Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Julius Paulus
Receptae sententiae

IntraText CT - Lettura del testo

  • Liber Quartus
    • [4.7. De lege Cornelia]
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 20 -


[4.7. De lege Cornelia] – 1. Qui testamentum falsum scripserit recitaverit subiecerit signaverit suppresserit amoverit resignaverit deleverit, poena legis Corneliae de falsis tenebitur, id est in insulam deportatur. 2. Non tantum is, qui testamentum subiecit suppressit delevit, poena legis Corneliae coercetur, sed et is qui sciens dolo malo id fieri iussit faciendumve curavit. 3. Testamentum supprimit, qui sciens prudensque tabulas testamenti in fraudem heredum vel legatariorum fideivecommissariorum aut libertatium non profert. 4. Supprimere tabulas videtur, qui cum habeat et proferre possit, eas proferre non curat. 5. Codicilli quoque si lateant nec proferantur, supprimi videbuntur. 6. Edicto perpetuo cavetur, ut, si tabulae testamenti non appareant, de earum exhibitione interdicto reddito intra annum agi possit, quo ad exhibendum compellitur qui supprimit. Tabularum autem appellatione chartae quoque et membranae continentur.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License