Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Julius Paulus
Receptae sententiae

IntraText CT - Lettura del testo

  • Liber Tertius
    • [3.6. De legatis]
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 15 -


[3.6. De legatis] – 1. Per praeceptionem uni ex heredibus nummi legati, qui domi non erant, officio iudicis familiae herciscundae a coheredibus praestabuntur. 2. Ante heredis institutionem legari non potest: inter medias heredum institutiones, sive alter sive uterque adeat, potest. Interdum dimidium, interdum totum debetur: dimidium, si per vindicationem legatum sit: totum, si per damnationem. 3. Post diem legati cedentem actio, quae inchoata non est, ad heredem non transmittitur. 4. Communi servo cum libertate et sine libertate legari potest, totumque legatum socio testatoris adquiritur. 5. Post mortem heredis legari non potest, quia nihil ab herede heredis relinqui potest. 6. In mortis tempus tam suae quam heredis eius legata conferri possunt hoc modo Lucio Titio, cum morietur, do lego, aut heres meus dare damnas esto. 7. Per vindicationem legatum etsi nondum constituerit legatarius ad se pertinere, atque ita post apertas tabulas ante aditam hereditatem decesserit, ad heredem suum legatum transmittit. 7a. Illud aut illud utrum elegerit legatarius : nullo a legatario electo decedente eo post diem legati cedentem ad heredem transmitti placuit. 8. Si res obligata creditori, cuius causam testator non ignoravit, per damnationem legata sit, luitio ad heredis sollicitudinem spectat. 9. Servo fataliter interempto legatarii damnum est, quia legatum nulla culpa heredis intercidit. 10. Damnari heres potest, ut alicui domum extruat aut aere alieno eum liberet. 11. Sinendi modo tam corporales res quam quae in iure consistunt legari possunt: et ideo debitori id quod debet recte legatur. 12. Eius rei quae legata est exemplo heredis partem agnoscere partem repudiare legatarius non potest. 13. Legatum nisi certae rei sit et ad certa personam deferatur, nullius est momenti. 14. Si quis sibi et titio legatum adscripserit, magis est, ut totum legatum ad coniunctum pertineat. 14a. Uxori legatum in alieno testamento scribere non prohibemur. 15. Qui se filio testatoris impuberi tutorem adscripserit, ut suspectus a tutela removendus est, ad quam ultro videtur adfectasse. 16. Rem legatam testator si postea pignori vel fiduciae dederit, ex eo voluntatem mutasse non videtur. 17. Ususfructus uniuscuiusque rei legari potest et aut ipso iure constituetur aut per heredem praestabitur: ex causa damnationis per heredem praestabitur: ipso iure per vindicationem. 18. Furiosi et aegrotantis et infantis ususfructus utiliter relinquitur. Horum enim alius resipiscere, alius convalescere, alius crescere potest. 19. Ancillae usufructu legato partus eius ad usufructuarium non pertinent. 20. Gregis usufructu legato grege integro manente fetus ad usufructuarium pertinent, salvo eo, ut quidquid gregi deperierit, ex fetibus impleatur. 21. Areae usufructu legato aedificia in ea constitui non possunt. 22. Accessio ab alluvione ad fructuarium fundum, quia fructus fundi non est, non pertinet: venationis vero et aucupii reditus ad fructuarium pertinent. 23. Servos neque torquere neque flagellis caedere neque in eum casum facto suo perducere usufructuarius potest, quo deteriores fiant. 24. Fructu legato si usus non adscribatur, magis placuit usumfructum videri adscriptum. Fructus enim sine usu esse non possunt. 25. Si alteri usus, alteri fructus legatus sit, fructuarius in usu concurrit, quod in fructu usuarius facere non potest. 26. Coniunctim duobus ususfructus do lego legatus altero mortuo ad alterum in solidum pertinebit. 27. Usufructu legato de modo utendi cautio a fructuario solet interponi, et ideo perinde omnia se usurum, ac si optimus pater familias uteretur, fideiussoribus oblatis cavere cogitur. 27a. Arbores vi tempestatis, non culpa fructuarii eversas ab eo substitui non placet. 27b. Quidquid in fundo nascitur vel quidquid inde percipitur, ad fructuarium pertinet: pensiones quoque iam antea locatorum, agrorum, si ipsae quoque specialiter comprehensae sint. Sed ad exemplum venditionis, nisi fuerint specialiter exceptae, potest usufructuarius conductorem repellere. 27c. Caesae


- 16 -


harundinis vel pali compendium, si in eo quoque fundi vectigal esse consuevit, ad fructuarium pertinet. 28. Ususfructus amissus ad proprietatem recurrit. Amittitur autem quinque modis: capitis minutione, rei permutatione, non utendo, in iure cessione, dominii comparatione. 29. Capitis minutione amittitur, si in insulam fructuarius deportetur, vel si ex causa metalli servus poenae efficiatur, et si statum ex adrogatione vel adoptione mutaverit. 30. Non utendo amittitur ususfructus, si possessione fundi biennio fructuarius non utatur, vel rei mobilis anno. 31. Rei mutatione amittitur ususfructus, si domus legata incendio conflagraverit aut ruina perierit, licet postea restituatur. 32. In iure cessione amittitur ususfructus, quotiens domino proprietatis eum fructuarius in iure cesserit. 33. Finitur ususfructus aut morte aut tempore: morte, cum usufructuarius moritur: tempore, quotiens ad certum tempus ususfructus legatur, velut biennio aut triennio. 34. Fundo vel servo legato tam fundi instrumentum quam servi peculium ad legatarium pertinet. 35. Quaerendorum fructuum causa esse videntur, qui opus rusticum faciunt, et monitores et vilici et saltuarii: item boves aratorii, aratra, bidentes et falces putatoriae: frumentum quoque ad sementem repositum. 36. Fructuum cogendorum causa comparata instrumento cedunt, velut corbes, alvei falces messoriae et fenariae, item molae olivariae. 37. Conservandorum fructuum causa comparata instrumento cedunt, velut dolia, cupae, vehicula rustica, cibaria, pistores, asini, focariae: item ancillae quae vestimenta rusticis faciunt, scutra quoque et sutor continebuntur. 38. Uxores eorum qui operantur magis est ut instrumento cedant. Pecora quoque et pastores eorum stercorandi causa parata instrumento continentur. 39. Ea autem, quae custodiae magis causa quod ad usus patris familias eo delata sunt, instrumenti nomine non continentur. 40. Uxores vero eorum, qui mercedes praestare consueverant, neque instructionis neque instrumenti appellatione continentur. 41. Piscaturae vel venationis instrumentum ita demum instrumento fundi continetur, si ex his maxime fundi reditus cogantur. 42. Fructus percepti instrumento fundi ita demum cedunt, si ibidem absumi a testatore consueverant. 43. Fundo cum omni instrumento rustico et urbano et mancipiis quae ibi sunt legato semina quoque et cibaria debebuntur. 44. Fundo cum omni instrumento rustico et urbano et mancipiis quae ibi sunt legato tam supellex quam aeramentum itemque argentum et vestes, quae ibi pater familias instruendi gratia habere solet, debebuntur: item ea mancipia, quae usui patris familias esse solent, itemque aves et pecora, quae instruendarum epularum gratia in fundo comparata sunt: exceptis his, quae ibi custodiae causa deposita sunt. 45. Fundo legato ita ut optimus maximusque est retia apraria et cetera venationis instrumenta continebuntur: quae etiam ad instrumentum pertinent, si quaestus fundi ex maxima parte in venationibus consistat. 46. Fructus, qui solo cohaerebant mortis testatoris tempore, ad legatarium pertinent: ante percepti ad heredem. 47. Fundo legato cum mancipiis et pecoribus et omni instrumento rustico et urbano peculium actoris ante testatorem defuncti, si ex eodem fundo fuerit, magis placet ad legatarium pertinere. 48. Actor vel colonus ex alio fundo in eodem constitutus, qui cum omni instrumento legatus erat, ad legatarium no pertinet, nisi eum ad ius eius fundi testator voluerit pertinere. 49. Adiunctiones, quas fundo legato testator ex diversis emptionibus applicaverat, legatario cedere placuit. 50. Instructo praedio legato fabri ferrarii, item tignarii,, putatores et qui instruendi fundi gratia ibidem morabantur, legato cedunt. 51. Instructo fundo legato libri quoque et bibliothecae quae in eodem fundo sunt legato continentur. 52. Servos studendi gratia ex eodem fundo, qui cum mancipiis fuerat legatus, alio translatos ad legatarium placuit pertinere. 53. Fundo ita ut possederat legato mancipia tam urbana quam rustica, itemque argentum et vestes, quae eodem tempore in fundo comprehendentur, ad legatarium pertinent. 54. Pascualia, quae postea comparata ad fundum legatum testator adiunxerat, si eius appellatione contineantur, ad legatarium pertinent. 55. Quidquid in eadem domo, quam instructam legavit pater familias, perpetuo instruendi gratia habuit, legatario cedit. 56. Instructa domo legata ea legato continentur, quibus domus munitior vel tuta ab incendio praestatur: tegulae specularia et vela legato continebuntur: item aeramenta lecti culcitae pulvini subsellia cathedrae mensae armaria delphicae pelves conchae aquimanalia candelabra lucernae et similia quacumque materia expressa. 57. Domo legata balneum eius, quod publice praebetur, nisi alias separetur, legato cedit. 58. Domo cum omni iure suo sicut instructa est legata urbana familia, item artifices et vestiarii et zetarii et aquarii itidem domui servientes legato cedunt.


- 17 -


59. Omnibus quae in domo sunt legatis cautiones debitorum rationesque servorum legato cedunt. 60. Monilibus legatis aurum vel argentum non debetur, nisi de his quoque manifeste sensisse testatorem possit ostendi. 61. Instrumento cauponio legato ea debentur, quae cauponis usui parata sunt, velut vasa, in quibus vinum defunditur: escarai quoque et pocularia vasa debentur. Sane ministri earum rerum legato non cedunt. 62. Instrumento medici legato collyria et emplastra et apparatus omnis conficiendorum medicamentorum, itemque ferramenta legato cedunt. 63. Instrumento pictoris legato colores penicilli cauteria et temperandorum colorum vasa debebuntur. 64. Pistoris instrumento legato cribra asini molae et servi qui pistrinum exercent, item machinae, quibus farinae subiguntur, legato cedunt. 65. Instrumento balneatorio legato balneator ipse et scamna et hypopodia, fistulae, miliaria, epitonia, rotae aquaiae, iumenta quoque quibus ligna deferuntur legato cedunt. 66. Instrumento piscatoris legato et retia et nassae et fuscinae et naviculae, hami quoque et cetera eiusmodi usibus destinata debentur. 67. Suppellectile legata capsae armaria, nisi solum librorum aut vestis ponendae gratia paratae sint, debebuntur, sed et buxina et cristallina et argentea et vitrea vasa tam escaria quam pocularia, et vestis stratoria legato cedunt. 68. Villis vel agris separatim legatis alterum alteri cedit. 69. Servis do lego legatis ancillae quoque debebuntur: non item servi legatis ancillis: sed ancillarum appellatione tam virgines quam servorum pueri continentur: his scilicet esceptis "exceptis", qui fiduciae dati sunt. 70. Servis amanuensibus legatis omnes qui ex conversatione urbana et in ministerio fuerint debebuntur, nisi ex his aliqui perpetuo ad opus rusticum transferantur. 71. Venatores servi vel aucupes an inter urbana ministeria contineantur, dubium remansit: et ideo voluntatis est quaestio. Tamen si instruendarum cotidianarum epularum gratia habentur, debentur. 72. Muliones et institores inter urbana ministeria continentur: item opsonatores et vestiarii et cellararii et cubicularii et arcarii et coqui placentarii tonsores pistores lecticarii. 73. Pecoribus legatis quadrupedes omnes continentur, quae gregatim pascuntur. 74. Iumentis legatis boves non continentur: equis vero legatis equas quoque placuit contineri. Ovibus autem legatis agni non continentur, nisi annuales sint. 75. Grege ovium legato arietes etiam continentur. 76. Avibus legatis anseres phasiani gallinae et aviaria debebuntur: an autem phasianarii et pastores anserum, voluntatis est quaestio. 77. Dulcibus legatis sapa, defrutum mulsum, dulce etiam vinum, palmae, caricae, uvae passae debebuntur. Sed in hoc quoque voluntatis est quaestio, quia et in specie pomorum comprehendi possunt. 78. Frugibus legatis tam legumina quam hordeum et triticum continentur. 79. Veste legata ea cedunt, quae ex lana et lino texta sunt: item serica et bombycina, quae tamen induti vel operiendi cingendi sternendi iniciendique causa parata sunt: pelles quoque indutoriae continebuntur. 80. Veste virili legata ea tantummodo debentur, quae ad usum virilem salvo pudore virilitatis attinent. Stragula quoque huic legato cedunt. 81. Muliebri veste legata omnia quae ad usum muliebrem spectant debebuntur. 82. Lana legata, sive sucida sive lota sit sive pectinata sive versicoloria, legato cedit: purpura vero aut stamen subtemenve hoc nomine non continentur. 83. Mundo muliebri legato ea cedunt, per quae mundior mulier lautiorque efficitur, velut speculum conchae situli, item pyxides unguenta et vasa, in quibus ea sunt: item sella balnearis et cetera huiusmodi. 84. Ornamentis legatis ea cedunt, per quae ornatior mulier efficitur, veluti anuli catenae reticuli et cetera, quibus collo vel capite vel manibus mulieres ornantur. 85. Argento legato massae tantummodo debebuntur: vasa enim, quae proprio nomine separantur, legato non cedunt, quia nec lana legata vestimenta debentur. 86. Vasis argenteis legatis ea omnia continentur, quae capacitati alicui praeparata sunt, et ideo tam potoria quam escaria, item ministeria omnia debebuntur, veluti urceoli lances patinae piperataria: cochlearia quoque itemque trullae calices scyphi et his similia. 87. Libris legatis tam chartae volumina vel membranae et philyrae continentur: codices quoque debentur: librorum enim appellatione non volumina chartarum, sed scripturae modus qui certo fine concluditur aestimatur. 88. Auro legato gemmae quoque inclusae itemque margaritae et smaragdi legato cedunt. Sed magis est voluntatis esse quaestionem: infectum enim aurum debebitur: factum enim ornamentorum genere continetur. 89. Vasis argenteis legatis emblemata quoque ex auro infixa legato cedunt. 90. Argento potorio legato omnia quae ad poculorum speciem comparata sunt debebuntur, veluti paterae calices scyphi urceoli oenophoria et


- 18 -


conchae. 91. Carruca cum iunctura legata mulae quoque legatae, non et mulio videtur, propter cotidianam loquendi consuetudinem. 91a. Heres servum proprium, quem testator legaverat, manumittendo nihil agit, quia scientiae vel ignorantiae eius nullam placuit admitti rationem. 91b. Libertus, qui in priore parte testamenti legatum acceperat et ingratus postea eadem scriptura a testatore appellatus est, commutata voluntate actionem ex testamento habere non potest. 92. Prolatis codicillis vel alio testamento, quibus ademptum est legatum vel certe rescissum, perperam soluta repetuntur.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License