui publicis locis misericordiae causa exponit, quam ipse non habet.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License