Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Julius Paulus
Receptae sententiae

IntraText CT - Lettura del testo

  • Liber Tertius
    • [3.2. De bonis liberti]
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 13 -


[3.2. De bonis liberti] – 1. In bonis liberti prior est patronus quam filius alterius patroni, itemque prior est filius patroni quam nepos alterius patroni. 2. Libertus duos patronos heredes instituit: alter eorum vivo liberto moritur: is qui superest contra tabulas testamenti bonorum possessionem recte postulat. 3. Libertorum hereditas in capita, non in stirpes dividitur: et ideo si unius patroni duo sint liberi et alterius quattuor, singuli viriles ( id est aequales) portiones habebunt. 4. Patronus vel patroni liberi ex parte dimidia heredes instituti aes alienum liberti pro portionibus exsolvere coguntur. 5. Sicut testamento facto decedente liberto potestas datur patrono vel libertatis causa imposita petere vel partis bonorum possessionem, ita et cum intestato decesserit, earum rerum electio ei manet. 6. Liberto per obreptionem adrogato ius suum patronus non amittit.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License