Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Julius Paulus
Receptae sententiae

IntraText CT - Lettura del testo

  • Liber Tertius
    • [3.5. Ad senatus consultum Silanianum]
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 14 -


[3.5. Ad senatus consultum Silanianum] – 1. Hereditas eius, qui a familia occisus esse dicitur, ante habitam quaestionem adiri non potest neque bonorum possessio postulari. 2. Occisus videtur non tantum qui per vim aut per caedem interfectus est, velut iugulatus praecipitatus, sed et is qui veneno necatus dicitur: honestati enim heredis convenit qualemcumque mortem testatoris inultam non praetermittere. 3. Domino occiso de ea familia quaestio habenda est, quae intra tectum fuerit, vel certe extra tectum cum domino eo tempore quo occidebatur. 4. Qui occisus dicitur, si constet eum sibi quoquo modo manus intulisse, de familia eius quaestio non est habenda, nisi forte prohibere potuit nec prohibuit. 5. Neroniano senatus consulto cavetur, ut occisa uxore etiam de familia viri quaestio habeatur, idemque ius in uxoris familia observatur, si vir dicatur occisus. 6. Servi, qui sub eodem tecto fuerunt, ubi dominus perhibetur occisus, et torquentur et puniuntur, etsi testamento occisi manumissi sint. Sed et hi torquentur, qui cum occiso in itinere fuerunt. 7. Servi de proximo si, cum possent ferre, auditis clamoribus auxilium domino non tulerunt, puniuntur. 8. Servos, qui in itinere circumdatum a latronibus dominum per fugam deseruerunt, apprehensos et torqueri et summo supplicio adfici placuit. 9. Habebitur de familia quaestio et si heres testatorem occidisse dicatur: nec interest, extraneus an ex liberis sit. 10. In summa tamen sciendum et de his omnibus habendam esse quaestionem, qui in suspicione quacumque ratione veniunt. 11. In disponenda eorum quaestione, quorum dominus dicitur interemptus, hic ordo servatur, primum ut constet occisum dominum, deinde, si id liqueat, de quibus ea quaestio habenda sit, atque ita de reis inquirendis. 12. Etsi percussor certus sit, tamen de familia habenda questio est, ut caedis mandator inveniri possit. 12a. Hereditas a fisco ut indignis aufertur his primum, qui, cum suscepta re esset testatoris, apertis tabulis testamenti vel ab intestato adierunt hereditatem bonorumve possessionem acceperunt: amplius his et centum milia sestertiorum poena inrogatur. Nec refert, a quibus pater familias vel quemadmodum dicatur occisus esse. 13. Omnibus, qui contra voluntatem defuncti faciunt, ut indignis aufertur hereditas, si nihil testamento in fraudem legis fuerit cautum. 14. Sive


- 15 -


falsum sive ruptum sive irritum dicatur esse testamentum, salva eorum disceptatione scriptus heres iure in possessionem mitti desiderat. 15. Si inter heredem institutum et substitutum controversia sit, magis placet eum in possessionem rerum hereditariarum mitti, qui primo loco scriptus est. 16. Scriptus heres ut statim in possessionem mittatur, iure desiderat. 17. Hoc post annum impetrare non poterit. In eo testamento heres scriptus, quod neque ut oportuit oblatum nec publice recitatum est, in possessionem mitti frustra desiderat. 18. In possessionem earum rerum, quas mortis tempore testator non possedit, heres scriptus, priusquam iure ordinario experiatur, improbe mitti desiderat.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License