Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Julius Paulus
Receptae sententiae

IntraText CT - Lettura del testo

  • Liber Secundus
    • [2.27. De excusationibus tutorum]
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 11 -


[2.27. De excusationibus tutorum] – 1. Inimicitiae capitales, quas quis cum patre defuncto habuit, a tutelis excusant, ne paterno inimico pupillus committatur. 2. Ad curam eius, cuius quis tutelam administravit, invitus vocari non potest. 3. Quinquaginta dierum saptium tantummodo ad contestandas excusationum causas pertinet: peragendo enim negotio ex die nominationis continui quattuor menses constituti sunt. 4. Post susceptam tutelam caecus aut surdus aut mutus aut furiosus aut valetudinarius deponere tutelam potest. 5. Paupertas, quae operi et oneri tutelae impar est, solet tribuere vacationem. 6. Pro t ... ut est Latinus Iunianus ... codicillis ad testamentum non pertinentibus ... .




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License