Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Julius Paulus
Receptae sententiae

IntraText CT - Lettura del testo

  • Liber Tertius
    • [3.4b. De institutione heredum]
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 14 -


[3.4b. De institutione heredum] – 1. Condicionum duo sunt genera: aut enim possibilis est, aut impossibilis: possibilis, quae per rerum naturam admitti potest, impossibilis, quae non potest: quarum ex eventu altera expectatur, altera impossibilis submovetur. 2. Condiciones contra leges et decreta principum vel bonos mores adscriptae nullius sunt momenti: veluti si uxorem non duxeris, si filios non susceperis, si homicidium feceris, si larvali habitu processeris et his similia. 3. Quotiens non apparet, qui sit heres institutus, institutio non valet: quod evenit, si testator plures amicos unius nominis habeat. 4. Heredes aut instituti aut substituti dicuntur, instituti primo gradu, substituti secundo vel tertio scripti. 5. Substituere quis et pure et sub condicione potest, et tam suis quam extraneis, tam puberibus quam impuberibus. 6. In quot vult uncias testator hereditatem suam dividere potest. Impleto asse sine parte heredes instituti ad prioris assis semissem aequis portionibus veniunt. 7. Servus alienus cum libertate heres institutus institutionem non infirmat: sed libertas ut alieno supervacue data videtur. 8. Filio et extraneo aequis partibus heredibus institutis si praeterita adcrescat, tantum suo avocabit, quantum extraneo: si vero duo sint filii instituti, suis tertiam, extraneis dimidiam tollet. 9. Talis postumorum institutio: si qui post mortem meam postumi nati fuerint, heredes sunto : si vivo eo nascantur, rumpunt testamentum. 10. Nepos postumus, qui in locum patris succedere potest, ab avo aut heres instituendus est aut nominatim exheredandus, ne agnascendo rumpat testamentum. 10a. Filius familias si militet, ut paganus nominatim a patre aut heres scribi aut exheredari debet, iam sublato edicto divi Augusti, quo cautum fuerat, ne pater filium militem exheredet. 11. Qui semel constituit ad se hereditatem pertinere, ac se eius rebus immiscuit, repudiare eam non potest, etiamsi damnosa sit. 12. Pater quotiens filio mandat adire, certus esse debet, an pro parte an ex asse, et an ex institutione an ex substitutione, et an testamento an ab intestato filius suus heres exsistat. 13. Mutus pater vel dominus filio vel servo heredibus institutis magis est ut, si intellectu non careat, nutu iubere possit adire hereditatem, ut ei iure eius commodum quaeri possit: quod facile explicari possit scientia litterarum. 14. Mutus servus iussu domini pro herede gerendo obligat dominum hereditati.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License