Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Julius Paulus
Receptae sententiae

IntraText CT - Lettura del testo

  • Liber Quartus
    • [4.1. De fideicommissis]
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 18 -


Liber Quartus

[4.1. De fideicommissis] – 1. Ab uxore, cui vir dotem praelegavit, fideicommissum relinqui non potest, quia non ex lucrativa causa testamento aliquid capit, sed proprium recipere videtur. 2. A postumo herede instituto fideicommissum dari potest. 3. Ab imperatore herede instituto legatum et fideicommissum peti potest. 4. A surdo vel muto, sive legatum acceperit sive heres institutus sit vel ab intestato successerit, fideicommissum relinquitur. 4a. A patre vel domino relictum fideicommissum, si hereditas ei non quaeratur, ab emancipato filio vel servo manumisso utiilibus actionibus postulatur: penes eos enim quaesitae hereditatis emolumentum remanet. 5. Qui fideicommissum relinquit, etiam cum eo loqui potest cui relinquit, velut peto, Gai Sei, contentus sis illa re, aut volo tibi illud praestari. 6. Fideicommittere his verbis possumus rogo, peto, volo, mando, deprecor, cupio, iniungo. Desidero quoque et impero verba utile faciunt fideicommissum. Relinquo vero et commendo nullam fideicommissi pariunt actionem. 6a. Nutu etiam relinquitur fideicommissum, dummodo is nutu relinquat, qui et loqui potest, nisi superveniens morbus ei impedimento sit. 7. Tam nostras res quam alienas per fideicommissum relinquere possumus: sed nostrae statim, alienae autem aestimatae aut redemptae praestantur. 8. Si alienam rem tamquam suam testator per fideicommissum reliquerit, non relicturus, si alienam scisset, ut solet legatum, ita inutile erit fideicommissum. 9. Testator supervivens si eam rem quam reliquerat vendiderit, extinguitur fideicommissum. 10. Codicillis, qui testamento confirmati non sunt, adscriptum fideicommissum iure debetur. 11. Filio quibuscumque verbis a patre fideicommissum relictum iure debetur: sufficit enim inter coniunctas personas quibuscumque verbis ut in donatione voluntas expressa. Et ideo etiam pridie quam morietur recte relictum videtur. 12. In tempus emancipationis vel cum sui iuris erit fideicommissum relictum quocumque modo patria potestate liberato debetur. 13. Rogati invicem sibi, si sine liberis decesserint, hereditatem restituere, altero decedente sine liberis hereditas ad eum pervenit qui supervixit: nec ex eo pacisci contra voluntatem testatoris possunt. 14. Heres ante aditam hereditatem, legatarius antequam legatum accipiat,


- 19 -


fideicommissum praestare non possunt. 15. Rem fideicommissam si heres vendiderit eamque sciens compararit, nihilo minus in possessionem eius fideicommissarius mitti iure desiderat. 16. Quotiens libertis fideicommissum relinquitur, ad eos tantummodo placuit pertinere, qui manumissi sunt vel qui in eodem testamento libertatem intra numerum legitimum consecuti sunt. 17. Cui ab herede fideicommissum non praestatur, non solum in res hereditarias, sed et in proprias heredis inducitur. 18. Ius omne fideicommissi non in vindicatione, sed in petitione consistit. 19. Fideicommissum relictum et apud eum cui relictum est ex causa lucrativa inventum extingui placuit, nisi defunctus aestimationem quoque eius praestari voluit. 20. Columnis aedium vel tignis per fideicommissum relictis ea tantummodo amplissimus ordo praestari voluit nulla aestimationis facta mentione, quae sine domus iniuria auferri possunt.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License